Conradi Samuelis Schurzfleischii Epistolae arcanae, varii, politici in primis historici, antiquarii et litterarii argumenti ad fidem ms. auctoris accurate diligenterque collatae, atque sine vllis lacunis nunc primum formis expressus et publici iuris

발행: 1711년

분량: 718페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

3, 2 C. s. sCHUREFLEIς CHII abstulit, magno tuo incommodo , et rei Christianae damno. Haud scio, an vulnuStam acerbum emendatus Dei coetus acceperit unquam. Enim Vero, amisimus vi-

Tum, cum quo pietas et selicitas Academiae concidisse propemodum videtur. . Sed ferendum est, quod Deus , a moribus nostris alienior, constituit, cui repugnare non licet. Unicum in tesolatium nobis superest,quem DEus seruet ad tuendum rei Christianae statum , quatenus pietate et sanditate Continetur. Illud ad ultimum abs te peto, in suifice Vir, causam meam agas in lenatu 1acro, et, pro facienda itineris in sex he-hdomadas potestate, suffragium feras. Rogat, qui bene tibi cupit, Princeps Oalde cius, qui mihi perbenigne scriput, et, qui que abhinc annis, eam in sententiam Saxoni supplicauit. Admouebit me reuisendis Culemburgi tabulis, et litteris sanctioribus

Excutiendis, quam operam et utilem et honorifiςam mihi fore, Credo. Deus te ab iniuria temporum, malisque omnibuS, aia serat, consilia denique, et spes resque CU ctas , fortunet. Vale, Coetus sanctioris , praesidium et decus. ordo noster obse

uantissime se tibi commendat, et praedicat isingularem in respondendo beneuolenti iam, cuius in gratulatione nuper interpresi

522쪽

Ioannes Conradi, MegapolitanuS, vitam pie actam diligentiae et modestiae laude, ut Ρatribus , sic mihi, quem in antiquitatis studio elegit ducem , sigillatim approbauit, nec modo artes liberales, quas in patria a spicatus est, sed etiam sacras litteras, sedulo didicit, atque his praecipue totum se tradidit,cuius initituti perficiendi causa, huc potissimum 'venit. In scholis Theologorum assidue versatus est, quod doctores meritissimi enstadius, DeutschmannUS et Maye-rus,eius industriae testes et arbitri, ingenue mihi assirmarunt. Quo testimonio Ornatur , Viros quosque grauissimos sibi conciliauit, eaque de causa Zieglerus , ICtus noster , ipsum, Cultus vitae Capiendi causa, Dresdam dimisit, et Rasinio, principalium negotiorum Curatori, obnixe Commendauit, perspectaque eius indole ac doctrina effecit, ut filiorum studia regeret, exemplisque instrueret et ornaret. Quo munere, ut par est, functus, patriae reuisendae coimsilium cepit, fructum, quem i0 Saxonia et Nisinia, Vitembergae et Dresidae collegit, magno laudis quaestu in patriam relaturus. et Serenissimo Principi pietatem aeque, ac obsequim staturus. Nemo Patrum du-

523쪽

. o C. S. SCHuRZFLEI SCIIII bitat, quin magnum exinde commodum actcoetum Dei, clucatumque Megapolitanum, deinceps redundet, id quod Patres Academiae, nemine CXCepto, Vorunt ac optant,

et ciui huc usque tuo,in omnibus vitae doctrinaeque partibus, integro et recto, bene precantur. Vitembergae Saxonum. XVI Cal. Novembr. A. clatra XCVI.

CCC IX. AMICO CUIDAM. TVam potissimum sequor auctoritatem,

et simul expono consilium itineris, quod defugere nequeo, versus Culembula gum suscipiendi. Annitere, quaeso, auctori rate tua, et Principem idoneis rationibus .moue, Vs potestatem mihi faciat. Scholis tuae,quas repetis, Mathematicae meis miX-ino schedis, confusaeque, iacent,quaS pl care simul et ordinare tam breui temporis spatio Hon possium. Igitur moram Concede; et negotium hoc fidei popularium tuorum , qui hic versantur, committo, quibus tradam, quicquid reliquisti. Frater meus, qui idem optat et urget, saluere te iubet, et in patriam reuersuro nihil non furtun tum tibi, tam egregio et veteri amico, Pr catur. Rectoris tabulas, ad commendationem tuam pertinentes , curassem libenter ac prompte, si quis ciuium tuorum me inter

524쪽

EPIsTOLAT. sosterpellasIet. Semper, ubi opus erit, potestatem huius rei impetrandae tibi facio, et quicquid laudis tuae causa possum , Vltro irascepturum me recipio. Steinhellius, dumus te successor,petit, Vt omni,quo par est, modo eum iuves et instruas ad prouinciam, qua decedis, capessendam. Est modestus , et Graece doctus, et mihi percarus. DEus te seruet. Uitembergae XVI. Cal.

Novembr. A. cla la CXXCVI.

CCCX.

FElix fortunatu sque rei Christianae annus fuit, quo domi et mi litiae respublica bene administrata est, barbari hostes disi cti sunt, ac dissipati, nec Rheni Μosaeque

fines turbati. Cum vero laetum faustumque litteris honorem haec tempora promittant, accipe omen negotii prospere su cessivi, et crede, Musas tutum hoc tempore praesidium habituras. Cato gratulor, et tua causa gaudeo, idque me facere, aequum est, ob summas et singulares tuas virtutes. Nunquam committam, ut vel in agnoscendis,uel in colendis, tuis meritis alicui concedam.

Si qua in re gratum facere tibi potero, enum id agam,nullamque tui ornandi occasionem deinde praetermittam. Vitembergae Saxonum. HX, Calend. Novembr. A. cla D

i CXXCVI. Ii s CCCXL

525쪽

rationem mae

526쪽

potuerunt, quam illi, cum. Cederent, habuerunt. Nulla quies inter populos sit, nulla tranquillitas unquam speretur, nisi pacta sancte inita Valeant, maXime ea, quae cessione voluntaria nituntur. Multae urbes, a potestate imperantium exem-Ptae , et recto iustoque modo in libertatem vindicatae , vel sola possessione ac diutu nitate temporis se defendunt. Argum emtis et exemplis supersedeo,ne epistolae modum excedam. Fratrem meum generoso Domino a Borne commendabo,de quo non. magis spero, quam spondeo, virum omni

liberali doctrina instruetium, qui illustri reipublicae operam probe grato et obsequenti cliente dignam. Primum conatus specimen in tabulario Culemburgico, me auctore et duce, edet, tu fac, honesto abs te simul vitae et indolis testimonio ornetur. Ita te propitium Numen benigne respiciat ac tueatur. Vitembergae IX. Cal. Nouembri

ola CXXCVI. CCCXIlI. ADAMO CHRISTOPHORO IACOBI,

: M. Drsae et Consiliaris.

D um quidem peregrinandi me taedi

um cepit, siue satietas tenuit,nec tamen

possum, quin ipse mihi resistam, et unumnoe ab Illustrissimo Senatu vestro petam,

ut potestatem mihi facta itineris. Cul-

528쪽

mihi rerum suarum interpres enarrauit.TDbularium VUaldeccium aperuit,in quo multa reperi, et contemplatus 1um, quae alibi frustra sperem. Princeps aetate confed tu et de Germania Consilio aC manu bene meritus, iam A. la CLXXX. in hanc senten-'tiam Potentissimo Saxoni, Hero meo, si ip-plicauit, quarum, opinor, litterarum eXemplum redux ad aulam misi. Ego vicissim, si quid possim,gratum faeiam, et pietate atque obseruantia tuum, Ut par est, nomen etiam foris colam. Deus Te, Magnifice Vir, cum nobilissima familia, incolumem et bonis omnibus assiuentem seruet. Vitembe gae,X. Cal. Novembr. A. la CXXCVI.

CCCXIV. CHRISTIANO KOCHO, In Regio Vismariense Tribunali Assessori. QVod mihi superiori mense negotium

mandasti,id libenter suscepi et,qua pareit induistria curaui,hominemque eruditum pariter, et moratum, det egi,qui,mea quidem opinione,has partes ex animi tui sentelatia,et ex filiorum utilitate,agat. Ciuis est Torgaui- ensis , multa familiaritate offici i sque mihi coniunctus,litterisque humanioribus mediocriter eXcultus, et in historia ciuili diligenter versatus , ac iuris etiam studio deditus, sine mora, si velis et iubeas, Vismariam abiturus.

529쪽

cum, ut tuae . vi

rationem

530쪽

LI ISTOLAE. frino auspicatoque iure nunc demum regnantem. Dubiae temporum rerumque vicissitudines Martium iustumque Carolum flagitant, ad cuius felicitatem spes, studia notaitra, spe stant, Vota omnium dirigUntur.Vale, Magnifice Vir, et honori meo faue. Vi. tembergae SaXOnum, Nonis Novembr. A.

cla lota XCVI. CCCXV.

ut aequi bonique consulas, et, quod libenter suscepi, nec tamen sine mora, in uitus licet, confeci, recenseas, mihique, Culemburgum abituro, faueas, et Conatus atque studia mea probes. Si reuertar, de itinere, et rebus aliis, Vt par est, te certiorem reddam. Vale, et, nisi graue est, data occasione, has pagellas ad TenZelium cura, ac diu prospere et feliciter ex animi sententia age. Vitembergae Idib. Nouembris,

in ipso procinctu. A. cla la XCVI.

CCCXVI IOANNI GEORGIO GRAEVI

Pol histori Batauo. ΡEracerbe doleo. colloquium, inter nos Traiecti coeptum, opinione citius finiis

SEARCH

MENU NAVIGATION