Apologeticus eorum qui Hollandiae Vvestfrisiaeque et vicinis quibusdam nationibus ex legibus praefuerunt ante mutationem quae evenit anno 1618. Scriptus ab Hugone Grotio ... Cum refutatione eorum quae adversus ipsum, atque alios acta ac iudicata sunt

발행: 1622년

분량: 558페이지

출처: archive.org

분류:

41쪽

qui Hollandia praefuerunt. Στ

illud pertiuet, ne omnia quidem sederis Trajectini capita censeri vim habere obligandi , sed ea demum quae a nationu proceribus sunt approbata : ut inter caetera apparet exemplo capitis quinti de paribus oneribus ubique suscipiendis : quod observatum nunquam est.

Contra vero nunquam discessisse nationes a libero Tacrorum arbitrio, tam clare , ut nihil vel in speciem possit contradici , apparere mihi videtur ex mandatis sub quibus Principi Mauritio anno ClD II XC praefectura Trajectensis delata est, quarum initium ita habet. Primum Princeps per oppida agro ue Trajectinos defendito , defendique curato veram ChriIDanam Evangelicam religionem, sicundum leges quin proceres Trajectini fecerunt, factarave sunt :quando ea est procerum siententia, arbitrium sacrorum ex decimotertiosederis Trajectini capite ad sepertinere. Ira tamen ne in cuiusquam animum inquiratur , neve scrutari domos liceat, nisi naris volentibu que proceribus , aut eorum

delegator neve sua de re sacrorum persuasionis ergo siquidem Dei ea dono conceditor ) cuia quam injuria molemave inferatur. Data sunt haec mandata consciis approbantibusque proceribus sederatis , atque etiam peculiariter Hollandiae primoribus , addita

42쪽

qui Hollan praefuerunt. 1 i

Collegia r Zelandia unum duntaxat. PatHollandiae privilegium datum est. in societate Americana. Compara jam quam iniqua futura sit proportio in summo imperio si id Federatorum conventui permittatur. Hollandia St V vestfrisia , quae multo plus dimidio in commune cons runt, ibi sententiam unam duntaxat dicent iuxta nationes minimas etiam illas quae sanguine atque opibus Hollandicis ad sedus reductae sunt. Vt igitur ad Conventum talem alia deferantur, quam quae ad tutandos communiter fines spectant, ab omni aequitate abit. Qui divitijs pollent apud nos si cum pauperibus nuptias faciant, non sine pactis ad eas Veniunt, ne scilicet Hollandici mores bonorum Introducant communionem. Sic ergo Hollandi quoque fuerant facturi, si cum nationibus caeteris regiminis inire voluissent societatem. Atque vel hinc facile est animadVersu , quo animo erga Hollandiam sint affecti, qui cu nati sint extranei, Hollandos de possessione dejecerunt,ut se praHollandis venditarent. Neque tamen aliae nationes quarum hoc Commento gratia captatur, blandiri sibi debent quasi longum ex hac mutatione commodum ipsas maneret. Non

43쪽

qui Hollandiae praefuerunt. II

Federatis proceribus pro responso datum est,summum imperium ac potestatemFederatarum nationum extra c5troversiam

esse penes ipsosFederatos proceres,& penes proceres cuiusq; nationiS. Sicut vero iuris notissimi est non posse duos eiusdem rei dominos esse in solidu, ita & hoC constat iisde in locis plures siue homines scor sim si1mtos,sive ct tus non posse habere ius imperij summum, quia ea summi natura est ut nihil illud non modo superet, sed Mexaequet. Quare si imperium supremum

est penes proceres nationis cuiusque, fatente ipso Federatorum conVentri , non potest idem imperium proprie esse penes Federatos proceres : sed , tantum ius Vt diximus ordinandi res , quae ex sederis formula aut consensione speciali communi conventui attribuuntur : ita ut quaecunque illis attributa nominatim non reperiuntur in iis ius summum manearpenes nationes singulas iure ipso civili quod nunquam mutationem pro facta habet ni probetur, praesertim in iis

quae regalia Vocantur circa quae Verba quantumvis generalia effectu carent nisi specialis nominatio accesserit, Omniaque ea recepta intelliguntur quae non apparent translata. I

44쪽

18 Apologeticin eorum Ad id quod Ja nonnullis dici audio, firmiorem fore rempublicam,si nationes uni summo imperio subessent: responsum in promtu est, de summa potestate iudicandum,non ex eo quod priVatus quisquevtilissimum iudicat,qua super re saepe discre pant hominum sententiae, sed ex legibus moribusque. Nusquam Vero quisquam reperiet a nationum singularum apud nos primoribus, ius imperi, summum aut abdicatum, aut cum aliis communicatum.

Quod si etiam id utile videretur qua super re multa tum in quaestione iuris ipsius, tum ex prudentiae regulis essent consideranda) faciendum certe id esset libero Eonsensu, non per vim oppressis iis qui

praesentem statum ut bonos cives decet, tuentur, eique obedientiam exhibent. Prudentiae auctores nos docent non statim mutandas leges, praesertim quae de imperio sunt, etiam sit in melius itura sit mutatio,quia ut post Aristotelem de Thucydidem apud Dionem Augustus monet, non tantum prodesse correctio potest,

quantum nocet innovatio auctoritatem detrahens, quae aevo radices agit. Consueru-Hnu maratio, inquit Augustinus, quantum raristate adiuvat, Iantiam no υι Iauperturbat.

Sunt qui putant utile futurum si totus

45쪽

qui Hostandiae praefuerunt. I9

orbis, praesertim Christianus uni potestati

pareat. Sed ridentur ab aliis talia commenta. Nam perfectum in re quaque intelligi debet, non nuda contemplatione, sed inspecto quid materia ferat, aut recuset. Plato cum Vnum ei in quaque re op-IImum viderctur, omnia voluit efficcre

Communia: sed reprehendit eum Aristoteles,ostenditque unum illud ab ipso ultra modum intendi.Carolus Imperator,princeps adeo praepotens, operam dedit sui nonnulli narrant) quo tota Belgi cogemmania in unam imperi, formam coiret etiam sub iisdem legibus, nummiS, m Π- suris,ponderibus,rebusque aliiselusinodi: quale erat quod olim Aratus in diversis Graeciae urbibus effecerat. Sed hic diversitas situs, ingenii, aliaeque circumstantiae id vetabant. Certe nec ille, nec filius eius

Philippus qui Albanicae praefecturae ter poribus idem egisse dicitur) ad exitum

perducere id consilium potuerunt e ac proinde dubitare licet,an conantibus rem tantorumRegum viribus superiorem,negotium melius sit successurum. Etiam

Isthmum, sive Achaicum,sive Arabicum perfodere res praeclara videbatur, sed qui aggressi id sunt in conatu suo defecere. Natura vim sibi inferri non patitur. In

46쪽

ao Apologeticus eorum civilibus negotiis optima est magistra experientia. Ea docuit imperio manente peines nationes singulas, & belli arbitrio penes Federatos, nationes sibi tuendis sufficere. Si qua inter nationes cotroversa ex doriuntur,multae sunt componedi rationes sive judiciis ordinariis eius nationis unde petitur, sive compromisso facto in nationes quas negotium non tangit,aut in prς-fectos quoties ipsi quoque partes no feceriit, sive in comunes amicos atque socios quorum refert rempublicam salvam esse. , Instituta vero haec mutatio sine maximo damno Hollandiae & Zelandiae abire non potest, quae magnitudine terrarum, Oppidorum,atque hominum numero,&tributorum modo caeteras Universas aequanta

imo superant: quamobrem aequum semper visum est,ut in his quae communicata sunt,nationi Hollandicae semper jus aliquod eximium daretur. Nam in Federis Senatu habet haec natio tres senatores, praeter quod & curator aerari, & quaestor hactenus. indidem fuerunt:cu alii; nationes habeant binos, aliae singulos. Ad res maritimas regendas habent Hollandi tres consessus , Zelandi & Frisii singulos, alii populi nullos. In rerum Indicanarum clispositu Hollandia habet tria

47쪽

qui Holland praefuerunt. 1 I

eollegia : Zelandia unum duntaxat. Par Hollandiar privilegium datum est in societate Americana. Compara jam quam iniqua futura sit proportio in summo imperio si id Federatorum conventui permittatur. Hollandia Sc VVestseisia, quae multo plus dimidio in commune Conferunt, ibi sententiam unam duntaxat dicent iuxta nationes minimas etiam illas quae sanguine atque opibus Hollandicis ad sedus reductae sunt. Ut igitur ad conventum talem alia deferantur, quam quae ad tutandos communiter fines spectant, ab omni aequitate abit. Qui divitijs pollent apud nos si cum pauperibus nuptias faciant, non sine pactis ad eas veniunt, ne scilicet Hollandici mores bonorum i troducant communionem. Sic ergo Hollandi quoque fuerant facturi, si cum nationibus caeteris regiminis inire voluissent secietatem. Atque vel hinc facile est animadVersu , quo animo erga Hollandiam sint affecti, qui cu nati sint extranei, Hollandos de possessione dejecerunt,ue se pria Hollandis venditarent. Neque tamen aliae nationes quarum hoc commento gratia captatur, blandiri sibi debent quasi longum ex hac muta tione commodum ipsas maneret. Non

48쪽

aa . pologeticus eorum eo tendunt istorum hominum studia. sed legitimis magistratibus ius suum eripi oportuit, ut deinde nationi eriperetur. Sic & nationes singulae jure suo spoliandae fuerunt , ut res quae in sederatorum conventu tractari solebant, ad paucos pertraheretur, & saepe eos ad quos ex legibus id minime pertinebat, qui in ciues optimos Principis animum exaspe- rantes, cuncta sibi vindicant, ignaris saepe proceribus Federatis,proceribus nationu,& magistratibus. Diu ne id mansurum sit

seitDe .sed tale regimen nostris no congruere ingeniis anno CID II LXxxv I Manno CID ID LXXXVIII solidis argumentis a proceribus demonstratum est.

Hoc defendere, non est dus disrumpere, sed fedus religiose observare. Viderint an fedus non disrumpant illi qui non stant sederis legibus, quas inter prima est

nationum singularum ius tueri, in quo iure praecipuum est summum arbitrium in res cuiusque nationis. Non est initum fedus vet iura confunderentur : sed utinviolata melius defenderentur communi auxilio. Hollandi veteres dicere solebant cuique suum ad pacis tutelam esse optimum : & iniquo commercio amicitias

dissolvi.

49쪽

qui Ηοllandiae praefuerunt. 23C A P V TQ II. uod jus summis potestatibus circa sacra competit id in Bel cogermania esse penes nationis cuiusque procem. QVi de republicascripserunt omnes,

sacrorum arbitrium inter praecipuas partes numerant supremae potestatis. Quare cum probatum sit summum imperandi jus penes unamquamque esse nostrarum nationum,sequitur penes easdem seorsum esse jus de religione publica statuendi, ut quae pars non sit communis defensionis: quippe cum innumera exstent exempla Principum ac ciVitatum, quos ad mutuam opem fedus iunxerit, cum opinionibus ac ritibus sacrorum dissiderent : quomodo εc nunc sedus est inter V enetos, SI nostras sederatas nationes universas. Quanquam ergo probandi onus no nos spectat qui id afferimus quod Communis ratio iuris exigit, sed eos qui

contrarium defendunt,tamen Vt cumula

te satisfiat legentium desiderio, probabimus Verum esse id quod nos dicimus. Hollandiae 5: Zelandiae proceres sum

B iiij

50쪽

24 Apologeticus eorum

tis pro libertate armis, simul templa publica aperuerunt his qui religione sequebantur,quae Reformatae nomen obtinet:

Atque adeo in F edere quod inter ipsos initum est anno CID ID LX xv perscripserunt, ut Princeps Vvilhelmus tanquam rum nationum praefectus, im haberet de consense procerum super usu religionis tuendi id quod pro temporum ratione σμῶ-rumque ingenio ad tranquillitatem publicam spopuis commoda optimum iudicaret . e diu

nominis detrimento.

Post pacem Gandavensem idem ille

Princeps Vvilhelmus rogatus a nationibus aliis ut in Hollandia Zelandiaque in Romanensium gratiam aliquid consti tueret, respondit semper nihil se eius rei posse nisi volentibusvillandiar& Zelandiae proceribus. Sic & universae Belgico- germaniae proceres in literis ad Atrebates& Hainauios scriptis circa annum CID ID LXXIx plus semel professi sunt nihil ad se pertinere,quam sacris legem Atrebates Hainauij intra fines suos ponerent. Iam vero quid sedere Traiectino anno CID ID LXXIX hac de re cautum sit, satis vulgo notum est: verba sic habent. De religione Hostandi se Zelandi id faciunto quod usi vivibitur. Caeteris nationiam liberum esto

SEARCH

MENU NAVIGATION