Maturini Corderi Colloquiorum scholasticorum libri quinque, cum argumentis et appendice

발행: 1710년

분량: 245페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

: LIBER II. situri E. Quoties Pater non est necessario occu- , patus, omnibus horis exercet nos, mane, ante &x post prandium, ante coenam, a coena satiS diu, postremo etiam , autequam cubitum eamus. D.

Quibus rebus vos exercet ' E. Exigit a nobis ea potissimum, quae tota hebdomade in Sehola didi. cimus: themata nostra inspicit, ae de iis nos interrogat : saepe dat nobis aliquid modo Latine, modo vernaeuth deseribendum: interdum etiam nobis proponit brevem sententiam vernaculo sermone, quam Latinε vertamus: interdum contra jubet aliquid Latinum vernaeuth redde. re: postremo ante cibum & post, semper ex Bibliis Germanicis aliquid legimus, idque tota praesente familia. D. Nihilne de Careehismo interrogati E. Id faeit omni die dominico, nisi fortε domo absit. D. Mira narras, fi modo vera. E. Imo sunt longE plura, quam quae tibi narravi: sum enim oblitus morum Civilitatem , de qua etiam admonere nas solet in mensa. D. Cur Pa ter vester tantum sumit laborem in vobis dorem diat E. Ut sic intelligat, num in schola operam Iudamus, & tempore abutamur. D. Mira hominis diligentia, atque adeo prudentia, o quam devincti estis Patri ecelini, qui talem patrem in terra dedit vobis i E. Faxit ille, ut hoc & retera ejus beneficia nunquam oblivistamur. D. Bonum& pium est istud optatum: cura, ut habeas non modo in ore, sed in animo etiam magis. E. Ovod me tam fideliter mones, habeo ubi gratiam. D.

Benh monendi ossicium debemus omnibus, sed

62쪽

Maximε fratribus. E. Fratribusne igitur solis ὶ D. Eos potissimum fratres hie dico, qui ex fide in Chi istum nobis conjuncti sunt. E. Recte judicas. Sed viso , num frater domo tandem reverterit: nam ad cessandum promptus est plus satis.

ΕΓ--s Felix conferunt annos suos. Lavatitur docti Padagogi diligentia: item boni patris prudentia in libe

rorum instituendorum cura agnoscitur ea in re DEIbe neficium.

Exemplum Exercitationis in Lingua Latina a

teneris annis.

QVot annos habesὶ F. Dedecim , ut a matre accepi. Tu vero E. Quidem non tot habeo. F.Quot igitur ὶ E. Deest unus. F. Sunt ergo duodecim. E. In promptu est ratio. F.Sed frater tuus quorum agit annum E Quintum. F.Quid alit jam Lati-nε loquitur. E. Quid mirarist semper habemus domi Paedagogum & doctum & diligentem: semper nos Latine loqui docet, nihil vernaculum effert, nisi aliovid declarandi causa: quin etiam patrem non inclemus,nisi Latine,alloqui. F. Nunquam igitur verna te loquimini 3 E. Solum eum matre idque certa quadam hora, quum illa nos ad se vocari jubet. F. Quid agitis eum familia λ E. Cum familia rami est nobis sermo, & quidem tantum tran situ: & tamen famuli ipsi nos Latinε alloquuntur. F. Quid ancillae E. Si quando usus postulat, ut eas alloquamur, utimur sermone vernaculo, ut . solemus eum ipsa matre. F. O vos fellera, qui

i tam Diuit ipso by Cooste

63쪽

L1BER II. tam diligenter doeeminit E. Est DEo gratia, cujus dor o patrem hahemus, 'vi curet noI Iam RC- curra is erudiendos. F Cerie, ejus rei laus & h nor unice coelesti Patri debetur. E. Sed quid agimus 3 jam audio recitari catalogos. F. Em m. stlativus. VI.

Liber eleganter compactur ostentatur.

Reorehen Zil ur stulta quaestior excusatur quati locus fuerit, Iocus inter familiares usitatus. In iocis nostris DEus non est offendendus.

OVis iste est novus liber deauratus, quem tam magnifict ostentas 3 G. Terentius. F. Ubi pressus G. Lutetiae. F. Quis tibi dein eum G. Emi pecunia mea unde nactus eras pecuniam λ G. Stulte istud quaeris: quasi vero furatus sim. F. Absit a me id cogitare, sed animi causa id rogabam. G. Nee ego serio dictum tuum reprehendi rsedeo more jocari solemus eum familiaribus. F. Nihil prohibet jocari, modo ne DEus offendatur. Sed age ad propositum revertamur: de quo emisti Terentium istum G. De Clemente. p. Istone Bibliopola circum foraneo G. Maxime. F. Ovanti constitiit G. Decem ambus. p. Nihilnε amplius 3 G. Nihil omnino. F. Profecto satis vile precium. G. Praesertim quum auratus, admove eleganter eompactus sit F. Erantne codico alii firmi esὶ G. Duo vel tres. F. Deduc me, quaeso, ad illum. G. Eam .vII.

Gilisiavis ab Hermanno librum inmmodato petis

non Zos by Cooste

64쪽

COLLO Q. SCHOLA T. non dat Hermannus, quioam rideri dederat , idem ma vulae injuriam pati, quam ac sine condiscipulum obpri

vatam injuriam.

Ocharitatem rarissimam l Consilium honum res est tutissim .

Commoda mihi Virgilium tuum in duos jies,

si nullo incommodo tuo id fieri potest. H. Profecto non possum. G. Cur non Η. inum Gerardus his diebus a me commodato accemsset, pignori opposuit. G. Ain tu, pignori y Η. Sic est, ut dico. G. inanti oppignoraviti II. Tri bus ut ait assibus. G. O hominem ingratum imo vero Ac ingratum & malum i Sed numquid ille rem tuam oppignorare potuit, te inconsulto 3 i E. Potuit, ut factum vides. G. Non tamen de-huiti Η. Rem acu tetigisti: sed quid facerem 3G. Rogas. Defer eum ad Praeceptorem. H. Malo istam pati injuriam, quam committere, ut miservapuleti G. Bene facis, dummodo tuum reddat. H. Reddet, spero. G. undε redderet Η. Ait, se brevi accepturum a Patre pecuniam. G. Quid

si te fallit Η. Fieri potest. Sed tamen aliquot dies exspectabo, quid futurum sit, deinἀε consii lium capiam. G. Consilio recto nihil est tutius. i Η. Maministi probe: sic enim praeceptor didi,vit nobis, sed numquid vis aliud c. ut ba Ei tibi sit. H. Et tibi optimi.

65쪽

LIBER II.

I HERMANNUS. IUSTUS.

VIdistine librum meum t I. Quem librum

quanti Η. Ciceronis Epistolas. I. Ubi xe-l3qeras H. Oblitus eram in auditorio. I. Tua fuit negligentia. Η Fateor , sed interim indiea, si quem latas aecepisse. I. Cur non adis Praeceptorem t solet enim sui seis quae a nobis relicta sunt aut ferre in nimisolum, aut alleui dare, qui rex dat. H. Bene mones, o me obliviosum, cui istud

in mentem non venetat lix. Liber inventin rediatur sivo domin .summo jure non est semper agendum. Leges Seholasticae. Leges aequitate regendae. Causa sine γriculo. Petitur gratiae relatio. Exemplum hie est charitatis.

Nonne hic liber tuus est L. Ostende mihi: agnosco meum,ubi invenisti' 1 In auditorio

nostro. L. Ago tibi gratias, quod eum collegeris. l. Atque nunc notandus esses, si summo jure vellem tecum agere. L. Quid ita s. Nescis leges ho-stras Seholasticas ὶ L. Ipis etiam leges cupiunt , ut jure regantur. I. Quo jure reguntur leges nostrae t L. AEquitate, & praeceptoris arbitrio , nempe qui nobis eas privatim condiderit: praeterm non solet tam severus esse in eo, quod vel negligentia vel oblivione peccatum est. s. Stesaepe expertus sum: sed quoquci modo peeeaveris , dicenda erit causa coram observatore. L. Non timeo causam dicere, ubi nihil est peri

66쪽

LI AER II.

' euli. I. Taceo. L. Sed quaeso q vid opus est, ut id sciat observatori hic enim DEus nihil offensus est. I. Age, celabo. L. Bene facies. I. Sed heust memento par pari referre, si forte mihi acciderit aluiuod delictum ejusmodi. L. AEquum honum

dicist meminer..

Testati s Mareus suos ibi picissim libros enumerant. Legendi interdum libri extraordinarii. Praestat sero, quam nunquam discere.

LEVINUS. MARCUS.

JAbesne multos libros 3 M. Non admodum. L. Sed quos habes t M. Rudimenta Grammaticae, Colloquia scholastica, Terentium, Episto-Ias Ciceronis cum vernaculi interpretatione,Catonem, Dictionarium, Testamentum Germanicum, Psalmos cum Catechismo, praeterea librum . chartaceum ad scribendum dictata Praeceptoris. Tu vero quos habes 3 L. Omnes habeo,quos en merasti, praeter Catonem, Terentium, & Ciceronis Epistolas. Cur enim libros haberem, qui non praeleguntur in classe nostra M. At ego, dum sumus otiosi,Iego interdum illos ut semper aliquid novi addiscam, praesertim in lingua latina & honestis moribus. L. Prudenter facis, mi Marce, o

me miserum i qui nunquam didici, quid sit studio

sum esse. M. Disce igitur: praestat enim sero, quam nunquam dister . xI. Amici luera reprehensio, si benὸ accipiatur, baud me. discriter prodest. E OB-

67쪽

OBERTUS. PONTANUS.

4Nde nunc redisὶ P. Foris. o. Cur prodierast P. Ut irem domum. O. Quid eo P. Petitum libros meos. O. Eho, cur non attuleras 3 F. Oblitus eram. O. Siccine soles jentaculum aut merendam oblivisci 3 P. Retu issimh. o. Profecto magna fuit negligentia. P. Immo maxima: sed quid agas t tueri sumus. o. Quid si Praeceptor tuum factum sciret 8 P. Fortasse poenas darem. O. Ain tu fortasser procul dubio vapulares. Non te pudet, sine libris in scholam venire p. Non solu m pudet, sed et' am piget: veruntamen ne me accuses, obsecro. O. Nihil minus cogitor sed non possum dissimulare,quin ego te reprehen dam. P. Istud credo equidem amicε facis: itaque boni consulo. O. Id satis est mihi. Eamus intro in auditorium. P. Tempus est: jam deeu- riones exigunt scripturae rationem s. XII.

Oblata occasione qPidam profecti , sermonem ad parvuli captum , docendi gratia, accommodas.

Exemplum est, quod nulla bene ηgendi oemissio, praelartim in docendo, sit praetermittenda.

PONTANUS. RENATUS.

OVid rides Τ R. Nescio. P. Nescis magnum signum stultitiati R. Me igitur stultum v east P. Minitnε vero: sed dico tibi, argumentum esse stultitiae, quum quis ridet, & ridendi causam nescit. R. Quid eri stultitia 3 P. Si diligenter evolvas Catonem tuum, istud , quod

68쪽

LIBER II. quaeris, invenies. R. Nunc non habeo meum C tonem , & volo aliam rem agere. P. inod h. be negotium t R. Habeo ediscere aliquid de rudimentis. P. Et interim quaeris fabulari, ineptule.

R. Dic mihi quaeso de stultitia in Catone. P.

Multitiam simultare loco, prudentia fumma eΗ. Annon haec didicisti 3 R. Immo, sed non recordabar. P. Quum domi eris, inspice librum tuum. R. O quantas gratias ago tibii ego proponam alicui istam quaestionem, qui non poteri mihi respondere: & sile erit victus. P. Tace, puer, tace,&stude, ne vapules. R. Non multum euro: ego fere teneo praesectionem. P. Nisi taceas, dicam observatori, qui testatim notabit. R. Mane, mane, nihil diram amplius. P. Sed memento id, quod dixi tibi. R. Quid est P. Ne rideas unquam sine causa. R. Sed ridere non est malum. P. Non dico istud. R. inid igitur P. Stultum est sine causa ridere. R. Nunc intelligo. P. Recordare is .

Puer , languens parentum desiderio, retinetur aprae. teptore e s a condyscipulis , ne domum abiens perdat tempus, admonetur.

SIMON. TITUS. OVid tecum cogitas, Tite T. Libenter irem

domum. S. Quid eo T. Ut me his diebus parumper recrearem eum matre . S. Quid obstat, quo minus eas T. Praeceptor non vult permittere. S. Melius tibi consulit, quam ipse putat. T. Q omodo i S. Nam interea perderes

69쪽

Inultum temporis: & quum redisses, tibi doleret, nonne verum dico 3 T. Profecto sie est. S. Mane igitur , si sapis. T. parebo tuo consilio: quia mihi rectum videtur. S .Nollem sciens malum tibi consilium dare. Atque utinam, quod suadeo, succedat tibi prospere. T. spero ita fore, Deo volente. xIV.

S 'tursu quiἁam detrectat pratinionem repetere.

Ludo temporis quid detrahendum , idque studiis impendendum. Exemplum pueri lusibus daditi.

TITUS. VINCENTIUS.

Vincenti. V. Quid visi T. Repetamus una

praelectionem v. Non est mihi otium. T. id habes negotii χ v.Volo scribere. T. Quid scribere parrat V. Dictata Praeceptoris. T. Cur heri non seripsisti U.Qlo tempore seripsissem T. Quluderetur. V. At ego nolebam amittere ludendi occasionem. T. Ah pigeri nihil aliud quam lusi nes meditaris: nonne diebus Mercurii & Sabbathi ternae sunt horae liberae V. Liberae quidem sunt, sed ad Iusum destinatae, deputatae, attributae, assignatae. T. Ima partim lusibus, aut alicui honestae remissioni, par tim studio literario sunt dicatae. U. Fateor, dummat iis, qui volunt immori studiis. T. Non poteras heri sesquihoram detrahere ludo tuo aut saltem horam unicam V. stude, quantum Voles: ego vero ludam, quamdiu licebit.. T. Perme quidem licebit, sed interim parum promo'vebis in literis. V. Nonne Praeceptori satisfacio T. utcunque. V. Tu igitur, studiose,vis esse Prae

ceptore

70쪽

i Vincentriina ruit Alardum negligentia : Alur dis Ia-eetur culpam : promittit disjentiam in posterum.

Exemplum bonae indolis in puero.

UINCENTIUS. ALARDUS.

NIhilne est,quod reddamus hodie Praeceptori A Nihil, nisi de Grammaticae rudimentis. V. Quidnam A. In iee librum tuum,i invenies notas in quinque lectiones, quas Praeeeptor nobis praesci ipsit. V. Quando istud fuit A. Die Veneris nota quarta. V. At ego tunc non interfui. Λ. Ergo plagas meruisti. Τ Siccine judicas, severe judex 3 occupatus eram domi,nee abieram injussis Praeceptoris. A. Esto; sed tamen debuisti postridiaqvaerere, quid pridie actum esset. V. Meam cubpam confiteor, sed redo librum tuum , quaeso, ut videam, quid nobis reddendum sit. A. Λccipe,& eadem opera fignato, quae a Pr aeeept.re nobis praescripta sunt. v. Faciam dilisenter, neq; post' nac, ut spero, me accusabis negligentiae.

Vehementer dolet Boetius se a siuorum stadisrum socio Campano deseri, adeo ut ne amicis idem s salutaribus admonitionibuι leniatur dolor.

Locorum intervallum non semper dirimit

amicitias.

SEARCH

MENU NAVIGATION