Conradi Samuelis Schurzfleischii Epistolae arcanae, varii, politici in primis historici, antiquarii et litterarii argumenti ad fidem ms. auctoris accurate diligenterque collatae, atque sine vllis lacunis nunc primum formis expressus et publici iuris

발행: 1711년

분량: 718페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

sta C. s. sCΠu REFLEI ICIIII lectinos ordines, dicebat, id quod rursus negaui. Is, Instrumentis publicis niti se, referebat, et, inuestituram Comitis habere se, asseuerabat. Ego reponebam, etsi quid belli tempore mutatum sit, ac Culembu .gicus clientelam Trai edtino fuerit proseia lus, tamen postea Praesules Traiectinosius neglexisse, et non urendo amisisse, atque sic Comites Culemburgicos se occasione belli inter Geldriae Comitem et Episcopum Traiecti num orti, seiunxisse. Postea, rebus foedere Traiectino mutatis, nihil de

iure in Culemburgicos motum, atque adedo

pristinum ius neglectum fuit, idque agnou

cebat ipse iureconsultus Batauorum Anto nius Matthaeus. In Bibliotheca Goesiana plerosque antiquos Frisiae scriptores rep .ri, et emi, forsan causae oaldeccensi comtra Frisones, profuturos. Indica, quaesta Pichelio , et , ut certa capita designet, roga. Consiliarios, Ettelinum, Boeschi

um, Κlugholium , Lithium, Viros de mae

hene et insigniter meritos, prolixe et hi maniter meo nomine saluta. Lugduni Batauorum , ipsis Nonis Maiis A. cla. laCXXCVII.

542쪽

Rectori tale urgens. DIulius, quam Vellem, Lugduni Batauo

rum CommoratUS sum, nec sas Utanti.

um officia, quae modeste refugere volui, defuerunt. Tuam causam Spanhemio, ItyC-quio, Graeuio , aliis, quam potui, euixiss- me Commendaui. Tanto magis studiosiusque hoc agam si venero Caslesias. In auctionem Goelianam quadringentoS, et plUxes aureos impendi, nec me facti poenitet,

quandoquidem codices, Scaligeri, Vulca. nii, Xylandri, Heliasii, manu subnotatos accepi, et cum licitantibus strenue certaui. Frater meUS aperiet, quae, tempore eXHu sus, perscribere non possum. Suavissimae coniugis tuae litteras accopi memorque sum eius et tuae humanitatis, neque animo excident ossicia tua. Tantum opto, Ut Ο -

casio det, quod, honoris tui cauta, essicere cupio et ingenue promitto. Morbum, de quo Coniux tua mihi obnunclauit, abs te superatum, spero. DeUS te seruet, et omnibus adeo beneficiis, quae ad coli. stituendas fortunae tuae rationes pertinent, Ornet atque aUgeat, gaudiisque perpetuis et cumulatissimis te perfundat. Traiecti ad

Rhenum, V. Idus Maias, A. cla laCXXCVII CCCXXIII.

543쪽

CCCXXii L

egregios in auctione Goesiana emptos, mecum attuli, plerosque manu principis litteratorum, Iosephi Scaligeri, distinctos et fus notatos. Quosdam etiam manu eXar tos Codices Graecos et Latinos stim na- elus, qui cum bibliothecam meam ornant, tum indui iam in primis adiuuare possunt. Graecius, GrDnOuius, Mequius, magna mihi familiaritate coniuncti erant, qui et litteris et humanitate, politissimi mihi videntur. Gronouius , aetate et ingenio magis feruidus , cum Fabretto, Abbate, et Isaaco Volso, vehementer disputat, et huius, mirum, notas in Melam inanes atque nugat rias vocat. Belgae ceteroquin Commerciis et pace florent, et decora ingenia λuentatque inuitant. Regem Galliae lacessi, nolunt, et Auriaco, bellum Cupienti, multum acriterque aduersantur. Nihil est, quod, hoc rerum statu , ab Anglia sibi metuant, quae, rebus domi nondum plene firmatis, nihil audebit. Me Lugdunum Batauorum nitore et elegantia sua maximopere ten it, praesertim, quum Prosess ires mei aman-itissimos vidi. Reictor Academiae , Spaim hemius, ipse me inuisit, salutauit et prolixe accepit. Me abeunte, decessit VVittichi

544쪽

chius, subtilis et praestans acumine Carte- sano rerum sacrarum interpres. Si quid deinde futurum est, frater meUS accurare perscribet. Fac valeaS, Patrone, et Patrocinio tuo me ornes. Vitembergae, IX. Cal. Quinct. A. cla la XCVII.

CCCXXIV HENRICO LEONARDO SCHV

FLEISCHIO, Fratri, Lugdunum. TArdius opinione mea rescribo ad binas tuas litteras, non, quod tam male tibi cupiam, ut aegritudine te conficias, sed, quia tardior meus in Saxoniam redituS Ο-mnes propositi rationes conturbauit. Duae hebdomades in nauigatione consumptae sunt, tertia Hamburgi extracta est, quod Meyerus , quem fortunae suae taedet, me inuitum atque recusantem ibi retineret. Loescherus in Bebelli locum subiectus est, 6altherus Mayero succedet. Patronus noster non ea, qua antea, auctoritate pollet, propterea quod arbitratu filo res modera tur Κnochius , sanctioris Praeses Senatus, a Cuius nutu et voluntate litterae et consulia nostra pendent. Vacantem Ephori Alumnorum prouinciam multi iam prensant, petamne ego , nec ne, incertus sum atque animi anceps. Nescio, an rationibus

545쪽

bus pecuniariis me impedire debeam, quae plerumque exitus dubios miserosque hanent. De connubio res perinde implicata est, neque id tu nescis, qui moreS Captantium aliena abunde perspectos habes. Quenstedius, me absente, salarium semestre rapuit, contra, quam volui, quod cur factum sit, facile intelligo. Animum ei fecit rumor de me submerso in Saxoniam allatus. Iam cunctatur, iam tergiversatur, quum rationes posco. Meyerus, bibliopola, mussat aliquid, et dolore assicitur, quod

tam multos, tamque egregios, librOS em- ptitavi. Eam ob causam tota Saxonia se monum plena est, nec paucoS torquet ru- imor de successit meo.Nullus liber amissus est, nec scheda ulla desideratur. CodiceS, quos

attuli, quam potui .diligentissime disposui

et ordinaui. Praeserunt paruae bibliothecae faciem, et superiorem appararum aurgent perinde, et ornant. Leis erus, tur Consultus , heri super mensam, cum tui mentio incideret, bene de conatu tuo sen- tiebat, et, nisi vanum omen sit, . magnam. quoqre dignitatem tibi promittebat. Quod ne non eueniat, Opto, et, Vora Pum objica pro te fieri, iubeo, sed consilium tuum 'non probo, quod existimasti, comini dum y mihi ire. si R emeri aedes emptioni. 4Ur P mihi cedant, Reputa animo insidias furum, γ

546쪽

et malas hominum artes. Nihil constituo te absente. Coci filium, qui Culemburgi re mansit, multi flagitant, et, seruitiis suis ag- scribi, optant. Quid facto opus sit, ipse tu iudicabis. Rudelius pedibus captus est,

et ex aqua intercute laborat , praeter, eum

nemo est, qui Mathematici famam dignitatemque tueri possit. Velim, horis succisiuis Clarissimum Volderum adeas, Lugdunumque teneaS,Vrbem peramoenam,et cultu

egregiam, litterarumque studiis, et omnibus sane rerum copiis, affluentem. Clarissimus Gronouius a sciolo quodam audace, et Graece indocto, prorsus indigne tractatus est, cuius vicem doleo, etsi is sibi constat, nec aduersarium pertimescit. Tam impudentes sunt, qui rudes mihi videntur. Anglos Batavosque tam bem mihi Velle, gaudeo, et, quae possum, simia ad ipsorum laudes confero, idque Cupio, Ut meo nomine ipsis sane se confirmes. Dissertationes Academicae iam me obruunt quasi tempestates. Prius quam redii, Graunius, excusante se et deprecante Oratore, Principis EL. matri panegyricum dixit: Uigthumii nostro conuictui se adiunxerunt. Hermundurus iacet, amoris, quem infeliciter coepit, pertaesus. UVHI'ardus, Abbas Bergensis,sncerus integerque est, qui amat colitque

Danhemium tuum, littera. ad eum, nisi gra- /uiter

547쪽

sag e. s. ScΗu REFLE IS CHII uiter serat, propediem missurus. Pollet is gratia Branaenburgies, et Brunsenio per carus es, nec Spanhemio fraudi esse potest, cum tali viro litteras Commutare. Cura, Vt valeas, et leges diaetae, accurate, quoad fieri potest, serues. Vitembergae Saxonum,

VII. Calendas ininctii. A.cla la XCVII.

P. S. Spanhemium, Voetium, Vitriar,um, Drelincurtium, Hermannum, Grono-uium, Rycquium, tum conuictores tuos nobilissimos atque amantissimos, itemque ii spitem tuum, salutes. Parum abfuit, quin cum ferme nauigaremus in portu, e regione Gluckstadii naufragium fecissemus. Nisi per tuam curam Amstelodami mansissem, aliquot dies amplius, Cum nauta Hambu gensi rerum iactu n fecissem apud Enc husam.

CCCXXV. PATRONO CUIDAM

Diutius, quam vellem, apud Batauosanei amantillimos, substiti, et confecto Vabdeccii negotio, Traiectum ad Rhenum,Lugdunumque Batauorum, augendae rei libraxiae causis, discessi. Eodem tempore adinuentauit Bergerus, Doctor Medicus, grat utique hospes, et, ob doctrinam atque ex-Perientiam, aestimatus impense et amatus. Cum Drusi uitio, Hermanno, bis in Incliam

548쪽

diam versus Orientem profecto et reuerso, vivit tam familiariter, atque si eorum ne cessarius ester. Inde ad Brabantos, Randros et Gallos, se contulit, et doctissimos passim sermones habuit, dignusque eorum amicitia iudicatus est, quorum meritis res. publica litteraria permultum debet. Ego, quoad potui, libros mihi comparaui, pleros. que manu Iosephi Scaligeri, Xylandri,Hein- sit, subnotatos, scriptores etiam Graecos haud paucos, Aldino prelo excuses , qui tam castigati sunI, Vt parum absit, quin manu exaratis aequentur. Historicos, Sca deonium, ex quo Mortiosius aliquid ad excusandam Liuit Patauinitatem afferre potuit, Vredium, aliosque permultos, in primis raros, pretio non iniquissimo, emptitaui, Iosephum item et Aratum, cum scriptis manu Scaligeri animaduersionibus, quod sane Cimelium putarim. Nullus prope ora tor, Poeta, aut Historicus est, quem non possideam MSS. annotationibus distinctum. Quae ad mediam aetatem pertinent, in tabulario Culemburgico, quod totum peruol ui, et arbitratu meo eXcussi omnia mihi pa tuerunt. Non libros, sed thesauros poli tioris doctrinae, in SaXoniam intuli, quo rum fructus ad Academiam redundabit Eo magis causam clientis ages apud Herum meum. Saxonem, Illustrissimosque aulae pur-

549쪽

53O e. s. Se Ηu REFLEI sc HII puratos, et sigillatim apud Excellentissimum Senatus Sacri Praelidem, apud quos tua longe grauissima auctoritas plurimum va- let. Vnum, si pace tua dicere ausim, abs te demisse, Ut par est, peto, ne, Vacante Ephori loco, spe potiundi cadam, vel eo maximae argumento, quod Latinae Graecaeque ii terae hoc munus praecipue Ornant.Sα--.dius, Buchnerus, Ostermannus,sidem Ephori, et magni litteratores, fuerunt. Tuo et Illustrissimi Senatus vestri praesidio me suuriri, confido, et pro tua salute vota precesque assiduas nuncupo, Vt te, litterarum sta- torem, quam diutillime seruet. Vitembe

Fae, Prid. Nonas Quinctii A. cla la XC

CCCXXVI. ERNESTO GO ELIO, M. Sem mihi commendasti iuuenem, li

benter accepi, neque ulla ei officia d negaui, si qua sint eiusmodi, ut exspectationi ipsius faciant satis. Me ex Bel gio reducem

inultae, fateor, occupationes impediunt ac distinent, neque te celare Volo, multoS ex eo libros codicesque MSS. in Saxoniam me asportasse. Florent commerciis Belgae, et in India versus Orientem, ringentibus Anglis, triumphant. Rex beatae illius insu- lae manatur, hoc certe anno Iuliis ausurus, .

550쪽

EPISTOLA F.

nec ratio eius imperii ita constituta est, ut nunc quidum aliquid audere possit. Caesar, Buda capta, Rex est,in qua Turcae plus,

qua m regnum amiserunt. Venetorum in

crementa grmier ferunt, sed multo graui

us iacturam Itidae , arcem propugnaculumque contra Germanos olim Venetitantum non suffecturi sunt tantae moli.

Caesari illud optandum, ut Eneckio potiatur, quod aditum barbaris munit. Citerior pontis apparatus breui, ut ominor, in nostra potestate erit. De sacris quidem Ungari queruntur, nec Transylvani dissimulant vexationes Caesarei militis, ex quo capta est Buda Sunt haec belli mala, tamdiu ferenda, donec bellum durat. Quod reliquum est, gratulor Sueuis vestratibus, manu et consilio ad reptimendum barbarum promptis. Si de prouincia regendi Sapientiae ordinis decessero, votis tuis annuam, et spei desideriisque tuis respondebo.

Nonis QuinctiI A. cla la XCVII.

- CCCXXVII. HENRICO LEONARDO SCHOZ-

Fratri.

s Uinquaginta numos Imperiales ad te I curaui prima vice, altera accipies tot, deua, tertia iterum quinquaginta. Fac, au- Ll a reuiu

SEARCH

MENU NAVIGATION