P. Virgilii Maronis Bucolica, P. Rami, eloquentiae & philosophiae professoris Regij, praelectionibus exposita quibus poëtae vita praeposita est. ..

발행: 1558년

분량: 182페이지

출처: archive.org

분류: 시학

11쪽

rx P. V. MARON Is VITA silius esset, an alterius: audierat enim 'uod a Suetonio traditur Acciam matrem, cum adsolenne Apollinis sacrum media nocte venis- set,posita in templo lectica, dum caeterae matronae dormirent, obdormisse , draconemque repentd irrepsisse ad eam,pauloque post egres , sum,illamque expergefactam , quasi a concubitu mariti purificasse se, & statim in corpore eius extitisse maculam veluti depicti draconis, nec potuisse unquam eximi: adeo ut mox publicis balneis abstinuerit. Augustum natum

mese decimo, & ob hoc Apollinis filium exi

didisse testatur: in qua conuiuar deorum de rumque habitu discubuerunt, ipse pro Apolline ornatus fuit. Cum igitur Virgilius videretur hominum genus & parentes nosse, qui lequorum & canum genus & parentes nosset,

remotis omnibus arbitris,illum in interiorem

partem domus vocat,& solum rogat, An sciat 1 iquisnam esset,& quam ad fortunandos homi- Vines facultatem haberet:Noui,inquit Maro, te iCaesarem esse, & ferme aequam cum diis immortalibus potestatem habere,ut quemvis fortunatum facias.Tum Caesar. Eo animo sum,ut si verum pro rogatu dixeris, beatum te sculicemque reddam. Vtinam, ait Maro, interroganti tibi, vera dicere queam. Putant, inquit Cariar, alij me natum Octauio: quidam sulpicantur alio patre me genitum. Maro itaquo subridens:

12쪽

A P. RAMO DE sCRIPTA. 13subridens: Si impunὸ,inquit, ac licenter quae sentio,ioqui iubes, facilὸ dicam. affirmat Caesar iureiurando, nullum eius dictum aegre loturum,imb non nisi donatum ab eo discessurum.Tum intentiS oculis Caesarem contuetur& contemplatur,tandemque ait: Facilius in caeteris animalibus Caesar qualitates paretum a mathematicis de philosophis cognosci pos. sunt:in homine nequaquam possunt sed de te coniecturam habeo similem veri,ut quid ere . cuerit pater tuus, scire possim. Attente expectabat Octauius quidnam diceret. At ille: Quantum ego re intelligere postium, pistoris filius es. Obstupuit Caesar,& quonam ia pacto

fieri potuerit, an imo voluebat: fortasse memi- nerat quod ab Antonio. & Cassio hostibus' se obiectum est ut ait Suetonius proauum ma- ternum, Ariciae pistrinu exercuisse. Interrum-

pens Virgilius: Audi inquit quo pacto id co- iicio: Cum quaeda enuntiarim praedixerimq;, Is quae intelligi scitique non nisi ab hominibus

eruditissimis suminisq; viris viderentur,prin- ceps orbis iterum atque iterum panes in mercedem dari iussisti: quod quidem,aut pistoris, aut nati pistore officium erat. Placuit Carsiai facetia: At deinceps inquit Caesar non a pistore , sed a rege magnanimo dona feres: il- lumque plurimi fecit & Pollioni commenda-- uit,per quem postea Transpadanae prouincita praesectum agros poeta praecipue recuperauit;

13쪽

P. V. MARON Is VITA nec iam Virgilius inter stabularios, sed familiares & amicos Caesaris habitus est. Atque illirum fuit aetatis annus vicesimus Oetivus, aut nonus svaria enim hic est Seruij in Bucolicis & Abneide opinio ) quo Virgilius paternis agris restitu tus, multo etiam maioribus auctus, bene de se meritis gratiam referre instituit. Itaque Octaui j imprimis,tum etiam Pollionis& Vari&Galli & Mec cenatis laudes meditari coepit res Romanas primo inchoauit, sed os

sensus materia & nominum asperitate,ad Bucolica se contulit, eaque triennio perfecit ad imitationem Theocriti: tanto successu , ut in. scena quoque per cantores crebra pronunciatione recitarentur: Atque cum Cicero versus

quosdam audisset, & statim acri iudicio intel- .lexisset non communi vena editos , iussit ab , initio totam eclogam recitari. quam cum accuratξ pernotasset,in fine ait, -Magnae spes altem RonDe. li

quasi ipse linguae latime spes prima fuisset,

& Maro futurus esset secunda . quae verbi l l postea A ne1di inseruit. Sic enim duodecimo libro AEneidos, Hic pater A eneas, Romanae stirpis origo, . Et iuxta Ascanius,magnae stes altera Romae. Hoc Donatus asirmat, sed chronologia r pugnat : quatuor enim aut quinq; annis antea iam Cicero triumuirali proscriptione perierat:

verisimilius est quod a Cornςlio Tacito scribi

14쪽

A P. RAMO DESCRIPTA. ruetur: tametsi de Bucolicis nominatim id non

dicitur. Malo ait securum dc secretum Virgia tu secessum, in quo tamen neque apud diuum Augustum gratia caruit,neque apud populum Romanum notitia. Testes Augusti epistolae: testis ipse populus, qui auditis in theatro versibus Virgilij, surrexit uniuersus, dc forte pra

sentem spectantemque Virgilium veneratus est, velut Augustum. Georgica septem annis praecipue ad imitationem Hesiodi composita. Meccenati dicauit:quq dum scriberet, traditur quotidie meditatos mane versus plurimos dictare solitus, ac per totum diem retractando, ad paucissimos redigere: cum non absurde diceret, carmen se ursae more parere,& lambedo demum eringere. Ea, reuerso ab Actiaca vi- ctoria Augusto, atque reficiendarum virium

caussa Atellae commoranti, continuum quatriduum legit, sit scipiente Meccenate legendi

vicem,quoties Virgilius interpellaretur vocis. Offensione.Nouissime aute AEneidem aggreo sus, annis undecim scripsit. Argumentu variuac multiplex est, & quasi amborum Homeri

carminu instar: praeterea nominibus ac rebus

Graecis Latinisque commune,& in quo quod maximὸ studesat Romanae simul urbis Augusti origo contineretur. Eam soluta prilis oratione formata digestamque, in duodecim libros particulatim componere instituit, ut

quidam tradunt: alij putant eum, si diutius

15쪽

Is P. V. MARσms VITA vixisset, quatuor & viginti libros, usque ad c Augusti tempora fuisse scripturum, atque alia quidem percusurum. Augusti vero res gestas diligentissime persecuturum: quippe qui dum scriberet, ne quid impetum moraretur,quaedaim perfecta reliquit : alia leuissimis versibus scripsit,quos per iocum pro tigillis & tibiciniabus interponi a se dicebat ad sustinendu opus; donec solidae columnae aduenirent. In hoc opere secutus est e Grςci, Parthemium, Pisandrum, Apollonium,& imprimis Homerum: δLatinis Qu. Ennium, Liuium Andronicum,

Naevium,Lucretium. Eneidos autem vixdum inchoatae tanta extitit fama,ut Sextus Propς

tius non dubitarit silc praedicare: Cedite Romani scriptores,cedite Graii: Nescio quid maius nascitur 1 liade. Augustus verb cum iam forte expeditione Cantabrica abesset, &supplicibus atq; mina

cibus pcriocum literis emagitaret, ut sibi de Enode ut ipsius verba sunt vel prima carmi- Vinis hypographa,vel quodlibet colon mitteret, ita res odit Virgilius: De AEnea quidem meo si mehercule iam dignum auribus tuis habere,

libenter mitterem: sed tanta inchoata res, ut pene vitio mentis tantum opus ingressias esse videar,cum praesertim,ut scis,alia quoque stidia,multoque potiora impertiar. Quibus verbis significauit Virgilius,quantum vigiliarum posuerit in hoc opere absoluendo: Caesiaci t

16쪽

A P. RAMO DESCRIPTA. iriuen multo post perfecta demum materia, tres omnino libros recitauit,secundum, quartum, sextum: sed hunc prςcipue Octauiae gratia: quae cum recitationi interesset, ad illos de filio suis

versus, Tu Marcellus eris-

desecisse dicitur: atque aegre recreata, dena sestertia pro singulis versibus Virsilio dari ius sit. Recitauit pluribus,sed neque Dequenter, &ferme illa, de quibus ambigebat,quo magis hominum iudicium experiretur. Erotem librariit , eius & libertum exactae iam senectutis tradunt referre solitum, quonda in recitado,eum duos dimidiatos versus complesse ex tempore: Moenum Aeolidem adiecisse quo nonpraesti,tisfia alter: item huic Α Ere ciere viros simili calore iactatum sub-j iunxissct martemque accendere cantu

statimque sibi impetasse,ut utrunque volumi- - ni ascriberet. Atque haec de studiis eius deque doci rina memorantur,quibus mores,bonitatis virtutis laude nihilo sunt inferiores , temps rancia, patientia, & in stio cuique distribuendo iustitia: temperantia nanque dc ore & animotata Hait,ut Neapoli Parthenias, O pa virginitate vulgo diceretur: alij tanten putant

sic appellatum,qubd Partheno, id est, Neapoli

viverCt. Iactatum est enim eum cosueuisse cum

Plotia Hierit: sed Asconius Pardianus affirmat ipsiam Postea maioribus natu narrare solitum,

17쪽

Is P. V. MARON Is VITA inuitatum quidem se a Varo ad comunionem mulieris, vcrum pertinacissime recusasse, quin si quando Romae quo rarissime conueniebat viseretur in publico, sectantes demonstrantes' se, subterfugere solitum in proximum tectum, ut maior in virgine pudor optari vix potuerit. Patientiam vero animique fortitudinem, non

illam.quidem militarem sed Philosophicam &socratica magnam habuit: in ferendis autem malis, demonstrauit illud, quod amissis rebus non desperarit. Sed in refellendis constantiam sequentia demo iast rabunt. Cum quidam cius amicus, maledicta Cornificij dc conuitia in se narraret: Quam putas inquit esse huiusce --

leuolentiae caussam i nam neque unquam

nificium offendi,& cum amo. An inquit ille in Hesiodi sententiam non meministi3 ubi ait fa brum fabro,& poetam poetae inuidereῖ De malis inquit Virgilius graecus ille intellexit: nam boni, meliores & eruditiores amat: Sed magn cum mea laude & gloria vindictam in manu

habeo: maiore enim cura animum ad virtutem inrendam: .atque quo elegantior ego fiam , eo vehemetius inuidia rumpetur. De Batyllo poeta festiuius etiam illud, multbque gratius. Cum enim Virgilius distichon illud, Nocte pluit tota,redeuntspectacula mane: Diuisium imperium cum Ioue Caesar habet in Augusti laudem fecisset, idque valuis Augusti sine authoris nomine affixisset,diu quaeri-

18쪽

Α P. RAMO DESCRIPTA. Istans Augustus,cuiusnam . hi Versius essent, eoruauthorem non inueniebat. Batyllus vero quida poeta mediocris,lacentibus aliis rubi arrogauit: quamobrem donatus honoratusque a Caesare

tuit: quod a quo animo non ferens Virgilius, iisdem valuis aflixit quater hoc principium: si ros non Mu 9 Postulabat Augustu sui hi versus complerentur : quod cum frustra aliqui conati essqnt, Virgilius praeposito hoc disticho sic ablatuit,

Hos era Ῥersiculos feci, tulit alter honores:

Sic Nos non vobis nidificatis aves: 'sic Tos non Ῥobis Ῥellera fertis oves: sic vos non obis melli sicutis alpes: Sic Ῥos non Ῥobis feriis aratra boues. ,

Quo cognito, Baryllus aliquandiu Romae fo citula fuit: Maro autem clarior & illustrior. E go ut in ferend1s contumeliis & iniuriis semiaper , sic in refellendi interdum magnanimus .c fortis fuit. Sed maximum illud & longonagnificentissimum de Filisto. Erat autem ilistus orator & poeta mediocris, Augusto familiaris , multiplici varioque ingenio , . qui

omnium omnia dictg reprehendere conab tur : non ut verum dignosceret squod Socrates facere consileuit sed ut cruditior videretur . Hic Virgilium ubicunque deprehendis. sex, oraledictis salibusque vexabat: quare ille

saepe tacitus discedebat , aut rubore perfusus raccibat. Verum cum Augusto audiente, elin-

19쪽

P. V. MARON Is VITAguem illum diceret, & caussam etia si linguam haberet,defendere non posse: Tace inquit Vi gilius o rabula: haec mea taciturnitas, defensorem caussarum mearum Augustii fecit, & Me-

coenatem:& ea tuba, cum lubet,cano: cuius sonus longissime & iucundissime exauditur: tu loquacitate tua non modo aures hominum,sed muros obtundis. Augustus vero commotus,Filistum vultu graui coarguit. Tum Virgilius: Si

tempus, Caesar, tacendi hic sciret, raro loquer tur. taccdum enim semper est, nisi cum tacitu nitas tibi noceat,aut oratio aliis prosit: nam qui contendit, Sc utrum sua sibi contentio profutura sit, ignorat, stultis illum annumerandum sapientes putant.Neque vero virtutem hanc,vita& factis solum,sed dictis etiam celebrauit: soliutus enim erat dicere, Nullam virtutem como diorem homini esse patietia: ac nullam asperam adeo esse fortunam,quam prudenter patiendo vir fortis non vincat: eamque sententiam quinto AEneidos inseruir,

Nate dea,quo fata trahunt,retrahuntq; equamur: fQuicqui erit, veranda omnis fortuna ferodo in

Atque haec patientiae certa sint argumenta. Liberalitas autem,& charitas quae summa tum naturae, tum studiorum, tum motu iustitia est in propinquos, adeoque bonos omnes eximia

fuit. Possedit prope centies HS. habuitque Romet domum in AEsquilijs iuxta hortos Mecoen tis. quaquam secessu Campaniae dc Siciliae plurimum

20쪽

A P. RAMO DESCRIPΤA. Hrimum uteretur. Quicquid ab Augusto petiit, impetrauit: quaedam etiam ultro oblata recusauit,ut bona cuiusdam exulis. Atque iis facultatibus parentes,quos Iam natu grandis amisit,&ex iis patrem oculis captum,& duos fratres germanos,Silonem impuberem,& Flaccum,& ex altero patre Valerium Proculu liberaliter iuuit& ornauit. Asconius Pardianus refert benignui cultoremque omnium bonorum atque eruditorii fuisse, usque adeo inuidia vacuu 3c alienu, ut alienis bene dictis aut scriptis no minus gauderet, quam suis : neminem vituperare laudare bonos. Cum is aliquando Ennium legeret, &interrogaretur quidnam ageret, respodit se auru colligere ἡ stercore Ennij: habet enim poeta ille egregias sententias, sed verbis non multum malis. Denique ea humanitate fuit, Vt quiuis,

Rexet,sed amaret. nihil proprij habere videbatur eius bibliotheca non minus omnibus doctis patebat, quam ipsi: illudque Euripidis frequenter usurpabat,- φοὶ - μινα, res amicorucommunes. Quare aequales poetas omnes ita

sibi coniunctos habuit, ut licet inter se inuidia

fiagrarent,illum tamen omnes colerent.Tantae

vero liberalitatis expertes, ne serui eius quidem fuere, sed praecipue Alexander & Cebes, quoruorianque non ineruditum dimisimam Alexa-drum grammaticum, Cebetem etiam poetam Secit. Atque

SEARCH

MENU NAVIGATION