Desiderij Erasmi Roterodami Lingua, sive, de linguae usu atque abusu liber utilissimus

발행: 1649년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

451쪽

L 1 N .c u Α .mur φ Cur non audimus Christum nobis ore Pauli loquentemὶ Fidelis Deus per quem vocati estis in societatem filii ejus Iesu Christi Domini

nostri. Obsecro autem vos fratres i.

per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes, & nota sint in vobis schismata , sitis autem perfecti, sitis integri, in eodem sensu , & in eadem sen rentia. Si membrum a membro divulsum ost , ubi corpus ZSi corpus a capite distractum, ubi vita corporis 8 Hoc nimirum eshquod dicit Paulus nos vocatos in mis

cietatem filii Dei, quod per fidem insui sumus illius corpori , quod est

ecclesia : ecclesia vero congregati O-nem sonat . non divisionem. Quoniam autem non possumus adhaerere capiti , nisi inter nos consentiamuS, mutuaque charitate conglutinemur, ideo dicit: Sitis autem perfecti ; hoc est , integrum corpuS, neque mutilum , neque convulsum, sed solidum & coagmentatum in Chricto, 'inculo spiritus ejus. Male habetia Paulum

452쪽

ERAs Mi RoTa R. 397 Pantum quod apud Corinthios audirent ut hae dissidii voces t . Ego sunt Pauli, ego Apollinis, ego Cephae, ego Christi. Quid diceret, si hoe seculo audiret confusas hominum linguas, Ego sum Theologus transalpinus, ego cisalpinus , ego Scotista , ego Thom ista, ego Occam ista, ego Iealis, ego nominalis, ego Parisiensis, ego

Coloniensis ego Lutheranus, ego caro ista dianus , ego euangelicus, ego papilla. Pudet me referre caetera. O.

domus quam dissipata est 5 civitas quam dissecta est O corpus, ubi nunc illa felix πης; extra quam quisquis etsi, in Christo non est Quin des nimus

extruere turrim Babel, turrim superbiae ac dissensionis , & incipimus instaurare Hiei ololymam , ac templum Domini collapsum. Unde nobis ex mrietur Esdras aliquis, qui hanc linguarum confusionem redigat ad lin agoam Iudaicam, hoc est, linguam profitentem veritatem euangelicam ' Vi- . derat enim Esdras Iudaeos ducentes in matrimonium mulie ies Azotidas,

453쪽

rum filii, videlicet hybridae, ut erane 'genere mixto, ita mixtam habebant linguam , semiiudaice loquentes , MiamiaZotice. Si unicus est populus Christianus, cur nescit linguam tuam, cur peregrina lingua corrumpit lici-guam euangelicam ' Uxores in causa sunt , uxores alienigenae, quaS non

novit Ecclesia. Quot sectae sunt, quibus nos addicimus , tot uxores ducimus barbaras. Hae subverterunt 8c

Solomonem, ne quis sibi fidat commerciam habens cum alienigenis. Quod igitur commutandae linguet reismidium t Redeamus ad exordium euangelii: Poenitentiam , inquit, a gite, appropinquat regnum Dei. Α-gnoscat suum quisque peccatum, Ver tat vitam in melius , & propiciabitur nobis Dominus, cujus ira merito saevit in nos. A planta pedis usque ad verticem, non est in nobis sanitas. Qualis populus , talis sacerdos, &quales principes , tales magistratus

ac praesecti. Omnes quae se a sunt quς-

454쪽

ER A s MI ROT E R. 399runt, non quae Iesu Christi. Qualis: praeceptor , rates discipuli , qualis 'pater, tales liberi , qualis paterfamilias, talis familia. Omnes alii aliorum vitam ac doctrinam incessimus, nemo sua studet corrigere. In aliis e iam quae recta sunt calumniamur; in nobis nihil non excusamus. Ergo is lingua confitente proficiscatur exordium instaurandae coneordiae. Desinamus esse filii veteris Adae & Evae,.quorum ille peccatum reiecit in uxorem , haec in serpente m. Desinamus

esse progenies Cain , dissimulantis parricidium. Ne nobis placeat exeminplum Ananiae, &Sapphirae, ut men tiamur Spiritui sancto , confiteamur Deo, quod illum non latet, etiam si non confiteamur. Sit hic primum labium omnium unum. Imitemur lin guam David , quae placavit iram Dei, eumque quodammodo compulit re kindere sententiam. Imploremus cum Isaia misericordiam Domini. dicentes et Rugiemus quasi ursi omnes, & quasi columbae meditantes .

455쪽

wo L I N G u Agememus. Expectavimus judiciam, -& non erat; saliuem , & elongata est a nobis. Multiplicatae sunt iniquitates nostrae coram te . & peccata nOstra responderunt nobis , quia scelera nostra nobiscum . & iniquitates

nostras cognovimus .Peccare & mentiri contra Dominum, & aversi sumus ne iremus post tergum Domini nostri, ut loqueremur calumniam, Sctransgressionem concepimus , & locuti sumus de corde verba mendacii, reliquaque quae inibi sequuntur. Assumamus planctum hortante Ieremia. Oremus cum illo : Recordare Domine,& caetera. Rursum cum Daniese : obsecro Deus .magne & terribilis, & caetera. Non pigeat quen quam nostrum iisdem verbis implorare Domini miserieordiam, quibus implorarunt sanctissimi prophetae. Nunquam erit bellandi finis . si malitiam alienam nostra malitia superare conabimur, si errorem errori addemus , si quod prave gestum est, prave defendemus, quod inconsiderate

' dictum

456쪽

Sint principes veri principies , sint E-rpiscopi, sint sacerdotes , monachi, ac theologi iure quod dicuntur: Oves vere sint oves Christi. Qui lapsus est lingua, benedicendo corrigat, quod maledicendo peccatum est, imitans exemplum beati Iob , dicentis: Qui leviter locutus sum, respondere quod

pomum t Manum meam ponam super os meum. Unum locutus sum quod utinam non dixissem , & alteorum quibus ultra non addam. Superbus exigit humilitatem a superbo, &superbus superbo repugnat , & avaruSavarum spoliat, de haereticus haereticum vocat: nec ullus pugnandi, praedandi, lixandi modus. Diruatur haec turris, & cessabit animorum linguarumque confusio. Rebus undique perturbatis clamant , quid consilii rQuem potius cosultorem audiamus,

quam Petrum Ecclesiae principem rHumiliamini , inquit , sub potenti

manu Dei, ut vos exaltet in tempore.

visitationis , omnem solicitudinem

Diuiti se by Cooste

457쪽

4ox L I N G E A vestram projicientes in eum , quoniam ipsi cura est de nobis. Valde superbus est qui se recusat submittere Deo. Si principum & Episcoporum dignitas non pati tua , ut se submit-

'tant hominibus , tamen non pigeat.

illos sese praeber humiles in conspectu Dei , cujus potentiae velint noli hi subditi sunt. Sic demum erunt vere magni. Populus item obediat praeceptis divinis, & subjectus sit omni creaturet propter Deum. Sic erit vete liber, si nulli serviat peccato. Fu- igiamus multiloquium , in quo non potest dee Te peccatum, cum Dominus battologiam damnet etiam in orando. Amemus silentium , diu discentes , quod doceamus . . veloces ad audiendum, tardi awloquendum. Ne laxemus linguae plectrum in ser-t

mones supervacaneos . cogitantes

ouod juxta Domini denuntiationem, de quolibet verbo otioso reddituri sumus rationem in die judicii: ac

Paulum subinde monentem audientes . Vitem usi hoc est, o

458쪽

ER A sMI ROTER. 4 3mnem sermonem, qui non eonducit ad negotium salutis aeternae. Sinamus fatuos fatua loqui, nos ambiamus ut

de nobis diei possit: Os justi medit bitur sapientiam, & lingua ejus imi quetur judicium : & juxta Pauli do- .ctrinam, Sermo noster sit semper sale conditus in gratia, ut sciamus quomodo oporteat nos unicuiq, respon-:dere. ' Nullus sermo malus proficiscatullex ore nostro, consentiat linguai cum animo. Si veritatem diligimus, absit mendacium ab ore nostro. Si Paulo auscultantes, quaecunque sunt vera, quaecunque pudica , quaecuum

. que justa, quaecunque amabilia, quaecunque bonae famae , si quaecunquet virtutis sunt, ae ad laudem disciplinae pertinent, cogitamus ac meditamur , eadem & lingua nostra sonet. Dices, quod autem praemium Apostole r Audi maximum : Et Deus , inm. quit, pacis erit vobis eum. Si cor amat Iesum, de Iesu sit nostra confabulatio , & ille dignabitur esse in me- :dio nostri. Pro scurrilibus facetiis,aum diatur

459쪽

464 . L I N G u Adiatur sermo bonus, qui confert acliae dificationem fidei, ut det vatiam audientibus. Omnis amaritudo , ira,& clamor & blasphemia tollatur a

nobis, eum omni malitia. Omnis au tem scortatio , immunditia & avaritia, nec nominetur inter nos . sed

magis gratiarum actio, quod ab his malis nos liberavit divina misericordia. Absit ebrietas insulsae loquacitatis mater, sed alacritas gaudiumque nostrum nascatur e Spirau sancto, quo pleni loquam ut inter nos quoties convenimus in psalmis, hymnis& canticis spiritualibus, cantantes Apsallentes in cordibus nostris Domi- .uo , gratias agentes semper omni bus in nomine Domini nostri Iesu

Christi Deo Sc Patri. Pro veneno ca lumniae , tribuat lingua nostra fraterinnam correptionem : pro covitiis consolationem : pro devotionibuS, preces ad Deum : pro obtrectatione , blandam ac synceram admonitioneἰ pro seminatio dissidio tum , sermonem pacificum et pro veneuo cancri,

460쪽

psalmos & hymnost pro jurgiis , cantica spiritualia: pro stultis fabulis, seris

monem scientiae , pro criminatione proximi, propriorum malorum conis fessionem, pro lapsuum alienorum a marulenta insectatione , medendi studium. Quata cura fovemus membrum imbecille, quanto studio sucis

currimus membro vitiato aut vulne Iato, quanta arte luxatum in suum locum reponimus Qua aegre, quam detrectantes ad extrema remedia deis

scendimus , ut sectionem , aut usturam adhibeamus Postremo frustra tentatis omnibus, quam doletes amputamus , cujus sanandi spes non est ' Cur non eandem charitatem ac mansuetudinem in sanando proxim praestamusὶ Quanta amarulentia lapsus humanos insectamur. Quanta interim indulgentia , ne dicam imprudentia . blandimur nostris ulcer . bus i Quantum in aliis admonendis supercilium 3 Rursum quae tragoedia, si quis nos vicissim vel leviter ad mor

neat

SEARCH

MENU NAVIGATION