장음표시 사용
351쪽
restantur. Sin de sententia agitur Conyeniente cum dictis quinque capitibus , ea publice defensa erat ab Arminio coram superiore iudicum c5sessu, deinde in Conventu Hollandiae: postea a pastoribus Remonstrantibus colloquio habito in eodem conventu. Et ut ferrent se mutuo disten tientes, Iam superior iudicum Confestus suaserat, iam proceres Hollandiae decre-
Verant,antequam ego rempublicam attin- Crem, ita ut me actiutore facta dici non possint quae sine me iam facta erant. Tantum decreta ante mea tempora sine me facta rectis ni fallor rationibus defendi, simulque operam dedi, ut illa mutuo se fe- - rendi benignitas certis limitibus includeretur vitandis omnibuS quae modum excederent. Neque vero sententia Remonstrantium nova dici potest: primum respectu universae Christianitatis,cum Christiani prope omnes primis quatuor saeculis, multi etiam serius idem senserint: etiam eorum doctores eum in modii docuerint, qua Voce,qua scripto: sed nec ratione habita Reformationis, cum eandem sententiamMelanchthon atque alij defenderint, imo nunc quoque in Anglia antistites sint qui ita sentiant, ut haec ipsa sententia mox dictura est, cum tamen fedus olim cum
352쪽
qui Hollandia praefuerunt. 327
Anglia initum dicat eam quae est in Anglia quaeque apud nos viget unam esse re
ligionem:sed neque dici id potest, si pecu
liariter patriae nostrae res spectetur,quando ea sententia tolerata est in Holimanno, Hermanno Herberti, Clemente Martini, Tacone Sibrandi apud Hollados, in Huberto apud Trajectinos , in Gellio Snecano apud Frisios. Receptae ergo sententiae si intelligantur eum in modum, Vt pastores omnes ad illas adstringerentur, id vero viseret non egerunt Hollandiae procerest neque ego eam ad rem adiutor fui. Sin recipi intelliguntur quae feruntur in Ecclesia, dico sententiam hac pridem receptam esse,etiam in Arminio Amstelodami. Pugnare autem hanc sententiam cum formulis consensionem testatibus, id vero a Remonstrantibus negatum est Constanter, qui ultro provocarunt saepe ad caput xvISymboli Belgicogermaniae, etiam ad illud in Catechesi, Christum peccata portasse totius humani generis , 3c quod verba solemnia excommunicationis & restitutionis in communionem insinuant, posse aliquem scilicet per crimina atrocia exciderea participatione beneficiorum Christi,atque ea recipi interveniente poenitentia, quae omnia illi aiunt cum sua sententia ad
353쪽
amussim congruere. Addiderunt iidem Remonstrantes symbolum illud Belgico-
germanicum explicandum ex Concentu
symbolorum quς aliae Ecclesiae ediderunt, in quibus sunt quae plane aiunt a se stare. Certe illud negari non potest hoc ipsum
sibisse controversum, an Remonstrantium sententia cum illis formulis pugnaret, ac consequenter sub colore talis pugnae,quae negabatur , aequum non fume hanc sententiam repudiari. Legitima vero explora tio ad hanc rem non vltra erat necessaria, quam Ut cognosceretur an haec sententia religionis fundamenta subverteret, quod satis perquisitum erat in Hagiensi colloquio, compertumque etiam partium confessione non subvertere. Hoc quod actum est, perperam dici non ordine neque ex more Ecclesiastico actum , primum inde apparet, quia in Re formatis Ecclesius,ac nominatim apud nos de hisce controversiis consensum nunquam fuit,ne inter eos
quidem qui aRemonstrantibus dissentitit:
atque etiam quia nemo reperitur antehaceo duntaxat nomine exclusus ab Ecclesia quod ea senserit ac docuerit quae nunc Remonstrantes: imo vero Ecclesia Gou-dana in qua & sententia haec & docendi libertas pridem viguitὶ semper membrVm
354쪽
habita est Reformatae Ecclesiae in patria nostra. Vide hac super re caput supra IIIIv. Non ergo in Ecclesias importata est haec sententia, sed in Ecclesiis retenta: neque defensa,nisi quia erat Oppugnata, pastoribus quibusdam probare aggressis, pugnare hanc opinionem cum Luinis oraculis 3c formulis consensionem testantibus. Me quod attinet, dici non potest per
me controversias has aliquo pervenisse ubi ante non erant. Imo Vero ad pastorale munus commendavi homines modestos,mo- vnuique pastores ut quantum eius fieri posset in publicis allocutionibus harum controversiarum tractationem defugerent,cuius rei multos Rotterodami testes habeo.
Et haec quidem dicta sint quod ad facti attinet quaestionem. Nunc ad ius ut Veniam, si peccatum est in Ecclesiam importare opiniones pugnantes cum formulIS consensionem testantibus, quomodo insontes haberi possunt Electores ac Principes qui Reformatorum de Eucharistia sententiam in possessionem miserunt pugnantem certe cum consensionis testimonio,id est cum symbolo Augustano Respondent Electores illi S: Principes, Augustanum symbo- Lim exponendum,& si opus sit emendan-cbim quoque ex davinis oraculis.
355쪽
Tum vero ipsum in his rebus eouque pervectum) Quod hic sequitur de edicto Sciano prcestare non est meum,neque mihi imputari potest citra iniquitatem maximam. Verum enim est cui etiam probando mo obtuli)mihi ut adsessori a consulibus Rot-terodamensibus qui oppidi sui nomine acquisiverunt potestatem quaesitoriam in agrum Scianum quς proinde mandatu ipsorum exercetur iniunctum fuisse,ut conciperem aliquid in sensum quem continet
illud edictum, ut id ipsum postea a quaesitore , eximiis & iudicibus agri Sciani expenderetur : a me vero diu id excusatum, ut qui semper ad mitissima quaeq; N quam minimum iritantia prono fuissem animortandem vero, cum & specialiter & saepius praeceptum id mihi esset, citia me imperatum. Mens vero Consulum squam tamen ut dixi praestare meum non est) fuerat, sola comminatione praevenire tumultum & cςdis etiam periculum quod a nonnullis metuebatur. SoZomenus in Historia Ecclesiastica de Theodosio narrat, leges quidem satis sevcras ab eo factas adversus temerarias Ecclesiae divulsiones, non tamen secundum eas leges actum in eos qui deliquerant: quia non gravis esse subditis volebat, sed metu eos continere Testium fide constabat qui in agro S ciano
356쪽
qui Holiandiae praefuerunt. 33I
ςum in modii coibant non fiusse eorum ex numero qui larem ibi habebant, s extra quindecim aut sedecim qui alio modo desiderium suum implere poterant, ut infiaostedetur sed quosdam a Lugduno Flandros ortu,alios a Scidamo,alios ab Amste-lodamo, quibus cur illuc procurrerent nihil erat causae , cum domi aut in proximo pastores audire possent secum sentientes. Sed & hi excursores immodestis sermonibus alios eis locis habitates tritabant, alentes missum sibi a rectoribus Amsteloda- mensibus pastorem zillos facti auctoritatem praestituros : ac si qua mulcta eo nomine
penderetur,id de publicis vectigalibus deducturos: sibi proinde decretum perseverare in coepto cum bona seu mala gratia quorumvismeque multum se anxios etiam si id unius, aut alterius vita constaret. Quae iactantia verborum in magnum malum proruptura timebatur. Haec vero in sententia fide non optima dissimulantur, cum tamen iudices haec ita se habere scirent, Certe scire possent, cum & ego apud illos haec asseverassem & probationi me obtulissem. Sed Sc hoc subiicetur quod aeque
probaturum me susceperam , quamvis publicatum esset hoc edictum de quo decretum a iudicibus & eximiis agri Sciani
357쪽
factum erat me neque praesente , neqUesuasore) operam in hoc posuisse,ut nemini ob istam minime necessariam Sc periculo haud vacuam secessionem , imo nec ob
perfractum horreum quod publico imperio obsignatum fuerat,noceretur. sed Contra ut vitandis caedibus alusque incommodis quae metua poterant hi ipsi qui segreges
coetus habebant non minus quam alii reciperentur in fidei publicae tutelam: Sed& hoc insuper verum est , cum postea aquibusdam consulibus verba facta essent, ut in Bleisvicensi agro,in quem iurisdictio ad oppidum Rotterodamum ex emto pervenerat , separatim a iurisdictione agri Sciani exercebatur, similis publicatio sieret, id a me dissuasum. Praeterea Vero non sine magna difficultate me annitente effectum,ut qui Rotterodami ab Ecclesia publica diverterant squanquam in collatione ob eam rem instituta adecurionibus oppidi causas eius divortii satis graves nullas
attulerant, multasque satis aequas ad re- Conciliationem coditiones reiecerant) intra ipsum oppidum ci tus suos habere sinerentur,quia ita mihi persuadebam,acribus remediis interdum aliquid profici circa ipsa secessionis temerariae primordia,at ean dem temporis auctu adultam tutius dissi-
358쪽
mulari. Tam multa consilia subinde a me data ad constituendam unitatem & reperienda remedia , quibus omnium animi possent acquiescere eousq; , Ut etiam Conditio serietur Nicolaum Grevinchovium, qui maxime quibusdam invisus esse credebaturὶ sponte sua a muneris sui functio
ne cessaturum, satis ostendunt quam a rigore alienus mihi animus fuerit. Haec
quoque probanda suscepi , sed facta mihi
non est eius rei copia. Vt eum satis sciret non esse in potestare exiamiorum agri sciani constitutiones vlgus facere: De hac re interrogatus non sum: ac pro Inde contra ius & aequum sententiae inser ta est,tam non percognito negotio, ut hic soli eximii nominentur , cum tamen tam CiVilium rerum procuratio quam iudicia agri Sciani sint penes quaesitorem, iudices& eximios. Constitutiones stricto significatu leges sunt communiter Hollandiam totam obligantes,quas facere se posse quPssitor iudices de eximis illi non ita amentes sunt, ut asserant. neque Vero edictum, ut ab ipsiis editum est, eo titulo inscribitur.At iura quae in agro Sclano Valeant,ab omni aevo pacta sunt a quaesitore , iudicibus de eximiis agri Sciani, non minus quam aquaelitoribus S ingenuia agri Rhenani ac
359쪽
334 Apologeticus eorum DeIphici quibuscum illi pari conditionδ
censentur. Manifesta eius rei documenta praebent actorum libri, ubi& repertum iri puto leges Comitum Hollandiat quibus scianis potestas intra suos fines ius faciendi datur. Hoc certe scio, fisci procuratorem in lite adversus Limmanos & alios Canemarios haec verba posuisse. Sic sequosior a eudorum possessores in agro Vorenen- Patieno se Strideno , quaesitis etiam agri Sciant, Rhenam, Delphici, Canemaris com suis aut sudorum possis b- , aut ingenuis quas faciunt leges non faciunt vi sua iurisdrmonis,stapermissa Principis ides ex indultu a ny legio Lais a Comi ibis Holgandiae. In hanc
rem perquisitum Cette oportuit,aut ex me intellecta quae docere iudices poteram, an wquam pro certo in sententia scriberent
quaesitori iudicibus & eximiis agri Sciani ius non esse edicta faciendi,ac mihi id fuisse Cognitum,quod omnino falsum est .Factam e quaesitorem,iudices Ac eximios vi ordinariae potestatis edicta contandi ius non habuis Ie quanquam res ipsa aliter se habet ) tamen hac in re ab ipsis Hollandiae proceribuS acceperant potestatem decreto quod otii Mariij die,& xxvri 1 Aprilis eius anni quo gesta haec sunt, factum erat:
quo docreto etiam curatores reipublicae
360쪽
qui Hostandia praefuerunt. 33s
Hollandicae iubentur magistratibus, honoratis & iudicibus auxilio esse ad secessiones prohibendas,ac nominatim ne quid ex aliis oppidis, aut locis fieret,quod alibi
pacem ac tranquillitatem plebi excuteret. Paulo ante decretum quod pro pace Ecclesiarum factum erat mense Ianuario anni CII II CXIV, Cum parte legis Conceptat anno eII Io xc I de negotiis Ecclesiasticis, missum erat non tantum ad oppidorum
magistratus, sed & ad quaesitores agrarios, ac speciatim ad Scianum, quo facto haud 'dubie agri rectores potestatem acceperant in suo constituendi quod interna quies
exigeret. Eorum tamen nomine feceritasque conceperis
rigidam constitutionem) Iam dixi non meum hoc esse factum, sed Consulum nisi quod ego scripsi. An vero qui alieno iussu scribunt aliquid, eo nomine causam dicturi sunt driud editum effaee xx r Iunis anni CII IOC XV titulo quas oris , iudicum se eximiorum agri Seiani) Multo minus hoc ad me pertinet , cum decretum factum sit me neque praesente,neque suadente, Ut dicere occupaVi. urcum non ignorarent omnes Ecclesias ρώ- Mnas euia terrisor, insideri a pastoribus infectu