Commentationes Societatis regiae scientiarum gottingensis. Recentiores

발행: 1813년

분량: 611페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

41쪽

qui aliena genera confundit, diuersaque semina miscet. atque ad vetitos coitus cogit inuitos. et hoc industriam vocat ' . Imo vero nonnulla hybridorum exempla quae ex animantium. domesticorum quidem, ast diuersi nimis generis imo ordinis copula prognata passim perhibentur, non tam ad hanc circa quam iam sermo est notham generationem quam ad vere monstro am de qua supra egimus fabricam pertinere, memorabili nuper edoctus sum specimine selis do. mest j eae . quam aliquamdiu vivam alui, dono viri Perili. L. B DERκis MAuo Legati Imperatoris Regis Francorum ad Regem nostrum Rugustissimum. Et quidem anteriores huius catti partes, caput, dentes, collum, pectus. pedes antici, imo et venter ad lumbarem usque rogionem, omnia plane selina, caudae vero non nisi breue rudimentum , idemque dextrorsum flexum et quafi floccosum, crura autem elatiora et vara extrorsum curuata hincque incessus animantis ab eo cattorum valde abhorrens, quodammodo saliens, ita ut tum

his a nomaliis tum et singulari qua subsidebat positura, utique ex omnium qui id tam Castellis quam Gottingae viderunt, unanimi

consensu non infitiandam cum cuniculo similitudinem prae se serret. Imo et ruinor adserebatur, matrem huius animantis selem nempe domesticam a cuniculo, quorum nonnulli in iisdem aedibus alebantur et cum quibus familiariter eam lusisse narrabatur, compressam esse. Ceterum victu, totoque vitae genere se selium more gerebat, a maribus quoque suae speciei ex uniuersa vicinia ardenter expetebatur, hi neque grauida facta statuto selibus tempore ternos peperit selinos catulos, perfecte formatos. Quod vero dum adhuc in vivis erat tactu explorare licuit, omnem singularis huius deformitatis caussam in caudae praeter naturam abbreviatae et ossis sacri extremi versus

dextrum latus flexione ossiumque ischii ubi acetabula iis insident vitiosa in superiora et exteriora obliquitate postam esse, hoc ipsum post

obitum curatior indagatio aperte confirmauit. Memorabile autem ipsam hanc singularem fabricam monstrificam saepius iam et quidem quantum nactenus noui, unice in selibus o seruatam et plerumque pro hybrida progenie ex earum cum mascu- Iis euniculis copula venditam esse '' , quam vero putatiuam origi

42쪽

nem tripliei argumento refellere licet. Et quidem a loco iam ingens

diuersitas quae selinum et cuniculorum genus intercedit, respectu i lius fabri eae, dentium inprimis et mandibularum, tum viscerum, praesertim abdominalium, victus et uniuersae vitae rationis eam longe maxime improbabilem reddunt. Tum vero a' aceediti nimia gestationis termini in utroque isto animantium genere discrepantia; liquidem selis per integras nouem septimanas grauida Eli, cum contra cuniculis dimidium huius temporis, quatuor scit. cum media hebdomades ad maturandos et in lucem edendos foetus lassiciant, et ex Aristotelico catione . naturae per-let e consono, nulla diuersae speciei animantia hybrida inuicem generare possunt, quae grauiditatis periodo nimis disserunt. 3'' autem loco quod calidi sanguinis animantia hybrida nunquam utriusque parentis ita diuilam et quasi dimidiatam prae s e serant corporis habitum ut anterior pars uni tantum, posterior autem alteri similis sit, sed, quod in diuersarum specierum misceta muli, in eiusdem vero speciei varietatibus inuicem coeuntibus, vos in ipso humano genere Mulattae monstrant. uniuersi corporis consormatio m dium inter utrumque parentem teneat.

Vere monstrosam autem esse istam quam diximus in selibus pase sim obseruabilem fabricam anomalam nuperum quoque docet similis eatellae Parisiis editae exemplum, quam quidem non ex cuniculo genitam, sed. etsi non maiore probabilitatis specie) imaginationis maternae vi ita deformatam else perhibebant' . Ceterum eam meo quod deseripsi specimini ut ovum ouo simillimam suisse, e non uno teste autopta didici, e quibus cl. DR vi LLERA collegam coniunctis mum honoris caussa nominare liceat.

S. IV. Animalia in varietates se dictas degenerantia.

Vti autem ex monstrifiea quod Vidimus consormations quaedam animalia passim quibusdam corporis sui partibus aliorum fabricam ae

43쪽

mulantur; ita et vltima quae adhuc memoranda ressat, nisus forma. tiui aberratione qua quidem primitiuae species in diuersas varietates degenerant, quaedam earum itidem quoad quarundam partium habitum aliis et quidem passim longe diuersis animantibus similes apparent, quod vel rei equariae studios s notissim uin est, qui in quibusdam equorum varietatibus caput vel urietino, vel taurino, collum sue eigneo sue suillo etc. comparare solent. Maxime autem huiusmodi analogia in ipso humano genere o seruabilis est, utpote in quo tum integrae quaedam nationes capitis praesertim et iaciei serma gentilitia aliis animantibus, et 'maximos mi is similes dicuntur, tum vero inter singulos eiusdem gentis et stemmatis homines haud inficiandam interdum occurrere cum

aliis animalibus quoad vultum smjlitudinem, quotidiana docet

experientia.

Et hic quidem eadem valet obseruatio quam in capite huius

eommentationis tetigimus ubi de labrica vere monstrosa disseruimus. non raros quidem esse homines quos uni alteriue animanti quoad habitum corporis comparare licet, nullum autem quantum nouimus animalium brutorum exemplum, ne dicam integram varietatem. quoa parte aliqua corporis vllam homini soli propriam aemulari dicendum sit. Nititur autem ista analogia quae hominum singulorum cum bru tis quibusdam respectu corporis sui fabricae externae intercedit, physiognomorum ad Aristotelis inde temporibus studium. humanum vul tum cum eo aliorum animalium ex mammatium praesertim classe eom. parandi. Eminuit in his hactenus Io. BAPT. PORTAE opus cuius equidem comparativas hoc respectu leones ' iis longe praeferre oportet, quas postea magni nominis pictor Cav. DE Bauti tabulis aliquot aeri incisis exbibuit utpote quibus omnem naturae veritatem longe excedere dicendus est; verum omnibus in eo studio antecesso rum tentaminibus palmam praeripuit summus in suo genere artifex civi L. Tis CHARIN utpote qui binis tabularum aenearum serie bustum numero rum diuerii generis ex mamma lium classe animantium genuina et graphice ad ipsam naturam expressa capita, tum vero

compa in eompendium redactas et una eademque tabula PORTAE sparsas leo

44쪽

eomparatas eum his ipsis tam celebrium et famosorum virorum quam ideales quasdam graecanicae artis statuariae imagines exhibuit. Et in his quidem vel parum adhuc in hoc studiorum genere exercitatos primo intuitu Iuculenta analogia commoueri toties expertus sum, quae humanam non tantum physiognomiam et ethicum quasi characterem, sed et ossearum partium quae ipsi pro hasi sunt, eum animantium vultu et capitis sorma intercedit. Quantopere enim et ipsum caput osseum in singulis hominibus bruti cuiusdam animantis speciem prae se ferre possit, inter alia binis exemplis craniorum euidenter inacescit quae in supellectile mea anthropo logica seruo. Casaeci inquam Donensis et Tatari Casanenss; quorum quidem hoc, lacte praesertim a latere spectata. mitem et placidum ouinum characterem, illud vero leoninam quasi serociam exhibet. Alterum herbi uororum hominum . quos TIA CNBE INIUS ita vocat, ait rum carniuororum quasi protypum repraesentare dixeris.

Huiusmodi nisus formativi varietates quibus humana forma brutae quadam tenus adsimulatur vel in sanis limis et persecte ceteroquin se habentibus hominibus occurrere, quotidiana experientia docet. uuantum vero ea smilitudo in miseris qui inde ab ortu a mentes et rationis expertes adolevere, omnes humanae sormae limites quasi e cedere et in bestialem plane degenerare possit, alia hina specimina me docuerunt itidem diuersis quas dixi classibus quas Tasc HBκrruius tanquam ex directo oppositas statuit, eomparanda. Alterum quod Parisis apud virum humanissimum, praeter tot alia merita classi eo da morbis mentalibus opere celeberrimum, PH. Pi NEL vidi, ouillo simillimum , paruitate quoque miranda eonspicuum, cuius descriptionem eliconismum propediem ab eo eximio viro exspectamus, qui inter alia mihi narrauit imbecillem plane et stupidum hominem cuius hocce cranium suerat, quamdiu vixerat moribus quoque ouinis conspicuum fuisse.

eodemque quo haec animalia solent, impetu in alios capitulo suo irruisse et quasi arietasse. Alterum vero cuius iemem subiungo - Tab. II. - nuper demum cura reuerendi Sc HU TZ concionatoris aulici Buckeburgensis ad me peruenit, et bestialem potius ferociam exprimit. Fuit hoc hominis triginta annos nati, ab incunabulis vero inde plane stupidi et mire voracis, sorma tamen sua longe magis horridum et helluinum quam unquam siue ullius cretini siue alius insani caput vidi.

45쪽

In uniuersum mole perexiguum est sed pro ea paruitate valde ponderosum. In longe plurimis utriusque lateris partibus si eas inuicem comparaueris, γ symmetrum ἶ quod vero primo aspectu oculos mouet, mira est ossis frontis tum horrenda depressio, tum breuitas. Naxime vero triangularis eius area eminentibus asperis lineis ad latera circumscripta, quae pone suturam sagittalem plane obsoletam ita utrinque decurrunt, ut arcuati margines planorum semicircularium ut osteologis audiunt. prope eius suturae locum vix digiti latitudine ab inuicem distent. Glabella valde protuberans. orbitae insigniter prosundae, fissura orbitalis superior utrinque amplissima, solla basilaris ampla et plana' , clivus vero retro sellam turcicam alte porrectus φφ). Dentes incisores superiores horride oblique prominentes. Et quod omnium maxime bestialem eranti characterem testatur, foramen magnum occipitale vix duos digitos transuersos a postico balis eranti extremo margine distans: adeoque longe minus quam in Simiae satyri aut aliuscuiusuis simiae aut papionis aut cercopitheci cranio, quorum numerosa exempla ad manus habeo. Di ameter totius cranii inde a protuberantia occipitali externa usque ad dentium incisoru in superiorum extremos margines T vnc. occiput latissimum ad processus mastoidcos m 4 vnc. S lin. altitudo. vero caluariae, s demta maxilla inferiore tabulae horiZontali imponitur α 4 vne. 3 lin. cum contra elegans Europaei caput eadem ratione mensuratum 6 vnc. 4 lin. aequet.

racile cetero qum patet quibusnam caussis tam enormis huius cranii deformitas tribuenda sit. Ab una nempe parte vitiosae cerebri hemisphaeriorum configurationi; ab altera vero actioni vphem en tiori musculorum masticationi inseruientium, maneterum inprimis et temporalium.

Haee in sngulari plane et monstrifice morboso exemplo, quod in suo genera sere unicum appellare licet.

D de . alia huius fossae in diuersis erantis ratione egi in opere osteOIogi

46쪽

DE NIsvS FORMATIVI ABERRATIONIBUS. ' - I9

At enim vero et easdem quas diximus vires tu ossium figurationes

agentes in ea quoque nisus formativi aberratione obseruare licet qua primitiva animantium stemmata in constantes et hereditarias variet tes degenerant. Instar omnium ex his nominare liceat memorabilem sane varietatem gallinarum domesticarum quae crista verticali plumosa

densissima et inde pendente inbere bullato sincipitis insigniuntur 'x

Postquam enim numerosa capita earum et variae quiuem aetatis anaintomico subieci cultro et curate inuicem comparaui, deprehendisse mihi videor caussam mirae huius deformationis principem in arcta transuersali strictura integumentorum capitis possitam esse qua quidem caluariae regio eidem subiecta adeo a normali suo incremento et quasi euolutione retinetur et impeditur ut ipsum quoque cerebrum eo loco quo cerebellum attingit arcte constringatur, ita ut antrorsum pressum sursumque elatum caluariae anteriorem partem in osseam bullam hine inde pro ratione voluminis foraminulis diuersimode pertusam inflet quas, occipitalis vero eius pars ob minus cerebelli incrementum depressa magis appareat; ipsa autem caluaria mire ita inflata tenuior multo euadat ac in aliis gallinis solet, quas quidem tam utriusque cerebri quam craniorum differ/ntias binae icones Iongitudinalem et verticalem sectionem recentium binorum capitum,. altera nempo vulgaris gallinae - Tab. I. fig. 3. - altera vero varietatis de qua agimus cristata et- Tab. I. fg. a. - , luculenter visendas exhibent.

Notus vero ceteroquin effectus quam grauis haec cerebri de sormatio in animae saevitates harum gallinarum exserit, utpote quas ranis tum non semper etsi vario gradu stupidas et quasi dementes esse constat. Quod vero supra de nisus formativi aberrationibus a nobis assertum est, eas scit . in sequioris sexus animantibus longe frequentius locum habere quam in masculis, eo ipso quod modo diximus varietatis gallinarum vertice tuberoso insignium exemplo probatur, cuius equidem deformitatis tenuia saltem rudimenta eaque non nisi perraro in gallis obseruantur.

Mirum

Primos horum erantorum sta ire deformium meminit . quantum equidem

47쪽

Mirum vero, meritissimo PALLAs probabile videri potuisse ), ipsam hanece gallinarum sincipite bulloso laborantium varietatem ex hybrida Numidae meleagridis cum gallinis vulgaribus coitu ortum duxisse; quae quidem opinio. ut alia taceam eidem plane contraria, veleurata dissectione capitis cornuti istius auis, cum craniis gallinarum eris statarum collati, facile refellitur. Siquidem in meleagride, parua illa ossea apophysis conica et compressa. quae frontali capitis parti insidet, solida plane est, neque vel minimam cum cauo caluariae nexum monstrat, quae vero ipsa persecte ut in aliis eiusdem ordinis auibus. secundum naturam se habentibus, comparata ne remotam quidem cum istarum gallinarum tubere bulloso analogiam prae se sert.

. in M. atos. Petropositi a. 178O. P. II. pag. 97.

Explicatio tabularum,

in quibus figurae omnes naturali magnitudine depictae sunt. Tabula I.

Fig. I. Embryo humanna trimester sequioris sexus atresia uniuersali eorreptus. a. b. manus elauatae ic. d. pedes vineulo intermedio inuleem eo litte. papilla dubiae sgnifieationias e litoridia tenue vestigium seu potius simul aerum. Fig. a. Sectio vertiealis et longitudinalis cranil recentia eum eerebro istius gallinarum varietatis, quae sincipite in bullatum tuber exereto insignea sunt. Fig. s. Similia sectio capitis cum contento eerebro gallinae vulgaris.

Tabula II.

craniam horrendae deformationis. hominis trieennarii, inde a natiuitate stupidiae imbeeillimi. .

48쪽

FRIEDRICUS BENIAMIN OSIANDER

NOVAM METHODUM

PRAELECTIONE EXPOSUIT IN CONSESsv REGlAE SCIENTIARUM SOCIETATII

DIE XIV. Nov. ANNI MDcccx II. Aegre laborantes foeminas liberare a partu alia via, quam ab ipsa natura praescripta est et calcata. Operationibus chirurgicis summa susceptis audacia. et . si felicem respicias euentum. admiratione dignissimis est adnumeranda. Quod ut medico obitetricio. humanitatis sensu praedito et parturientium doloribus ac periculia facile commoto non est optandum, ita eidem perito ac strenuo. ossiciorumque suorum memori. non perhorrescendum. quippe alvitam matris tuendam. laetusque periculum auertendum nonnunia quam unice valens. Veruntamen eiusmodi operatio non temere est suscipienda. quae . quamuis vita parturientis foeminae laetusque saepius ea sit seruata. nunquam tamen summo caret discrimine.

Elapsa sunt plusquam viginti quinque saecula. ex quibus primo captum est consilium Iegibusque Romanis. sic dictis Regiis constitutum, ut cuiusque, partui promixae, matris post mortem. secto ventre grauido foetus eximetur. atque superstes seruetur. Nec desunt, Plinio teste, ab antiquissimis temporibus exempla, quibus

49쪽

FRIED. BENI. OSIANDER comprobatur, plures infantes post matris mortem inciso ventre in

lucem protractos et adultam nactos esse aetatem. Diu autem meis

dici de seruanda per ventris incisionem matre. difficillime parturiente, ac partui impare . non cogitarunt, quippe qui tanti tamque grauis vulneris sanationem censebant plane impossibilena. Et . cum tandem alicui medico in mentem venisset. caeso matris uiuae utero posse infanti saluo. salua matre. exitum parari. copiose disputatum est inter medicos et chirurgos, an consilii res esset et sanae rationis 3 Probauit autem, teste Casparo Bauhino, Professore quondam et medico apud Basilienses celeberrimo, re et operatione. in ipsa uxore audacter instituta, neque medicus, Apollinea proles, nec Chirurgus Machaonicus, sed Helueticus paganus, brutorum castratione exercitatus. posse seruari et matrem et foetum, caesura ventris ut rique confidenter et provide suscepta. Cum enim uxor eius anno salutis millesimo et quingentesimo per aliquot dies doloribus par us diuexata esset, nec conuocatae tredecim obstetrices neque aliquot chirurgi, lithotomia periti. liberare

parturientem potuissent, maritus rogato et annuente magiitratu uxorem suam mensae impoluit. abdominique illius inflixit vulnus, non secus, ac porco castrando. Verum primo ictu ita feliciter abdomen aperuit, ut infante subito et absque ulla laesione extracto vulnus

optime coaluerit. et seruata mulier quinquies postea feliciter sit

enixa .

Vario postea successu variaque methodo inde a saeculo decimo sexto ad nostrum usque tempus tentata est in vivis mulieribus veri tris uterique grauidi incisio. Conati sunt praeprimis sub initium Chirurgi Franco. Gallici nouam operationem, hos mox imitantibus aliarum terrarum medicis obstetriciis ac chirurgis. Veruntamen du centis demum et quinquaginta circiter post annis medio praeterito saeculo, quod primum esse debebat. quodque attentionem mouere poterat, medici obstetricantes tultam periculosissinae operationis

50쪽

indicationem rationemque indagarunt. Neglecta enim hac cura. in accurate explorando genitalium muliebrium spatio fundata, non poterant non parturientes incisione corporis grauidi vexari, quae seruatae postea, ut Orchotomi illius uxor. naturali partus via pluries eniterentur; quod argumento eίt, nullam unquam adfuisse sa. nam instituendae sectionis caesareae rationem, neque solitam partus viam ita fuisse angustam . ut ne hac via semper potuisset foemina, nisi naturae viribus, certe artis ope a partu liberari. Eam ipsam ob causam non est, quod mireris, ante dimidium fere saeculum motam esse quaestionem. anne sectio caesarea in vivis sit intermittenda, et

plane abroganda 3 eoque loco syniphyseos ossium pubis sectionem propositam ac susceptam, denique vero a deliro quodam iactatore. Sacombe, scholam, anticaesaream ab ipso adpellatam, insti tutam eo fine, ut a discipulis, ex hac schola egredientibus, sectio caesarea

sensim sensimque aboleretur. Licet vero ingentibus artis obstetriisciae incrementis auctaque adiuuantium in partu medicorum dexteritate inde a pluribus annis haud paucae aegre parturientes foemiis nae naturali via a foetibus sint liberatae . quae sub iisdem genitalium conditionibus priori tempore ventris incisione essent tentatae. minime tamen eo artis progressi sunt Obstetricantes medici, ut sectionem caesaream plane euitare possent. nisi parturientes una cum so tibus miserae morti relinquerent. Morbi enim hominum ossa de sormantes, et inter eos praesertim rachitis. genitalium fundament,les durasque partes a tenerrima aetate flectendo ita corrumpunt. vivia, qua foetus in lucem egredi debeat, angustata vix manui complicatae, interdum ne illi quidem auxiliatrici aditum concedat,

multo minus foetui bene nutrito. maturo et viventi egressum. In

tanta itaque ac immutabili genitalium angustia nihil restat, nisi vigente hac necessitate aliam foetui parare viam, insolitam quippe neque per osseas partes ducentem. Ita enim chirurgica ars per grinis etiam corporis partibus viam incidendo aperit, v. c. vesicae calculis lithotomia. QMO autem modo, qua corporis parte . qua incisionis directione, longitudine, amplitudine, ordine patefacienda sit via, inter

SEARCH

MENU NAVIGATION