Apologeticus eorum qui Hollandiae Vvestfrisiaeque et vicinis quibusdam nationibus ex legibus praefuerunt ante mutationem quae evenit anno 1618. Scriptus ab Hugone Grotio ... Cum refutatione eorum quae adversus ipsum, atque alios acta ac iudicata sunt

발행: 1622년

분량: 558페이지

출처: archive.org

분류:

21쪽

te: Quo acultates exiguae,m si via cuiusquam in omni populo honest/ partae mihi re quinis liberas ademta sunt: Quibis cunctis unum est gratius quod popularium exterorumque aures impletae sunt

falso rumore , quasi prava adversus patriam consilia suscepissem , quia pleraque

adduci non possunt, ut credant ita quen-qsam tractari qui qua egit, bona fide egerit. Neque. intra me stat iniuria:sed ad

ses publici ac proditores non uno in loco dictis ac factis impetuntur. Contra hac omnia solatium mihi in Deo positum est in bona conficientia o in exemplo plurium optimorum civium qui nullius pecca

ti, sed solidae virtutis ergo similia pertule

runt. Prodiit nuper incogniti scriptoris Latinus liber qui ait me ob acceptas iniurias non corpore at animo cum Rege Hispaniae futurum. Longe id a vero abest. pio omnem mitionis cupiditatem Christia

di, ac

propinquos atque a nes immeriti calumniae pars redundat, qui tanqu

22쪽

nis interdictam. Regi Hillaniae nec debeo quicquam,nec hiare desidero; Corpore in Gallia ago atque iam ibi agam fidem Rexi atque obedientia ut par est,praestabo patria interim, quae Regis amicitia praecipue νη babet, servabo eum quem antehac animum,pollicitum pro ipsius salute ibertate

atque commodis , paratumque operam ei

navare si qua futura sit utilis. Pro quo

asseritu nihil expeto,nisi ut vos omnes,qui qui estis cuiuscunq; ordinis ac gradus ne qae enim ignoro etiam in re foribus multos esse quibus vera eorum quae in causa nostra gesta sunt, notitia pravis aliorum artibus subducta est exutis praeiudiciis de meis aliorumque fatas ita iudicetis, ut devestris iudicari ipsivelletis: Eamque ob rem Deum supplex veneror, mi mentem vobis illustret, quo veritatem conspiciatis, σ

singuli pro suis partibus id faciatis quod

Mi m aquam postulant ,pnafertim memeti rationes inveniatis concordiae , quae, si unquam, hoc tempore maxime necessa-

23쪽

ria est. Eos vero qui aliter quam ego remini impositae potestates senserunt ant hac , amice oro atque obsecro qua a me dicentur ne in suam iniuriam dicta interpretentur 'uem animum a me abesse aperte testatum cupio fiatanquam tam rem necessariam defensionis quam a me res ipsa extorquet. auos intra fines tam

anxie me continui, ut multa nec levis momenti neque Aucem exiguam huic cause agatura in tempuspraestens omiserim, quod

ea proferri non possent, nisi quidam qui

caeteris multum exstant designatius tan

gerentur.

24쪽

DE semmρ imperio quod penes quamque

nationem est in Bel cogermania. pag. r. χώνου - sommis potestatibus circa sacra com- I. petit id in Belgicogermania esse penes nationis cuiusue proceres. , pag. 23. 'uaum sacrorum reformationem tueri pro- m.

potueriis an ex u fuerit. pag. 64. Convocationem Synodi ad definiendas conreo. V. vesi- non modo Ugerrimam Disse, pedo tram ulliati procaranda inidoneam. pag. 88 ' aibus modis ΗMandia semis risiae v c

rinairumque nationum proceres componenda cen

suerint Ecclesia dissidia o qua consilia in eam rem sint data. pag- 98 De Uu legis Ecclesiasscae anni cII IoxcI De iure maioris parris in conventu Holgan- Viii. o. 8 FFDe his qua acta sunt contra pacem mutuam xx. in Ecclesia ei que suaseres ut ad mutandam reipublica regimen perveniretur. Hi 163

25쪽

De oppidorum custodiis. pag. Is 1 De lacramento ducum o militam qui contra

neniar in Notitia militari Federatorum.pa. 2ILDe his controversus quaecum iudicum conste bus inciderint. pag. 22sDe his qua vitio aut inique gesta sunt circansri capt*ram. pag. 24 De his quae vitio aut iniquegesia seum positivos raptos ante Lus iudices. 'T. 2y3 De his qua visis aut i que acta μηι in danis iudicibus. pag. 2S' De his qua vitio aut inique μαι acti pose δε- ἔρι iurice . pag. 28 2Dι his quae vitio aut inique gesta sunt circa ipsam semen iam. pag. 29 iDe his qua vino aut inique in nos acta sunt post sexientiam, ' pag. 29T

Nola ad sententiam in me pronuntiatam eum indicatisne multomm qua ibidina contra veri-rat m. pK. 3m De moa notitia cum aliis pariter damna sis. 1 is

26쪽

APOLOGETICVS

quibus tam nationibus ex legibus

praefuerunt ante mutationem quae evenit anno CID IDCXVIII.

Duummo imperio quod penes quamque

nationem est in Belgicogermania.

consilij exitum pervenire non possunt,nisi amotis civibus qui praesentem statum tuentur: quod ipsum specio se fieri nequit, nisi aliquid ipsis obiectetur, at verb quoties vita eorum civium probro caret quod genus ferme praesentibus maxime contentum est,quod ipsis obijciatur reperiti haud facile potest extra ea quae in

27쪽

α Apologei laus eorum

republica acta sunt: quae ipsa criminis colorem Vt recipiant, asseredum est alium fuis. se civitatis statum quam revera fuit. Ita Hispani, & corum clientes cum Belgico- germaniam externo dominatu vellent opprimere, persuasum ibant hominibus, antiquitus ea loca fuisse sub libero & incustodito unius imperio,cum contra Principum potestas inibi devincta semper fuisset legibus,& procerum potestate. Atque hoc falso obtentu peractum est, ut legum defensores per delegatos iudices qui exinde sanguinarij consessus nomen accepere in damnarentur Maiestatis. Falli siepe hac in re multos haud mirum est adeo , cum ad pernoscendum civitatis cuiusque statu,penitus opus sit eius populi iura ac moreS tenere. Polybius summi iudicij scriptor tradidit sita aetate Gri cis aliisque gentibus externis creditumRomae summam fuisse Senatus potestatem,quod apud Senatum audirentur legati,atque ab eo responsum acciperet. Quare mirandum non est,si nunc ab extraneis quibusdam creditur Belgico- germaniae nationibus legatos nationum, quibus Federatorum procerum nomen est, summo iure praeesse quod in eo Fede ratorum conventu audiuntur legati, responsaque accipiunt: quodque nomineFe-

28쪽

qui Hollandiae praefuerunt. I

deratorum maxime ad Reges, Principes, atque civitates literae perscribuntur. Sed quemadmodum Polybius ostendit penes populum,non penes Senatum fuisse summam imperij Romae, ita apud nos vere dicitur summum imperium non penes illos esse legatos nationum qui Federati proceres dicuntur, sed penes cuiusque nationis primores, quae quidem nationes ad opem

mutuam sedere connectuntur;ita ut in Fe-deratorum procerum potestate ea sint omnia quae ad communem defensionem pertinent, aut quae nominatim ex sederis formula,aut consensu peculiari ad eum conventum deferuntur : manentibus rebus caeteris penes singularum nationum primores. Multi de Helvetiis putarunt omnes sub uno imperio contineri: itidem de Rhetis. Sed rerum gnari Bodinus, Simie- abarus atque alij nos docent cuique pago ius lib i. in se summum esse,sed ipsos inter se pagos ' arcto sedere devinciri. Atque hoc distriamen unius Civitatis quae multas sub se partes complectitur, ut Gallia Normanniam, Britanniam Armoricam , Campaniam, aliasque, & plurium civitatum inter se federatarum, Ut apprime necessarium ad diiudicandum impersi cuiusque statum, nobis commendatur ab iis omnibus qui de

29쪽

4 pologeticus eorum republica scripserunt. Exemplo sint magnae urbes Graeciae,puta Athenae, Thebae, Corinthus: iis singulis in se plenum erat

imperium: neque tamen eo minus aduersus vim Persarum inter se colligabantur rsig. atque ad communia sederis negotia insti- ς tutus erat Amphictyonum conventuS.Ita- .. ' que plerique Italiae populi Regum Roma-itai. norum aevo jus in se summum habebant: sed inter se atque cum populo Romano iii .e sedere Crant deVincti. Neque aliter rem seri . habuisse apud nostros populos tum Principum tempore, tum post sumpta pro libertate arma,& credidi semper,& iam anni sunt duodecim cum publice sum professus in libro cui nomen feci de antiquitate reipublicae Batavicce,pro quo Hollandiae proceres eo tempore gratias mihi habuerunt,addito & munere: neque Federati primores vllum offensi animi signum dedere. Quanquam vero totus is quem dixi

libet id quod dixi me sensisse apertissimὰ

testatur, Vnum tamen locum prae caeteris insignem apponam: ordinum autem federa raram conventus cum senatu, per quos , salva

cuiusque populi maiestate, ea quae ex ferire sext

eommunia expiscantur, Amphictyonico conven

tur ad amussim respondi t. Vere testari& hoc possum , quandiu conventui Hollandiae

30쪽

qui Hostandia praefuerunt. F

interfui,semper poni extra controversiam audivisse me ius summum cuiusque nationis , nulla inter eius conventus membra hac super re orta dissensione , nisi mense

uno aut altero priusquam nOS caperemur,

quo tempore delegati nonnulli oppidorum Hollandiae, & Vvestseisiae, postquam clam & iniussu eorum a quibus delegati

erant cum aliis nationibus coierant ab illa vetere sententia nonnihil discesserunt. Argumenta quae me aliosque impulerunt, ut plane ita quemadmodum dixi sentiremus,ista sunt. Principio notu est, nationes quae nunc in uno sunt sedere,antiquitus non sub unius

Principis fuisse imperio,nisi quod Hollandia& Zelandia eosdem semper Principes habuere. Na Geldria suos habuit Tutores primum,deinde Comites, postremo Duces : quorum ius, controversum tamen, a Carolo Burgundo emtum cum esset, non

mansit penes eius posteros, sed tandem multorum iura certaque possessio ad Carolum Imperatorem eius nominis quintum perVenerunt. Idem ab EpiscopisTraiectinis indeptus est civile regimen Traiectinae&Transis lanae. Frisii tum qui intra LaVicam, tum qua ultra Lauicam sui, liberam olim rempublicam sine Ρrincipe ha-

SEARCH

MENU NAVIGATION