Maturini Corderi Colloquiorum scholasticorum libri quinque, cum argumentis et appendice

발행: 1710년

분량: 245페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

dis omnibus interea maximε, ut solicitarem operarios. T. Eras ergo illis tanquam praefectus &quasi magister operum. V. Imo eram revera magister operum & praefectus. Pater enim me prae Leerat. T. Quam gaudebas illo magisteriol quam pulchrum erat videre te cum gravitate aliis imperantem: alios adhortantem: alios denique arguentem l v. Profecto, si vidisses me, dixisses alium esse, quam in schola discipulum. T. Ut video, non eras otiosus. V. imo, ut bonus pater familias adhibebam saepe numero manus operi, ut ipsos operarios meo exemplo instigarem. T. Non abs re , ut apparet, pater te huic muneri praefecerat. V. Nempe aliis in rebus expertus erat meam di- Iigentiam. T. Absit tamen verbo jactantiat V. Ego sie intelligo, sed libere sic loquor, quia cum familiari meo. T. Sed pergamus: quanta est vobis vini copiat v. Mediocris, qualis fere hoc anno ubiq; esse dicitur, tam et Ii vinum rubrum habemus affatim, album non item. Verum quicquid est, contenti sumus, & de manu Domini cum gratiarum actione recipimus. v. inoi implevistis doliat V. plus minus quadraginta: sed lunt alia aliis majora. T. Papael non tibi videtur masnus proventus Τ V. Satis quidem, sed non pro ratione anni superioris. T. id refert i quanto minor est quantitas, tanto etiam pluris vendetur. U. Sic fore solet evenire, sed nonnε tibi videor satis narrasse de vindemiis i quid praeterea desideras t T. Quoniam sic abundamus, volo etiam aliquid ex te audire defructibus arborum. Est enim quali

232쪽

LIBER V. altera vindemia, nonne habetis multos V. Plenis tabulatis, quae est DEI benisnitas. T. Quando collecti sunt i V. Quo tempore vInum faciebamus, familia colligebat. T. uetae sunt vobis ejusmodi fructum genera i V. Mala, pyra, castaneae, juglandes: sed malorum & pyrorum multa est varietas. T.inia cotonea non etiam habetist V. Imo habemus, sed ea sub malorii gepere continentur: unde S alio nomine appellantur malaCydonia.TQuid autem attulisti huc rediens V. Nihil, nisi quasil- , Ium uvarum selectarum, sed singulis posthae hebdomadib' mihi asserentur plenis saccis mala,pyra, castaneae.T. Interea da mihi,quaeso, aliquot ex uvis tuis N. Eamus in cubiculum meu , illic dabo tibi. T.Equidem paratus sum: eam'.U. Illic etiam agremus de repetendo ultimo in diem Iunae colloquio. Nam, ut opinor, id Praeceptor imprimis exiget. XXXIV.

olerum quorundam nomina enumerantur. Moretum Virgilianum. Laetitia ob rem culinariam Aruero fructus s olera earnibus praeferunt r.

Studiosis satis est modicum simentum. Parentes aegre ferunt, nisi filios in Schola benh e

ratos videant. Matrum indulgentia. Parentum Mmor in liberos non facile immutatur.

UBi suisti hodie post prandium t V. In horto

Praeceptoris. T. Quid illae iveras V. Ille me miserat petitum olera. T. Quae tandem oleraeollegisti V. Vix enumerare posshm omnia. T. Saltem, quae occurrent memoriae. V. Se

233쪽

eur istud quaeris λ T. Ut interim recordemur aIi qVa rerum nomina, quae parvuli didicimus. V. Pulchra est exercitatio, praesertim cum aliquid nobis suppetat otii: audi igituri collegi allia, se pillum, porros, cepas, nasturtium, cuminum , foeniculum, thymum, amaracum, hyssopum,apiis iam, salviam, saturejam. T. Herbae sunt olentes, quas tu adhuc numerasti. V. Sic institueram, me moriae gratia. T. Perge porro. V. Paueae quidem restanir ut beta, cichorium, lactuca, Oxalis,eruca, brassica, portulaca, plures non occurrunt. T. Qui potuisti tot meminisset V. Praeceptor mihi deis derat scriptum catalogum. T. Et noveras omnes a V. Noram 3 alioqui eum interrogassem. T. At ego non novi omnes, quamvis nomina didicerim. v.

Ego tibi plures etiam demonstrabo, quum lic hit nobis in hortum ire. T. Muliumne attulisti 'V. Plenum calathum. T. Sed de singulis quantum V.Nimis es curiosus: quid visi de sinsulis attuli , quantum opus fuit. T. Tametsi curiosus tibi videor: tamen hoc mihi velim respondeas. Scin' tu, in quem usum praeceptor tot olerum genera curet apparandaὶ V. Partim, ut jus bene condiatur, partim, ut aliud ex oleribus fiat. T. Quam bene consuluit nobis i v. optimε, sed tamen ea non est eausa praecipua. T. inaenam igitur 3 V. Legistine unquam Moretum Virgiliit T. Carmen quidem legi, sed Moretum nunquam edi, nec vidi, quod sciam. V. At videbis spero , nam Praeceptor uxorem docuit conficere. & illa consecit, ex eo praescripta. Τ. An

234쪽

T. An apponetur nobis aliquid in coenam boni V. Saltem jus carnium pingue, bene conditum , carnes optimae, & minutal ex oleribus. T. Undescis ista V. Omnia vidi in culina, quum jussus essem adjuvare, praecipue in meis oleribus repurgandis. T. Quid Moretum, non saltem gustabimus t V. Ιmo dabitur nobis: nam confectum est, quod satis sit omnibus. V. Ista mihi sapiunt ma- Ris, praesertim aestate , quam carnes ipse, aut pisciculi. V. optarem profecto, servari carnes in

hyemem, ut tota aestare olera &fructus esitaremus. T. Atqui, ut accepi ista minus alunt. V.

Id ego audivi quoque aliquoties r sed quid opus

est tanto studiosis alimento T. Non tanto fateor, fi tamen parentes nos viderent pallidos & macilentos, statim ejus rei culpam assignarent praece ptori, nonne sic est ' V. Non est dubium: sed quid agas i fere parentes, praeeipuh matres, nobis indulgent nimium. Tvera quidem dicis: Sed tu interim matris indulgentia libenter frueris. V. Quasi vero tu minus. T. Ne mentiar, quod tibi adscribo, in me quoque frequenter experim. V. Non possumus parentum erga nos affectum, nisi nostris vitiis, immutare, tantum caveamus eorum abuti benevolentiar sed inprimis laude mus illum patrem nostrum benignissimum, qui nobis tales progenitores dedit. Τ. Ista libens audio: sed nos hora vocat. U. Age finem impona

De iis, qM in oculos incidunt. Amicus amico

235쪽

. COLLOQ. SCHOLAST.pu' spe mercedis adductus opitulatur. Oculus, membrum inter exteriora nobis charissimum.

Zacharia loeus de pupilla oculi. Experientia. Iocus

Iocodram interdum , modo cumfructu. suda nostra ad gloriam DEI referenda.

Gsecro te, AEgidi, da mihi operam paulisper. AE. Quid istud est V. Nescio, quid incidit

mihi in oeulum, quod me habet valdh math. IE. In utrum oeulum incidit V. In dextrum. AE. Vis inspiciam U. Inspice, amabo te. AE. Aperi, qVan tum potes, ac tene immobilem. V. Non queo anictu continere T. Mane , egomet tenebo sinistra manu. U. Ecquid vides AE. Video aliquid minutum. V. Exime, quaeso, si potes A . Quin jam ex emi. V. O factum bene i quid est y AE. Cerne tu ipse. V. Est mica pulveris. AE. Et quidem usque adeo pusilla, ut vix cerni possit. V. Vide, quantum do- lIoris adferat oculis res tam exigua T. Haud mi- lrum quidem. Nullum enim ε membris exteriori bus oculo tenerius esse dicitur. Inde etiam fit, ut experiamur, nihil nobis esse charius. V. Hoc Mus approbat, quum de sua in nos charitate loqquens, apudZachariam CV. a. sic ait: ubi vos tangit, lavit pupillam oculi mei. AE. o immensam Dei l nitatem, qui nos tantopere charos habeti RNon mihi rubet octaus AE. Aliquantulum: nempe, quia fricuisti. V. Credin' tu, adhue mi-bi dolere AE. Ovidia credam, qui toties talem molestiam sum expertus t V. Experientia est

236쪽

LIBER V. est rerum magistra. AE. Ita vulgo dicitur. N. Quid precii dabo isti medico pro labore ' AE. inanium pacti iuna'. V. previs est conclusio: ergo nihil, sed tamen habeo tibi gratiam: atque utinam detur referendae locus. Ai. Quin potius avertat DEus. V. Bene correxistir dixeram imprudenter i at sine dolo. AE. Sic accepi, sed interim jocari licet. praesertim, ut in latini lingua nos exerceamus. V.Faxite Dominus DEus, ut Oninia studia nostra ad gloriam ipsin s referantur. AE. FaSit, precor.

XXXVI.

Reprehendytur negligentia in cultu eorporis. Ex fatur apenuria rei nummariae. Vereeunda in petendo. mediocritas s modus. Uerecun is ubisit utendum. Homianum societas, abusius in rebuν.Hortatio 4dpetendifiduciam

Exemplum admonitionis libere inter familiares.

VIVES. ALEXANDER

DEmiror tuam neglisentiam. Α. Qua in re

tandem y V. inod te non curas diligentius. Λ. Ego vero me curo fortasse nimis. Satis edo, bibo, dormio, quae est DEI erga me benignitas: praetereΑ pecto capillum, lavo manus, faciem, dente , oculos i S hase mane praecipue , quin .etiam quum tempus postulat, corpus exerceo, relaxo animum, & ludo cum ceteris, quid vis amplius t V. Mittamus ista: non ea sunt, quae in te reprehendo. A. Quid igitur V. Cireumspice vestimenta tua a edee ad verticem e nihil integrum invenies, omnia sunt lacera & obso- Ieta, ista profecto neqvaqvam vestrum genus decent; si saltem curares vestitum tuum sarcien-

237쪽

COLLOQL SCHOLAs T. dum, aut quoquo modo instaurandum. A L queris tu quidem, quae libent: quod si parentes haberes tam procul remotos, fortasse non esses elegantior. Si mihi pecunia suppeteret, non paterer, me usque adeo pannosum esse. V. Nec ideo tamen cares negligentia, cur enim non petis alicunde mutuo t A. Unde peterem V. Si non alicunde , certe a Praeceptore posses. A. Quid si dare nollet V. Nemini denegat ex discipulis domestieis, siquidem vidit opus esse. A. Id ego non

ignoro: sed sum verecundior, quam ut audeam ex eo petere. V. Alii rusticusest iste pudor. x Ma Io tamen Verecundus esse, quam impudens. V.

Verecundia, ut dixit quidam, est bonum in ado. Iescente signum: sed ubique adhibenda est medi o, eritati A. Ego eo sum ingenio, ut semper verear offendere quempiam. V. Ingenium laudo : sed modus est in rebus. Nam ille offendendi metus habere locum debet in rebus turpibus, aut certe indecoris, hic vero nihil tale video. Est enim usitatum in hominum societate, ut alii aliorum

opera indigeant. Quis igitur mihi vitio dabit, si

quid ab amicis aut eommodato petam, aut mutuo A. Nemo reprehendet, nisi forte rebus ejusmodi abuti velis. V. Tu vero, quantum ego te

novi, abuti nolles. A. Apage istum abusuml V. Quid ergo jam obstat, quo minui petas, praesertim ab homine facillimo, tuique, ut apparet,

amantissimo A. Age, petam, sed per epistolium,s quod ut redris, tibi dabo. V. Reddam profecto libentissime, teque illi comaeendabo diligenter.

238쪽

LIBER V. A. Equidem non parvam tibi gratiam habeo, quod me tanti feceris, ut ad hanc fiduciam hortarere. V. Nunc restat, ut scribas, quod dicis , epistolium, reliqua mihi committas. A. Benhvertat DEM, quod coepimus. T. Ne dubites, res prospere succedet. XXXVII.

Baptista domum se non ante abiturum dicit , qνam Deo visum tuerit, aut ipsie a patre accersatur. Parentibus mos gerendus est. Sermones nostri non debent esse infructuosi. . Exemplum obedientis filii.

AEGIDIUS. BAPTISTA. Quando Vis abire domum B. Nescio. Ubi

Deo visum fuerit: id enim pendet ex voluntate ejus , non mea. T. Quid si te accersat pater' B. Tunc intelligam, Deum sic velle, ideoque parebo. AE. Ovid si alia fuerit Dei, alia patris tui vOluntas B. De hoc non est meum disputare, sed

ut confido, pater non temere me accerset. AE. Ego quoq; non aliter sentio, sed volui tantisper te. cum fabulari. B. Gaudeo, nunc nostrum sermonem non fuisse fabulosum. T. Utinam in scholis frequentiores essent sermones ejusmodi. B.Tum erunt, quum Deus ipse puerorum animos timore sui affecerit. AE. Ergo ore emur eum, ut id brevi contingat. XXXVIII. Confis latio de profectionis in Italiam eos. Locorum fama & rerum novarum cupiditas nos inducunt ad peregrinandum. Laus Ita . '

mini Italici praestantia. Dci laudandi materia ex ejus

239쪽

COLLoin SCHOLAST. ejus beneficiis. Am avit nos DEus usque ad delicias. Humanae cogitationes nos a divinis r us

avocant.

Humana inconstantia. Roma obm mundycaput dicta em

ALEXANDER. BENIGNUS.

S Alve, ambulator optatissime. B. Et tu salvus

sis, Fessator occupatissime. A. Satisne rem vales, mi Benignet B. Imo rectissime, quae est DEI O. M. benignitas. A. Equidem ex animosaudeo , tibique vehementer gratulor reditum istum incolumem: ubi fuisti hoc toto anno B. In Italia. A. inam ob causam animum induxeras

illuc proficiscit B. Ob famam religionis, de quatam multa ubique praedicantur. Nec ignoras, quam simus rerum novarum cupidi. A. Sic est natura comparatum : sed q id illic invenisti B.

Certh multo plura, quam ex fama audieram. A. Sed multa, credo, vidisti, quae minimε velles. B. Nempe scelera: sed, quod ad regionem attinet, terra est longe fertilissima , omni optimorum fructuum genere valde abundans , praecipuε vino praestantissimo. A. Scilicet, ea potissimum res tibi arridebat. B. Ut verum fatear, mire assiciebat palatum. Nam quale dicas hoc nostrum Vinum esse villum vere dicas, si cum alio compares. A. Inde ergo tibi se offerebat pulchrum Dei laudandi argumentum. B. Pulcherrimum: sic enim sirpe cogitabam: quam bonus es Domine DEus, qui nos amavisti usque ad deliciast non enim solum ea creasti nobis ad victum, quae terra sponte sua producit: sed etiam tot genera rerum delicatissima. rum

240쪽

. . LIBER V.

rum: quae si moderate sumamus, & cum grati xum actione , & corpus suavissime nutriunt , &ipsum animum mirifice exhilarant: o quibus verbis, quibus operibus satis dignε glorificemus nomen tuum Dominet Denique lic afficiebar animo, ut nihil magis cuperem, quam divinas laudes sem per in ore habere, sed proli dolor l) aliis atq; aliis subinde conceptis cogitationibus ignis

ille paulatim extinguebatur. Λ. Istud apud me cnon est novum , nam saepe tale quid mihi solet accidere. B. Ea est naturae nostrae inconstantia. A. Horis fere omnibus istud experimur , sed quid tandem egisti in tua Italia Τ Α. Invisi, animi gra- , tia, aliquot urbes celebriores, alicubi etiam studui aliquamdiu. A. Quas urbes invisisti potissimum 3 A. Multas qui1em vidi in transitu , sed

paucas contemplatus sum otiosus, nimirum Gentiam, Florentiam, Venetias , denique Romam illam, quae olim mundi caput dicebatur , nime autem est omnium abominationum fons & origo. Α. Vidistine magnam illam bestiamt B. Vidi obiter, quum per vicos, opinor, spectaculi gratia

portaretur. A. Sed, ut ad rem, in quibus tandem oppidis commoratus es studiorum gratiat B. Roma rediens transivi Bononiam,Patavita, Mediola- , num. In eorum oppidorum singulis menses circiter tres versatus sum in vario literarum genere.

Volui enim e singulis paucula quasi degustare. A. Qid autem vidisti novi, in tot celeberrimis oppidis B. Rogas i fere omnia mihi nova videbantur, sed longum foret omnia tibi narrare, praesertim nune , quum mihi est aliquo properandum.

SEARCH

MENU NAVIGATION