Conradi Samuelis Schurzfleischii Epistolae arcanae, varii, politici in primis historici, antiquarii et litterarii argumenti ad fidem ms. auctoris accurate diligenterque collatae, atque sine vllis lacunis nunc primum formis expressus et publici iuris

발행: 1711년

분량: 718페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

ma C. S . Sc HUR ZFLEIS CHIx reum Cimelium recipias, et, si quid alibi reperis, bene sapienterque Constituere nitaris. Libri in auctione Amstelodamensi plerique erant egregii, sed nimis disiuncti si mus, ut statim in ipso tempor articulo non suppeditare possim, quod M. Princeps iuuentutis, Io. Georgius IV, nisi rumor fallit, ducet filiam Dani ac Regis. Lotharis gus strenue molitur Essectat obsidionem. Stipendium Lubecense, de quo multa fabulatus est Bori feldius, prensat Masius, quem nosti. Is, opinor, Ziegi eri et Syn- dici Lubecensis, Pomerestati, Commendatione adiutus, impetrabit. Nec tamen de sponde animum, et Deo fide, studiaque,

qua potes, Contentione animi eXcole. Non deerunt tandem paxroni. , Ipse tu ad Raucibartium stribere potes, et moram aduentuSPurgare. De auctione Oeseliana me in tempore admone, et Vale. Vitembergae

SaXonum, prid. Id. QuinctiL Λ. cla la

Sacerdoti.

FIlius tuus, pereruditus et frugi iuueniri .

mihique percarus, rogat Comiterqu G. accersitus, ad me venit, quem, exploratiS

ingenii et doctrinae profectibus, cum bona

552쪽

RPISTOLAT.

spe potiundi honoris, quem philosophia

confert, dimisi. Magna me eius laudis eraspectatio tenet,nec dubito, quin hoc decus, quod diligentiae praemium est, ei iure d beatur. Nihil, quantum in me est, recuso,

quod eius dignitati sorvire possit, si quidem tuo consit io et silmptu honestissimum filii

Conatum iuves. Quod quin abs te impetret, non ambigo, Deumque obsecro Immortalem, ut hoc institutum reipublicae sacrae perinde, ac litterariae, bene vertat. Ita volens propitiumque Numen te, Cum florente familia, seruet ac benigne tueatur Vi-

Lembergae, Id. Quinet. A. cla la XCVII.

Fratri.

Wrum litterae, tribus abhinc hebdoma

dibus perscriptae, recte commearint, scire meo, nec sine causa dubito, propterea, . quod de meo tam diuturno silentio con questus sic acerbe es, ut prope indignari videare. Litteras, quaeso, meo semper nomine inscriptas, mittere pertendas. Ego enim soluo, et ideo hanc prae ogatiuana mihi sumo et seruo. Citius etiam ad me, quam ad quemvis alium obscuri nominis hominem, curantur. Cum magistro cursi1'

553쪽

sy4 C. s. sCHu ETLTIs CH rrum, Eistermanno. expostulaui de mora, qui se purgat, et, curataS elle deierare audiat. In posterum Liplia accipies, minori tua impenia, quando Amsteiodamum Usque ego, quod cursus nomine debetur, persoluo. Duodeviginti numos unciales dinumerari mercatori Lipsiensi, Kaesio, quos, repraesentandi argenti causa,flagitauit. Nihil denegaui, Vt abS te auerterem onus, quod me in Batavis premebat, cum Apella Samuel nihilo minorem summam flagitaret. Trium spatio hebdomadum rursus quinquaginta numi ad te perferentur, et deinde videbo, ut nulla re necessaria destituaris. De r ditu, constituta et peracta auctione Oeselisana, pro arbitratu tuo agas atque disponas. Gratus mihi acceptusque eris hospes, et, si Vitembergae te satietas capiat, Francos tiad Viadrum sedem studiis figas, vel, si ea quoque conditio tibi displicet, Ienam to

Conuertas, et ibi aliquandiu subsistas, ut ex propinquis locis litterae ad nos perserantur. Vale, et bene, pro solertia pruden- . tiaque tua, res age. Vitembergae, L

Principi M. Brandens. a Secretis.

554쪽

EΡIs ΤOLAq. fg et cupio, hanc felicitatem tibi esse per-Petuam, praesertim in aula maximi Princi-Pis, qui, praeter ceteros Europae Principes, opibus, copiis clientelisque, abundat.

Cuius fama omnes terrarum orbis regiones peruasit, et sociis venerationem, hostibus metum, expressit. Mihi, tot tantasque res

aestimanti, verba idonea et magnitudini eius suffectura desunt, ut animo , in admiratione defixo, quaedam silentii religio afferri videatur. Bataui, a quibus non ita pridem redii, robur praesidiumque in hu-- 1us salute Principis ponunt, neque Caesar non agnoscit sortitudinem, multis felicissimisque expeditionibus demonstratam. Hostes ipsi , quod foris audiste memini, magni Herois imaginem in eo circumspiciuunt, et, quanquam , ut inuidi infensique Germanis, aliorum faeti deterunt saepe agminuunt, tamen ipsum vel inuiti laudant atque admirantur. Magnum hoc Dei beneficium est , quod patria communis in hoc Martio Principe EL. tanquam in liber-tatis fundamento, insistat, et summi huius possessione gaudii fruatur. In Ungaria res lente , et dubia ancipitique fortuna,

eunt, necdum eX animi sententia succedunt. Poloni, more suo, tergiversantur,

tempusque fallunt et perdunt, ac nihil suo nomine et eXspectatione Caesaris dignum L, 4 ge

555쪽

C. S. SCHUREFLEIs CHII gerunt. Moschi versuti, Ostentant mi-1ites, non pugnant, etii pugnae desiderium prae se ferunt. Polonia, qUi antiquus regni morbus est, distrahitur consiliis, idque finitimis saepe expedit, hoc maXime tempore, quo Regis potentia nimium adolescit. In Angua res valde conuersae sunt, et, specie libertatis, ipsa libertas et sacra Prorestantium opprimuntur. Apud Vim garos parum proficietur armis, si, ut queruntur Ungari militum licentia haud co. erceatur.Recordare, quaeso, quod ex Taciti Agricola dixi olim, cum inter NOS Crebro in museo colloqueremur. Unum in Ponte et propugnaculo Eslechiano praesidium est , quo non capto, non magni forte huius anni expeditio erit Sed Deus m iliora Caesari, et rei Christianae, cuius hoc negotium interest, largiatur. Tu vero in luce aulae et conspectu Illustrissimorum atque excellentissimorum Procerum, Certius aCcurat usque haec cognosces. Mihi, quaeso, ut antehac, sic in posterum faue, et Generosissimum a Cani Z leuerenter et demis se meo nomine saluta, et, si qua mihi et Fratri meo usui esse potes, Consule, et Pro Vtroque experire. Vitembergae , Calend.

Sextii, A. Gla XCVU.

CCCXXXI.

556쪽

EPISTOLAE.

Dcunda mihi est tua gratulatio, optoque, ii tempus sic ferat , vicissim gratulandi occasionem, quanquam id mihi ad expliacandum gaudii sei sum nunc susticit, quod,

saluum te esse, intellexi. Itineris cura liberatus sum, et libros codicesque permultos ex Batauia attuli, remque librariam, ut nosti, modicam, laeto prosperoque successisti magis auxi. Iam noua quaedam sol citudo me afficit, et molestum Decani munus angit, quod, crede mihi, longiori absentia declinare cupiebam. Sed vel inuito subeundum fuit, quod leges et instituta ordinis postulant, quibus repugnare sit nefas.

Iuvenis studiosi, de quo scripsisti, desideri

um, faxo, ut leniatur. Cuius honori faveo, si epistolam, Dodioris Theologi audior itate munitam, ad me curet, speciminaque, ut moris est , quam primum edat. Cupidum iuuandi animum meum satis exploratum habes, tuaque sola commendatio petentis causam tuetur. Loesicherus et VValtherus hodie in ordinem Theologicum co- Optantur, alter hesterno die, auspicii causa in concionem ascendit, gratissimamque ad populum habuit, alter superiori die Iouis ma

gno cum applausu disputauit. Lipsiensis

. . t hi

557쪽

538 C. s. sesu REFLE iscfri. reuertendi desiderio tenetur, sed spes eum frustrata est, renitente aula, et poenitendi occasionem spatiumque dante. Frater meus te salutat, qui Lugduni Batauorum agit. De epistola, quam a me petis, excusabunt negotia muneris, quo leuatus, in omnibus, quibuspotero, rebus, gratum tibi faciam. Vi- tembergae Idib. Sextil. A. cla la XCVII

CCCXXXII. ADAMO RECHENBERGIO.

Doct. Theol. et Pros. PMI. D . Μnino permultum tibi debeo, et mu- nus donumque tuum inter carissima epono mihi ac seruo. Votum, quod abiturus soliti, reuersus pie repeto, iterumque Por tuo, et Deum posco, ut solido pro ius stabilique gaudio perfruaris. Illud quoque per epistolam precor, ut tandem familiae tuae heredem sussicias, dotesque tuas in filios atque posteros cumulate feliciterque propagos. Vacuum D. Bebelli locum ornabit Loescherus, vir religiosus

Pariter , et doctus morisque Academici naud ignarus. 6altherus, Meseri successor, Theologum nihilo inferiorem spondet De Pulandorsit aduentu hac transeunte Onarrant, rem aliter Cecidisse, ac putemus,

Postquam Rex, a consiliariis iubmonitus nolit permittere discessum. Frater Esaias,

558쪽

s Rege offensus, Hamburgi priuatuS agit,me lioremque fortunam exspestat. Haec est vicissitudo et iniquitas rerum limanarum. De Sagittarii conatu licet bene sperare, si multos veteresque ineditos scriptores nanciscatur. Patronum, opinor, Gothae inueniet Fridericum Principem , qui Patres, Hieronymum et Augustinum, edendos curauit. De recensendo quarto Ziegleri li-hro nihil recui, tantum peto, moram Comcedi exiguam, propterea, quod Decani prouincia me impedit et turbat. Abs tua humanitate contendo , ut iuuenes quosdam mihi concilies,beneuolentiamque pro more tuo praestes. Vnum, ne accidisset, Optarem, Gronouianum innuo certamen, quod, utinam falsa augurer , multas lites ciebit, quas extingui, quam eXCitari, maluissem.

Sed fastum infectum reddi non potest. Menchenium et Felierum saluta. Vitem hergae VI. Cal. Sept. A. cla la XCVII. P. S. Celeberrimus Graeuius optime vobis cupit, et recte sentit, ac honori vestro semel iterumque libauit, Vir cordatus et egregius, et immortali vita dignus

Io ANNI FRIDERICO MAYERO,

Doctori Theologo.

Poenam diuturni silentii deprecor, et studia atque ossicia mea, veteri lege, do

559쪽

4O C. S. ScΗuRZFLEIS CHII nuo per epistolam Confirmo. Rationes au-lao immane quantum Conuersae sunt, et carendo intelligimus, quanto nuper patrΟ- cinio orbati simus. Feramus, quod fato imponitur, et nihil recusemus,quod mutari non potest. Loesicherus auspicalem Concionem habuit, nec sine applausu disputauit VUaltherus, omniaque iam Confecta sunt, quae curas aulae intendere videbantur. Tui desiderium scita oratione leniebat Heberus, Academiae Rector. Omnes audiebant, atque in spe tui reditus defixi erant. Non loco, neque ossicio suo, Academia defuit, sed auersus quorundam an, mus consilia meliora impedivit. Caesar in Ungaria victor barbaros profligauit atque exterruit, ut iam in spem totius regni potiundi Veniat, fractis, qui resistunt, Vngaris, et Transylvanis ad obsequium redactis. Impendet utrisque seruitus, GermaniS nouum robur Contra hostes paratur. Tin niunt, opinor, tibi aures, Ciui libero, si patrono libertatis. Donec Caelar floret, ne minem timeatis , iterum opex positus est insidiantibus libertati Danis. Mihi communis est laetandi causa, et recordatio tuo rum sane beneficiorum sempiterna. Aes

alienum dissolui, Nobilissimoque fratri tuoli, ae fidem Candidatorum numΟS mutuo acceptos reddicliberaui. Non opima adfulget

560쪽

OmneS, quotquot tuas eXimias summasque dotes aestimant, salutem impertiuntur.Vale. Festinanter, Vitemb. V. Cal. Sept. A. clalaCXXCVII CCCXXXIV. BENEDICTO KRESSIO.

Aerarii MMenens praefecto. CVm ex litteris, abs te missis, intelligerem, nuptias te apparare filiae, virgini multo florentissimae, tum scribendi, vel potius gratulandi occasionem nactus mihil videor, Voloque fortunatum esse, quod agis atque destinas, Ut tuae, per se egregiae et amplae, necessitudines; crescant pariter, et firmiori praesidio muniantur. Gaudet mecum Academia, tui in primis amans, et laetum explicat animum, ossiciisque tuis permultum iuuari se et ornari, libens fatetur. Donum, quod dare voluit, ne resip as, petit, animumque propensum dato hoc, quantumuis eXiguo, pignore sancte Confimmat. Bene Cadant, quae moliris, omnia, et, volente propitio Numine, felices, prosperosque exitus habeant, quae ad conciliuandum foedus filiae tuae castissimum spectant. Res Christianorum ex animi sententia eunt, barbari fusi fugatique sunt, et in Ungaria, Dalmatia, Peloponneso, laeti ubi- ρος

SEARCH

MENU NAVIGATION