Desiderij Erasmi Roterodami Lingua, sive, de linguae usu atque abusu liber utilissimus

발행: 1649년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

431쪽

376 LINGu AMacedonum rex, cum ab Atheniensium primo tibus multis convitiis lapidaretur , aiebat se illis magnam ha bere gratiam , per quos ipse tum factis , tum dictis quotidie redderetur melior, dum illos, inquit. & rebus M

verbis vanitatis coarguere studeo Idem adhortantibus amicis ut hominem maledicum expelleret. Non fa-

. clam , inquit , & admirantibus curita sentiret et Ne obambulans, inquit, inter plures de me male loquatur. Cum Smicythus ad eum detulisset, quod Nicanor continenter de ipso male loqueretur, amicis suadetibus, ut homine accersitum puniret. Imo, inquit, Nicanor non est Macedonumpem mus. Videndum igitur nunc ubi

ait illi a nobis facta injuria. Itaque

eum animadvertisset Nicanorem e-

gestate pressum, velut in hoc non meis minisset ossicii sui , quod virum nota instrenuum neglexisset, jussit illi mu-mis quam primum dari. Hoc facto, cum Smicythus retulisset , Nicano-.Iem jam alium , passim honorifice de

432쪽

ERAsMI ROTER. 377 Philippo prie dicare : Ergo videri S, quit, in nobis esse situm , ut vel betane vel male de nobis loquantur homines. Cum Telecro Lacedaemoniorem principi quid a ren ii ita siet quod pater de ipso male loqueretur. Nunquam, inquit, ista dixisset, nisi ea uissam haberet cur diceret. Hujus frater cum quereretur quod iisdem ortus parentibus, non simili ter in pretio haberetur a civibus. Id fit, inquit , qu9d tu nescis aeque ferre injurias atque ego. Huiusmodi moderationem legimus prater alios & in Tiberio Caesare fuisse, ad quem cum deserrentur, quae plurima vulgus in 'ipsum perulanter iaciebat, noluit ulcisci, sed se spondit , in libera civitate S mentem & linguam oportere liberam esse. Rursum cum senatu Scenis

seret his de rebus instituendam esse cognitionem, quo poenis hominum

petulantia coerceretur, respondit se occupatiorem esse , quam ut talibus negotiis intendere vacaret, quorum

amo si semel suscepta fuisset, nullum

433쪽

3 8 L i N u Aunquam otium futurum aliis rebus tractandis. Claudius Caesar cum Gra cus quidam inter dicendum incalescens, dixisset: Συ ο μωμ ri O γερον, dissimulavit convitium. Similis lenitas sertur Vespasiani. Reseram exemplum unum aut alterum. Cum Cynicus quidam petulanter in eum latrasisset, & illum post casu habuisset obvium , nec ille vel assurgere vel salutare Caesarem dignaretur , sed obla- traret etiamnum , nescio quid: satis habuit appellasse canem . Salvius cum patrocinaretur re S diviti, ausus est dicere: Quid ad Caesarem , si Hipparchus inam id erat reo nomen) ha 'bet sestertium millies λ Ea vox ad Caesarem delata est, quae illum figurat morsu petebat , quasi Hipparcho per calumniam facesseretur negotium , quo damnati facultates a cisciescerent fisco Caesaris. At Vespasianus cum non ignoraret, quo animo dictum esset hoc a causidico, tamen laudavit etiam, videlicet detorquens ad suae synceritatis argumen

434쪽

E R A s M i R o T 1 R. tum , quod ille in Caesaris invidiam effuderat. Hoc fecit ethnicus , qui

Christum non noverat, qui non legerat euangelicas literas, cui in ma

nu erat ulcisci si libuisset, & nos Christi philosophiam professi, vix et

iam amicam ac blandam admonitionem pati possumus, etiam illa depravantes quae simpliciter & amanter dicta sunt. Cum lis esset inter senatorem &equestris ordinis hominem dejurgio, ita pronuntiavit Caesare non oportere quidem maledici senatori , caeterum remaledici, civile se Lque esse. Hac sententia sublevavit inferiorem . & deterruit majores ne freti auctoritate , potentiaque sua, eonvitio bacesserent inferiorem , ni , vellent audire paria. At noster imp rator Iesus Christus nec remaled cendi ius facit. Archelaus aqua re spersus , cum ab amicis incitaretur ad vindictam,. Non me, inquit, respersit, sed quem me esse putabat. Et no,

si quid admonendi gratia dictum est

in genere, rapimus ad privatam con-meliam a

435쪽

meliam. Quo philosophos quosdam

perduxit humana ratio, quo principes multos humana prudentiari eo nos non perducit vel doctrina coelestis, vel tot exempla capitis nostri. Iuvabit & illud, si cum in nos immerentes rabiosa petulantia debaccha tur maledica lingua , si e nostro cum

animo loquamur: Quid si Deus hoc

Voluit, ut per hunc dem poenas, olim male devoratarum laudum adulato is rem, & avide devoratae gloriae, quam 'spretam oportuit ' Dicamus igitur Mnos cum David: Sine maledicat, si forte Dominus propiciatus miserea tur mei. Perlongum esset hic tractare quaestionem quando & quatenus . sit respondendum maledicis. Legimus, qui negligit famam crudelis est:& legimus, Responde stulto juxta stultitiam suam. Et Dominus noster ad quaedam maledicta obticuit , ad quaedam diligenter respodit. Audivit

Samaritanus es . & dusimulavit: audi vit, daemonem habes , ac accurater esellit calumniam.

436쪽

ERAsMI ROTER. 4 38 Inobis non est in manu corrigere , Veluti si quis apud Scythas, aut ex pudendo genere, aut pauper natus es.set. Ea silentio melius sopiuntur, nisi quod hoc boni licet ex hominis maledici vitio decerpere, ut admoni inti convitio , benefactis ac virtutum eminentia fortunae maculam ab olea mus. Sin quod objicitur vitium est,& nostra culpa admissum est , malevolentiam inimici nobis vertamus in ossicium amici. Siquidem acrius calcar habet ad vitae correctionem hostis exprobratio, quam amici moderata monitio e Sin falsum est quod objicitur, circumspicere convenier, num quam occasionem dederimus ei calumniae. Mox amputabimus unde deprehenderimus hoc maledictum pullulasse , & in reliquis cautiores erimus. Postremo satis respondit,

qui factis dictisque declarat apud omnes convitium in sese non compeistere. Ita fit, ut infamia recidat in calumniatorem. Nec famam negligit,

qui modis omnibus ea ix, ne quid in

437쪽

382 .L I N G u Amerentem male dici posse. Est tamen ubi tempus, ac res postulat orationem , quoties nostra infamia cum multorum periculo conjuncta est. Si Christus silens agnovisset probrum, quod tu Beelzebub ejiceret di monia, periclitabatur omnium salus. Et Pata- Ius Apostolus threnue tuetur aucto inritatem suam adversus pseud apostolos, quod id omnium reis ret. Episcopum falso traductum foedi criminis infamia, non oportet dissimulare, ne populus exemplum ad se trahat , aut episcopi doctrinam contemnat. Verum aliud est depellere erimen , aliud est recriminari. Est ubi conveniat resp5dere stulto juxta stultitiam suam, ne sibi videatur sapiens, Proverb.s6. Est ubi non expediat respondere stulto juxta stultitiam suam. ne reddaris illi similis. Respondit

Dominus captantibus Pharisaeis: Baptismus Iohannis utrum ex Deo est, an ex hominibus : & comprehensi sunt in astutia sua. Similiter responsum est de censu dando Caesari, de sanando

438쪽

ER A sMI ROTER. nando homine in sabbato. Non reis

sponsum est stultis juxta stultitiam suam , cum diceretur filius fabri, &vini potator. Respondit & Paulus stulto juxta stultitiam suam Elymae mago, O plene omni dolo & omni

fallacia, inimice omnis justitiae , non desinis subvertere vias Domin i rectas,& nunc ecce manus Domini super te,& eris caecus & non videns usque ad tempus. Actor. I 3. Respondit & Petrus Ananiae juxta stultitiam suam. Id

raro factum est ab Apostolis , qui po

terant dicere: An experimentum qu titis habitantis in me Christi ' Actor. . s. Nobis homunculis magis convenit silentium, aut brevis moderataque responsio, nisi res alio compellat. Ostendimus quomodo meden dum sit alienae linguae morbo, comis monstravimus qua ratione nostrum morbum , vel evitare , vel tollere liceat. Indicavimus antidotum, adversus malae linguae non impetentis venena, quid superest, nisi ut exhortemur Christianos omnes ad Christianae

s Diuitigod by Cooste

439쪽

38 LINGu Astianae linguae studium. Inter signa

quae comitarentur eos qui crederent Christo , nominatim commemora

tui & illud: Linguis loquentur novis , quemadmodum ante diximus additum est: , & serpentes tollent. Hactenus promiscuae multitudini locutus sum, nunc procul absint profani, Christianus appello Christianos . . Si sumus quod dicimur, agnoscimus promissa ducis nostri. Is ascensurus in coelum , his novissimis verbis confirmavit animos sitorum : Qili crediderit & baptizatus fuerit, salvus erit. . Signa autem eos qui crediderunt,

haec sequentur: In nomine meo da - .monia ejicient , linguis loquentur novis, serpentes tollent: & si mortiferum quid biberint , non eis noce bit, super aegros manus imponent, &bene habebunt. Haec pote itas sic est tradita primis illis euangelii praeconibus, ut quod erat visibile maneret ad tempus , quod spirituale, semper

in omnibus remaneret. Habebant &gentes baptismos suos , quibus sese

440쪽

purificari credebant , habebane dc professiones suas, pro delubris &atis & occidebantur & occidebanta Habebant & peculiares initiationes suas . ac suae quisque religionis cetemonias, acritus superstitione serva bant. Qui Baccho initiabantur, noverant sua mysteria , qui Cybeli aut ceresi, noverant suae religionis areana. Habebant suos amatus, habebant sit os exorcismos, habebant & nova, linguas quas ante nunquam didice xant, id quod energumenis accidere dubium non est , medici putant cirrhmiraculum accidere morbi vi. Ad-

ersus serpentem habebant Mais incantatores , habebant Psyllos qui

innocui non solum attrectarent venena , verum etiam ex aliis venenum

exugerent. Dabat hoc illis nativitas. Habebant verba & voces, habebant

Apollinis & AEsculapii facta , habebant annulos in morborum remedia. Haec omnia oportet in nobis esse

persectissima nisi vel fefellit nos Dominus , vel nos falso titulo πιν loria- lx mur.

SEARCH

MENU NAVIGATION