Apologeticus eorum qui Hollandiae Vvestfrisiaeque et vicinis quibusdam nationibus ex legibus praefuerunt ante mutationem quae evenit anno 1618. Scriptus ab Hugone Grotio ... Cum refutatione eorum quae adversus ipsum, atque alios acta ac iudicata sunt

발행: 1622년

분량: 558페이지

출처: archive.org

분류:

321쪽

a is Apologeticus eorum

IR praesidibus dantur. υetur nequis perpetuis vin- aibia cudis damnetur, idque etiam Dium Adrianus tessi rescripsit. Imperatorum unus: Incredibile es' tW quod alligas liberam hominem, ut vinculis perpetuis contineretur esse damnatum. Hoc enim

x in sela servili conditione procedere potest. In Italia quidem & Hispania aliter ut fieret invaluit:at in nostris liberis terris inauditum id est,nisi quis eo referre velit, quod nuper bello flagrante coeptum est institui, ut ad remos ducendos damnentur , non alij tamen quam errones atque nebulones: aut etiam quod ergastulo includutur quidam, neque tamen in perpetuum, sed in spem resipiscendi, ac terme ipsis propinquis id postulantibus. Notandum insuper Iurisconsultos qui existimant ab ordinariis iudicibus in causis quibusdam poenas ordinarias posse excedi,ita tamen ut non Virpentur poenae legibus vetitae, hanc ipsam potestatem tamen non indulgere delegatis,quales nostri fuere. nam a talibus iudicibus negant poenas posse irrogari,nisi quae diserte legibus praescriptae sunt : ita ut bis hic sit peccatum , primum quia delegati iudices exierunt poenas legibus cognitas, deinde quia poena usi sunt diserte legibus

vetita.

Res quoque est observatione non indi

322쪽

qui Aristandiae praefuerunt. 29T

gna, quod cum nomina etiam ordinariorum iudicum poni soleant in sententiis quae eduntur,idemque multo magis in delegatis iudicibus locum habere debeat, hi tamen iudices, Cum etiam per typogra phos sententiam publicarint, pepercerint tamen nomina sua asscribere. Causam coniecturis assequi facile est.

CAPUT XVIII. De his quae etitio aut inique in nos acta

sent post sententiam.

SI ius M aequum fuit aditum ad nos necessariis dari statim ab habita quaestione ante rem iudicatam, multo magis postrem iudicatam id factum oportuit, Cum Carcer duntaxat nobis custodiendis servi ret, quod ipsa etiam sententiae verba praeferunt. Proinde ex propinquis nostris aliquot post latam sententiam ad nos admisissi sunt, Hagar dum fuimus: sed postea praecipui huius negoti, auctores,cum viderent non sufficere carcerem solum, Ut nos Contra animi nostri sententiam acta ipsorum adversum pos probare cogeret,partim pa

lam,partim clam quia publice in ipso pro-

323쪽

198 Apologeticus eorum

cerum Federatorum conventu res peragi ob summam iniquitatem sine multorum Contradictione non poterat) intenderunt vexationem in nostra corpora, existim tionem,bona,amicos, tantum quod Sc inter ipsos nonnulli fatebantur 3 ut nos ad deprecandam culpam adigerent,atque ita se domi ac peregre purgarent. Bona quod attinet, quanquam oppida

in quibus nati eramus aut quibus operam addixeramus, ac proinde ius omne municipum eramus consecuti, antiquis legibus obtinuerunt, ut coniuges ac liberi damnatorum bonorum publicationem certa pe- Cunia redimere possent, eaeque leges ab

oppidis etiam sub Albanica praefectura magno studio defensae fuerant nullorum

Criminum admissa exceptione, az a nobis ad eas leges saepe provocatum erat,tamen

uxoribus nostris liberisque legum earum beneficio frui permissum non est, sed necessitas illis imposita est adversus fiscum, durum adversarium, inchoandi litem, de qua ne super momento quidem iudicatum est. Quin & uxorum bonis manus a fisco iniecta est. Tum mihi peculiaris quem rendi causa data est, quod chartae meae ex tablino meo abreptae sunt, ne facto qui, dem inventario , quanquam poscente id

324쪽

qui instandia praefuerunt. 29s

mea VXore , quod ipsi , utpote ius ad ea Chartas aut partem earum habenti, nullo colore negari poterat.

Postquam Lupistenum Haga abducti sumus seni patri meo nunquam mei videndi facta est copia, sicut & Hogerbeiij filius multis atque indefessis precibus vix

tandem extorsit,Vt patrem convenire posisset, a quo deinde rursum longissimo tempore a1stentus fuit. - δIam vero bonis nostris publicatis,ac nobis per carcerem ademta omni rem faciendi libertate , attributi ad alimenta nostra sunt viceni quatuor asses in diem. Qui sensu communi non carent iudicare facile possunt an satis id fuerit sustentandis nobis quos familiae onus non leve Vrgebat. Sed coniuges nostrae non graVatae nos de eo quod ipsis restabat alere nunquam eam pecuniam accipere voluerui. Per tempus aliquod custodibus nostris mandatum erat cibos nobis dare: sed ultro institimus,ut ea molestia & quod ultra suspicari non abs re erat,liberaremur. VXores vero ac liberi nostri primum usi sunt libertate adeundi nos atque a nobis recedendi.

Sed paulo post arcano ductu decretum longe aliud cusum est, uxores nobiscum

325쪽

soo Apologeticis eorum

carceri includendas quamdiu adesse nobis vellent,neque Vero abire permittendas ni veniam expressam eius rei impetrassent. Ex hoc decreto uxor mea , quanquam Mhoc multum abnuente Daventrio qui iam imperium in custodiam acceperat,ViX ob.

tinuit, ut Hagam proficisci liceret:ibique ostendit quam grave de iniquum esset cogi

se aut in ea calamitate maritum deserere, aut ipsam quoque damno valetudinis manere captivam,proiectis extra curam suam liberis natu minimis valde infantibus, quos secum in carcerem adducere non posset.

Resiepe negata, saepe dilata, tandem

uxorum nostrarum libertas ita coarctata est, ut manendum haberent intra arcem

Lupistent,neque inde progredi, nisi quod

his intra dies septem comparando victui aut ire possent,aut aliquem mittere: quod ita mansit per tempus aliquod. Cum vero interim ab uxore ac liberis Oidenbarneueldij, item a propinquiS nostris impense laboraretur ad obtinendam honorum restitutionem, beneficio legum redemtionem, ut diximus, indulgentium, neque id essugiendi species vlla Occurreret,nisi in Maiestatem deliquisse argueremur, quod sententiae verbis non contine-

326쪽

qui Hollandia praefuerunt. 3 1

hatur,anno post eam latam a delegatis i dicibus pronuntiatum est, mentem suam in iudicando fuisse peccatum a nobis in

Maiestatem. Quam Circa rem advertendum est, si quo tempore lata fuit sententia ea mens fuisset iudicum, etiam exprimi id secundum mores nostros debuisse:tum vero huic declarationi non omnes eosdem iudices adfuisse, sed praeter quosdam aut morte absumtos aut alioqui factos ad iudicia inidoneos , aliquammultos fuisse absentes qui perscriptam super hac re sententiam suam miserant, contra ius ac mores, cum omnes quibus in iudicio censendi ius est,uno in loco prςsentes esse debeat, ut alius aliorum rationes intelligant. Praeterea quod tertio notandum venit,mos est in patria nostra antequam sententiae interpretatio fiat summario iudicio partes audiri r nos vero neque auditi,neque Compellati sumus , quin illo ipso tempore arctissimo carceri inclusae sunt riores nostrae, nequid dicere possent adversus id quod agere penitus erat Constitutum , Ut iam mox narrabitur. Repetitum hic volo quod dixi ante paucos iudicum peritos iuris fuisse, multos adeo illiteratos ut vocem ipsam Maiestatis ignorarent,tantum abest ut vim eius vocis ac criminis intelligerent. Nos

327쪽

Apologeticus eorum

vero habemus quod nos solemur multis veteribus novisque exemplis. paetus Thrasea, quantus senator, Virique alii spectatae probitatis Romanorum Imperatoru tempore procubuerunt in reatu laesae Maiest lis. Nostra quoq; aetate libertatis Belgico- germanicae Vindices, Princeps ilhelmus Araussionensis, Comites Egmundanus MHornanus, aliique damnati sunt eodem titulo. Hinc nobilis inter Romanos scriptor ausus est dicere a Crimen Maiestatis sin- .

cant. Bonus Imperator aiebat crimen MaAL I testatis suo saeculo Cessare: admonentque Liui. Iurisconsulti veteres, crimen hoc non haben-Μ dom in occasionem ob Maiestatis venerationemrpersonam Pectandam AEn potuerit facere se an anu quia fecerit. Nos ex notissimo sensinat que mandato eserum quibus parendum nobis erat, credidimus atq; assirmavimus, Maiestatem id est summum imperium penes stingulas esse nationes. Fac errasse nost quod ita se non habere supra demonstratum est) tameo negari non poterat sententiam nostram multis sapientibus ac doctis

placuisse, quod quidem sussicere debebat

ut crimini, praesertim tam graVi, eXim re mur. Inter Romani iuris consultos egre

gius, in civilibu , inquit, dissos oribuι quam-

328쪽

qui Hostandia praefuerunt. 3M

ias spe per eas ressublica tiritur, non tamen in exitium reipublicae contenditur, quique in alteru-rrus partes discedunt vice honium non sunt. De sui temporis dissidio ita loquitur M. Tullius Cicero ρ Erat obscuri ου quadam: erat e ramen inter clarissimos duces : multi dubitabant quid optimum esset, multi qui ibi experiret. multi quid deceret, nonnulgi etiam quid liceret. Neque raro locum habet Phocionis illud: mea meliora etiamsi haec feliciora. Nostro aevo Ruin. qui de iure scripserunt, aiunt, civiles dis- sons. r. sensiones trahi ad crimen Maiestatis non nia' 'debere : imo ubi alia suppetit coniectura, nunquam censeri commissum id crimen. Ad id quod dicere coeperam redeo, id nempe quod uxoribus nostris istius pronuntiationis tempore contra ius ac iuris speciem evenit. dixit custodiae praefectus mandatum sibi uxores ac liberos qui nobiscum erant captivos detinere: Rogatus

documentum mandati ostendere, recusa-Vit.cum quaereretur ex eo,an non discedere ipsis liceret,ita ut non redirent,nisi impetrata redeundi venia , negavit licere. Oratus iterum ut ad Federatos proceres scriberet, peti, Ut matronarum alteri abire liberum estet,praesertim Hogerbeiij uxori, quae magna natu & iam anno toto non digressa a captivo marito ultra ferendo car-

329쪽

3o4 Apologeticus eorum

ceri non erat, hoc quoque abnuit. Ac ne illud quidem concedere Voluit, Vt VXores per amicos cibos sibi emi Curarent,Cupiens ipse eos emere & pretium ab uxoribus nostris persolvi. Interrogatus an ea quoque

de re mandatum haberet, dixit, si non haberet facturum se ut adipisceretur. Haec cu rescivissent propinqui nostri, multis libellis conquesti sunt de iniuria quae uxoribus liberisque nostris fieret: neque tamen

aliud impetrarunt, quam Ut per amicos cibos emi & in arcem perferri Curarent. Sed

hoc ipsum ab ipsis proceribus Federatis

decretum cum esset, praefectus custodiae sequi noluit anarum sibi dicens quae mandata accepisset. Vetabat quoque ne quis hominum uxorem aut qui in ministerio nostro erant, Verbo compellaret, ne quidem si quaereretur quota esset hora : ac ne praetereuntes ulla salutandi signa ipsis e hiberent : permittens interim famosa ac plena calumniarum carmina apud senestras nostras in nostri iniuriam cani. Interea Hogerbeiij uxor , singulare probitatis

ac pietatis exemplum, non satis tolerans tam severi carceris, inclinante magis magisque valetudine, tandem cum nova haec vexatio GL ferme dies durasset, in mariti cubiculo atq; oculis mortem obiit. AEgrotam

330쪽

qui Hostandiae praefuerunt 3os

ram adhuc uxor mea offici j causa adire vi posset,rogaverat, sed negatum id quoque. Ne corpus quidem exanime dimittere volebat praefectus custodiae,ni prius Hagam scripsisset: ac postea quoque dicere eum non puduit, si non dimisisset recte se facturum fuisse. Paulo ante huius obitum

Hor mea obtinuerat veniam abeundi Lupisteno,sed non eo redeundi. Hagae cum esset tum voce tum scripto paratam se

ostendit refellendis omnibus quae ipsi aut alij cuiquam obijci possent, unde huius

novae maletractationis causa peteretur.

Sed nemo repertus est qui causam redderet,nisi quod quidam hanc dixerunt,ame atque Hogerbetio responsiim de iure super controversia seudali. Trium aut quatuor mensium interpellatione assidua vix tandem expressit VXor,Vt, non bis Vt ante, sed semel in septem diebus victus Coz- mendi causa arce exire sineretur. Cum hunc in modum Hagae ante sententiam per menses novem,post eam aliquammultis diebus , Lupisteni vero per annum Jc messes decem in summa moestitia ac solitudine vixissem de eo quod nobis restabat , sine ullo quaestu sine ullo necessitatis subsidio, tandem Deus mei misertus est,atque eo ipso tempore quo nova

SEARCH

MENU NAVIGATION