장음표시 사용
211쪽
TDyre, qνjatulae resides sub tegmine mori,
Tune hic semeris tam ianis tam e sivi ι PO Meltaaee, DBu nobis hae otia fecit Ela DE- magnuν, qui noserum fecit in usum Omnia, dans propriam cunctis animaιμι escame . t 62νι mare, qui terras, s quod tegit omnia caelum Conddit, Esse opifex rerum Fi summuae habetur. P. Carmina mitte Afri e nunc me siqvere Camoenae,ra mihi mens alibi e eupio certare merenda. Sed tamen hac mecumpoteris residere stub umbra. Num e hic cui cernis locus es satis ampluae utri e.
P. Mittamus ergo versiculos: & merendas nostras conferamus. Per me non stabit: scruteamur peras: age, exelica tuam. P. Exspecta parumper. Die mihi prius, quid habes in merendam Panem. P. Quasi vero sine pane merenda esse soleat. Q. Ne panem ovidem pauperes semper
habent. P. In tempore admones: ponendae erunt
reliquiae nostrae in eorum corbulam. Q. Quid si reliquiarum nihil fuerit i P. Saltem restabit panis,& hoc satis erit: sed dic tandem, nunquid habes obsoniit Q. Quid dubitasὶ mater mea nunquam comitteret, ut me in scholam mitteret sine aliquo Oinnio. P. Dic ergo,quod est 3 Q Divina. P. Non
Ium vates; nec velim hanc merendae horam in nu- sis terere. Q Saltem periculum facies, quam va- Ieas conjecturis, qua de re jam aliquid in Rhetoricis audivimus. P. Aut caseus, aut caro est,residua ex prandio. Q Neutrum. P. Dic sodes, ut acciri gamus nos operi. Ne te diutius torqueam ,
212쪽
sunt pyra praecocia. P. Ain' tu 3 res nova, nondum hoc anno videram. Vide nunc. P. am matura suntl Q. Cur non addis etiam, quasn bona P. Sed nondum gustavi. Satis acute me re prehendis. Accipe & gusta. P. Papae, quam mitialquam boni succil Nonne merito maximas gratias agere debemus DEO nostro, tam benigno Patri, qui nobis indignis tot bona, tam varia largitur. P. Qui non facit, is est profecto ingratissimus. 'o Agedum: vescamur bonis ejus cum gaudio & gratiarum actione. P. Iamdudum esurio. Sed tu nullum habes obsonium 3 P. Vide frustum crassum vetusti casei. Edamus primum pyra, caseo claudemus stomachum. P. Sod maturemus, ne forte hora nos opprimat. in Neutrum eessare video: certε, quod ad me pertinet , non queo comesse citius. P. Ne tamen ita devores*Orcorum more, ecquid pudet ὶ ininia dicebas esse festinandum. P. Maturemus, dixeram, non autem sestinemus. Q. Ego non adeo scrup Iose inter haec verba discrimen facio. P. Vult tamen Praeceptor, ut proprie loquamur, quantum per ingenii captum licebit. Nam benh loquen, do, bene etiam scribere condiscimus. Q. Contra diligenter scribendo consuescimus etiam rectε loqui. P. Haec duo inter se conjuncta sunt. Sed heus, otiose, inquam, edamus: satis habemus temporis. Q. Nonne tota haec hora ad merendam libera est y P. Hodie quidem libera, sed tamen desinamus, ne panis deficiat nos, &nihil reliqui fiat pauperibus. Eamus ergo ad puteumso ut
213쪽
prietate semper abuteris: istut bibere est, non potare. Q. Quod mihi non parcas, habeo sanis gratiam Ex prava institutione prima haec vitia con traxi. P. Verissime igitur inintilianus dixit: haeeipsa nugis pertinaciter haerent, quae deteriora sunt: meministin i Q demini: sed interim juva me, ut hauriamus aquam e puteo. P. Enitere validius: nimium me t aborare sinis. Tanto bibes jucundius. P. Bibitum satis est: recipiamus nos in au Iam,ut precationi intersimus & actioni gratiarum. Q Tu praecede, dum urinam illuc eo reditum. XXVII.
Mimulatione Fadam his qν tum ese eoiloqpori argumantum. Lex Suistica, ne pueri res suas alie
Christi exemplo adversa serenda propter ipsum. Quia sine divini Spiritus auxilio nihil fieri potest boni, precibus illud est impetrandum.
V Is emere hoc cingulum R. Cur emerem unum mihi satis est: tu vero,cur vis vendere Quia sunt mi hi duo. R. Nee tamen licet, ut vendas, nisi vis in poenam incurrere. Q vis vetat me, vendere res meas 8 R. Nihil adhuc tuum habes. Ehol nihil. Unde probas istudi R. Qetia nondum es tui juris, sed sub potestate; denique vis audire breviter, tibi istud non licere Maxime velim. R. De hoc lex est Seholastica, cujus haec est Sententia: pueri, injussu parentum,
214쪽
nec vendant aliquid, nec emant, nec permutent, nec alienent quovis alio moclo: qui contra fecerit, verberibus plectetur. QAstud ego non ignorabam, sed volebam periculum facere, an constans esses in observandis legibus. R. Tu igitures simulator. In hac simulatione nihil video esse mali, nam tu interpretaris male. R. M initnhvero, nihil enim nocuisti mihi. Q. Quid si nocuissem R. Tulissem aequo animo, ut Christianum decet. Utinam adversa omnia sic feramus propter Christum, qui nihil non tulit, salutis nostrae causal R. Feramus certe, si exemplum ejus
semper nobis proponamus ob oculos. Q. Dimelle id quidem est. R. Ιmo impossibile, nisi illius Spiritu semper adjuvemur, quod quidem assiduis precibus est impetrandum. Q. O quam suavi seri mone tantillum otii consumpsimus lxxVIII.
eer objurgat, Fodpecuniam a patre non petierit. Con
riscipuli super ea re prudens restonsu- oblata occasio non est negligenda. Loein ex distichis morabbuae. Natura tenacissimi sumus eorum, quae rudibus annis percepimus. Beneficiorum disinorum agnisio. Deari s irruere. Patrum prudentia in suppedPand bis , qra opus purae.
Pueri tractandae pecuniae niminε sunt idonei. Improbi pueri neque objurgationibus, neq; flagrismoventur. Omnis boni laus soli debeturo a DEG
215쪽
d EO. TFallendi consilium nemo dare debet.
Simulatio vultu leg tur. Honestae confabulationes in otio utiles sunt. Latina lingua qribin adstumentis potissimum com
SIccine, me insciente abiit pater tuus, ut mihi non licuerit eum convenires R Cur a prandio non venisti in diversorium ejus t ininia puta ham , tantum cras illum esse discessurum. R. Ego quoque idem arbitrabar: sed noluit occasionem praetermittere, quae se ex tempore obtulerat. Q. Adhuc ille meminit Catonis distichon illud:
Dam primum rapienda tibi es oceasio primae
Ne rursuν quaeras, Tae jam negleaeris ante ,
R. Illud opustulum sic memoria tenet, ut in eo videatur aetatem contrivisse. Vide, suanta vis sit memoriae in iis, quae rudibus annis didicimus. R. Ea est Quintiliani super hac re sententia, cujus verba, ut opinor, meministi. Memini: sed, ut ad rem, quae fuit patri occasio, ut ante discesserit, quam instituerat 3 R. Quidam Lugdune ses, quibuscum ad mei cet tum huc venerat. Aderasne, quum prof ctus est 3 R Praestolabar illum in diversorio Unde scieras, mutasse consilium de profectionet R. Eram in prandi , quum inter ipsos conveniret , ut expeditis civi-huid'm reliquis in urbe negotiis equos, subhoram secun lam, conscenderent. Quod superest, satisne ex animi sententia rem suam fecit R. Ita feliciter, ut me ob eam rem ad divinas im-
216쪽
des vehementer hortatus laei tr. Q. Tu nunc igitur, opinor, bene nummatus redis. R. Menis
ridest Q. Cur ego id faceremi R. Pro tua libidine. Q. Quasi vero animi gratia soleam irridet e
caeteros. R. Atqui ita putabam ,. Longe aberrabas. Nam aliud est jocari, aliud irridere. Alterum caret vitio, estque inter amicos satis frequens; alterum est vitiosum, atque odio dignum, utpote, qVod ex contemptu is e proficiscitur. R. Ignosce igitur mihi. Non gravis
est culpa, sed dic, rogo ; nihil tibi pecuniae dedit pateri R. Ne petivi quidem. Tamen sponte dediti R. Aliquartulum in Quantum igitur λR. Perpusillum. . Dic sodes. R. Cur tam avidE inquirist Q. Ut amicorum more tibi gratuler. R. Nihil est gratulatione dignum. Q Satere tandem, quid sit. R. Soliasses quinque. Q Hui tantillum, o stulte, qui non petieris duos aut tres decusses argenteost R. Non ausus sum. Q Quid vereba-re 3 R. Ut planh denegaret, atave aeuere ferret, quod peterem. Nunquam id ecisset: modo petendi causam addidisses. R. Credo equidem,
sed qyid causae attulissem y Rogas ' nonne sunt
res sexcentae, quibus indiget usus scholasticus R. Multae sunt, fateor. Q. Tu vero adeone abum das rebus omnibus, ut tibi desit nihil. R. Imo desunt plurima: sed quibus iacile carea'. Praeterea , satis novit pater, quae mihi opus sunt tum studiorum causa, tum ad victum, cultum que corporis. Novit quidem: sed alia muIra sunt illi & curanda & eo tanda . R. Cre
217쪽
CoLLori SCHOLAIT.do, esse illi praecipuam liberorum curam. Sed
nimis ab eo remotus es. R. Sine me pervenire, quo volo. Q Age,sino. R. Novit etiam pater,me nondum esse idoneum, ad recte tractandam pecumniam. Cur noni An tu ad eam rem non satis
aetatis habes atque prudentiae t R. Isthinc absum Iongissime. Itaque Pater dedit Praeceptori in mandatis, ut omnia mihi suppeditet, ad usus vi tae studiorumque necessarios: ad quam rem praehet illi, quantum satis est pecuniae. Esto. R. Ergo si quid a Patre peterem, me statim ad Praeceptorem remitteret; Fortassis etiam irasceretur,& me graviter objurgaret. Q. Facile est objuri g ationem pati , modo ne seqvantur verbera. R. Facile est credo, sed iis duntaxat, quos neq; pudor movet, neque ulla parentum reverentia. Ego autem ipsa; verbera ferre malim, quam patriSirati objurgationem, ex quo fit, ut sedulo caveam , ne quid illi praebeam cauis ad irascendurn ,. Id enim sub quarto Praecepto divinae legis contin tur. Q. Facis, ut pium decet adolescentem. R.
Ejus rei laus non mihi, sed soli mo, tribuenda est. Q. Nempe a quo proficiscitur, quicquid nobis inest boni. R. Faxit ille, ut, quae bonainspirat nobis, ea sequamur animo promptissimo. Sed ut ad te redeam, serione reprehendebas, quod nullam pecuniam a patre rogassem y Q. An ego te vellem ad fallendum patrem inducei R. Mihi quidem non fit verisimile: me tamen ipsum fefellisti. Q. Quomodo i R. Quia serio loqui videbaris ; adeo apte vultuum verbis ipsis Rccommodabas.
218쪽
LI AER V. dabas. Sed quid censes de hac nostra confabulatione i R. Argumentum satis aptum dedisti no- his, in hoc otio nostro vespertino. Q. Ecquid ha-huit sermo noster, quod reprehendisset observator, si forte, ut solet, nos observasset ex insidiis 3 R. Nihil, ut opinor. Q Profecto verum est, quod saepe nobis praeceptor inculcat. R. Quid illud est in Latinae linguae copiam & facultatem comparari his potissimum rebus, saepe scribendo, confabulando, legendis auctoribus, vernacula Latine, aut Latina vernaculo convertendo. R. Ergo his re-hus diligenter nos exerceamus, adjutore Domino DEO, in cujus manu sita sunt studia nostra omnia . Q. Idem faxit, ut sua erga nos beneficia vero cultu dignisque laudibus perpetuo celebremus. R. Hoc vis hoc studium panes properemus f ampsi. me At votorum summa suprema precor.
Q. Sed audi horologium. R. Nos opportune admonet, itaque desistamus. Q Alioqui Solis oc- is nos hic opprimet. XXIX.
De quodum eonvisio. conia , qva ferculo rum varietas, es evia, Fu ordo fuerit, G. Nota' rur obiter eonviviorum laxin. Gratiaram actis. Ob l jurgatur ipse convivator de luxu.
OVid est, quod hodia tam cito a patruo re dieris, praesertim, quum suerit convivium Z' S. Quid illie fecissem diutiust R. Coenam exspe'. ctasses, ut ederes de prandii reliquiit. S. Satis
219쪽
i COLLO in SCHOLAs T. ederam in prandio. Praeterea jussit patruus, ut domum reducerem Praeceptorem, quem ego ad convivium edduxerat . R. Quid frater tuus patruelisi Cur in Iudum vobiscum non rediit i S. A matre retentus est, in unum aut uterum dient R. inamobrem S. Ut illi relarciantur vesti menta. R. Illa est mulierum cura. Sed age quoniam nunc otiosi sumus, n/rra mihi, quaeso, aliquid de convivio. S. Quid de illo scire cupist R. Primum, qui convivae fuerint: deinde quam iam
tum & opiparum convivium . S. Convivae fuerunt hi praecipui: quatuor Consules, Syndicus,
S alii duo primae notae E Senatorum numero. R. Nost Et S. De facie quidem: sed eorum non teneo nomina. R. Nulline praetereat S. Duo item ςx patrui mei familiaribus. R. Quotus a cumbebat praeceptory S. inotus esset,non obseri visi: sed erat in media fere mensa, E contraria parte mei patrui. R. Tu vero S. Ηui ineptet qui istuc rogas i Egone homunculus cum tantis viris epulareri Satis hoc mihi honorificum fuit, quod ministrarem . R. Nullaenh erant muli res S, Nullae, praeter uXorem patrui: quae quidem sedebat in mensa extrema. R. Quid ita tam remotat S. Sic voluit ipsa, ut identidem commodius surgeret, propter ordinem ministerii. R. Quid filiust S. Iuxta matrem assidebat. R. Habeo de convivis 3 nunc expecto de convivio. Onus mihi valde magnum imponis ae dimelle, maximε propter memoriam ; sed quando
ut dixisti plusculum otii nacti sumur , cp
220쪽
LIBER U. meridiano 1empore , dabo equidem Operamis,
ut aliqua ex parte impleam desiderium tuLm . R. Pergratum mihi feceris. S. Ea tamen lege, ut par pari referas , siquando dabitur oceano. R. De hoc nihil est, quod dubites: incipe. S. At ego interea sedere volo: quia longa est narratio. R. Eamus sub pergulam, ut in umbra commodius fabulemur. S. Audi nunc jam. R. inia, ut ais, longa est narratio, dic mihi primum quoia hora accubitum est S. Fere decima. R. Quoia surrectum S. Paulo ante meridiem. R. Sede-hanmh omnes eommodE 3 S. Commodissime. R. Nunc ad rem aggredere. S. Accipe igitur menta praeludia. R. Appone, quum voles S. In primis apposita sunt tenella crustula meblita operis pistorii, cum aromatiae. R. optimum sane exordium,& ad conciliandos animos aptissim ur . S. Ο mitte, quaeso, istas interpellationes, ne mihi
perturbetur memoriata. R. posthac non interpellabo, nisi si quid opus erit requirere. S. Sequuti sunt pernae salitae, hilla insumata , Iucanicae, linguae bubulae sale quoque & fumo induratae. Atque haec ad excitandam appetentiam & sitimaeuendam. R. Quasi vero non satis acueretur Sciis aestu & krvore. S. Sic docti solent neere convivatores. F. Isthaec audio libenter,praesertim quum exprimas omnia propriis & significantibus verbis. R. Perge porro. S. Eodem ordine interposita sunt acetaria ε Iactucis capitatis , ovium intestina frixa, minutalia ex vitulina, cum OvΟ-