Commentationes Societatis regiae scientiarum gottingensis. Recentiores

발행: 1813년

분량: 611페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

51쪽

FRIED. BENI. OSIANDER

auxiliantes partum medicos litigatur. Alii incisuram in linea alba perpendicularem faciendam suadent; alii in latere ventris grauidi. praeiertim sinistro. obliquam praeserunt; alii cum Lauueriato. Chirurgo Franco. Gallico. transuersam in fundo uteri commendant; alii denique obliquam ab uno latere ad alteram ductam volunt. Habent singuli. quo suam methodum tueantur et praeferant, inciasioque ventris in linea alba et latere non paucis felicissimi euentus exemplis confirmari potest. Qui uis autem caesareae sectionis modus Iaborat incommodis suis ac periculis. quorum alia per se euitabilia sunt, alia arceri non possunt. Ea sane praeserenda erit methodus. quae paucissimis premitur periculis. Neque vero una eademque in omnibus casibus adis hiberi potest . sed pro ratione parturientis et laetus altera alteri est

praeponenda. Attamen quaedam parturientium conditiones, saepius Occurrentes, unam prae altera methodum, crebrius requirunt.

Quae vero optima sit, et e rationibus sufficientibus nouissime adhibenda, pace vestra nunc, Auditores. demonstrabo. Contigit quippe mihi, ut, cum prima vice parturienti foeminae, nimis coarctatis genitalibus curuisque pedibus deformi. et tantum caesarea sectione a partu liberandae auxilium a me esset praeis standum, consilium salutare subito mihi oppurtuneque veniret in mentem, qua ratione plaga multo minore, quam solita. Iocoque corporis minus periculoso laetus possit educi. Mutato itaque, quod antea ceperam, consilio, missoque pristino lectionis modo, quam decreueram, nouam methodum, vix excogitatam, protinus exercui eamque postea in alia repetii parturiente. Quamquam vero in utroque casu operationis euentus minime is erat, quem modus iulius expectare iuberet; nihilominus utrumque casum fideliter ena

rabo, sub finem probaturus, qui factum sit, ut in his casibus spem 'exitus fefellerit, qui in aliis parturientibus esse potest faustissimus. Die decimo quinto Martii anni mille sinat octingentesmi quinti muliercula lanaria exterae ciuitatis, innupta, grauida, pauper. a

52쪽

cognatis repudiata, fame pressa. et circum agitata, ut reciperetur in obstetricium huius academiae Xenodochium. enixe rogauit. Parua erat . vix quatuor pedes duosque pollices metiens, macilenta. scabiosa et squalida, habitu tristi misericordiam mouens, squalore' fastidium. Ex miserae huius narratione sequentia annotatu digna censui. Ipsa eo tempore annum agebat trigesimum quartum. Septimo insantilis aetatis anno demum pedibus insistere poterat . atque inc dere. Post annum decimum tertium febre intermittente diu laboravit. et vicesimo demum tertio eius anno fluxus apparuit menstruus,tultum recursus ordinem nunquam sei uans. per annum quippe cerulans rediensque. Nendo aeque ac praeparando lanam quaerebat tum victum. Circiter medium annum praeteritum a peregrino milite vitiata primaque vice grauida. Martio huius anni mense partus terminum expectauit. Venter eius scabiosa cute admodum tensa, valde propendit. Vagina fluore albo madida, aspera ac dolorosa fuit. Antequam itaque accuratius inquirerem genitalia interna, curaui totum foeminae corpus lauandum et purificandum. dieque demum decimo nono Martit sequentia emensus inueni. Inclinatiope luis ad horigontem . siue angulus. quem axis pelvis cum corporis axi efficiebat, erat sς - s6'. Di ameter pelvis superioris ab una ossis ilei spina ad alteram erat 80 Linea diametros pelvis inferioris recta seu coniugata, a symphysi ossium pubis ad promontorium ossis sacri ducta, vix duos pollices et dimidium pedis Pariasiensis metiebatur. Repetitis his mensurationibus comprobata pelvis angustia nullum alium maturi foetus partum fieri posse indicabat, nisi exitu, ventris incisione parato. Confestim itaque Omnia . cum quae ad praeparandum aegrae grauidae corpus. tum ad instituendam sectionem et curationem necessaria larent, curaui atque adornaui. Praeter Omnem vero expectationem altero iam die accedebant dolores ad partum. et quidem die memorabili, quippe quo tres dii ciles partus, scilicet foetus versio in pedes mea ope. et duorum foetuum extractio forcipe ab artis obstetriciae studiosis adhibita, in Xenodochio academico obstetricio vix erant absoluti. Eo ipso die,

dissicili

53쪽

FRIED. BENI. OSIANDER difficili parturitione insigni et Lucinae quasi sacro. quartum tandem

partus auxilium laetus excisione erat praestandum. Ad vesperant enim nuntiatum est mihi, grauidam mulierculam, angusta pelui praeditam, dolores sentire ad partum. Exploratis genitalibus uteri ostium ad latitudinem quatuor digitorum ad pertum tactu cognoui. membranas laetum ambientes integras, et caput foetus supra anguis stum pelvis inferioris introitum mobile haerens. Mecum itaque constitui, primo ruptis Oui membranis manum complicatam immitistere in uterum, dein laetus volumen accurate eX plorare, et . si maturi foetus magnitudinem minime aequaret. gracileque corpus auxilium naturali via praestandum indicaret, illud vel in angustam pelvem vi et forcipe detrahere. vel repellere, et adductis pedibus is tum educere. Secundo praesentibus artis salutaris studiosis mentem meam rationesque agendi explicaui; tertio denique parturienti

ipsi, quid faciendum sit, quid perferendum. quid sperandum, quid

metuendum. indicaui. Quamquam vero imbecilli ea esset animo ac timido, admirabili tamen tranquillitate pronuntiatis cognitis, diis vinae prouidentiae et voluntati morem se gesturam testata est. nec ullum significauit vitae periculi timorem. imposita itaque foemina in sellam. parturientibus destinatam, meoque modo constructam. et ad hori Zontem reclinatam. accinxi me ad aggrediendum partus auxilium, simulque omnia. quibus vel ad educendum laetum naiaturali via, vel ad protrahendum per vulnus artificiale Opus esset, adis ornaui. Primo, deducta cum cathetere urina . et immissa manu Mnistra faciei foetus opposita. cerat enim situs capitis supra pelvim inis seriorem naturalis) complexus lana caput foetus. idque naturali magnitudine esse intellexi. Adplicui quidem forcipem ad caput . sed tractionibus perpendicularibus illud in pelvim deducere frustra tentavi. Dein propulla manu corpus sum emensus, pedibusque illam admouere ob angustam et nimis inclinatam pelvim iteratis laboribus frustra quoque enisus de proposita laetus versione et eductione per viam naturalem destiti. Eo ipso autem momento. quo manum egenitalibus educere volebam, subito mihi succurrit. sectionem s. d. caesaream remanente manu celerius tutiusque. ac minori plaga, d lore

54쪽

NOUA METHODUS SEcT. CAESAR. IN UIVIs. 7Iore et discrimine posse absolui. Quid si manu sinistra comprehem

sum foetus caput ad sinistrum et infimum uteri latus adprimerem, dextraque tenens scalpellum inciderem super capite ad presso ventris grauidi integumenta, tantum . quantum ad protrudendum caput esset necessarium . propellerem postea corpus infantis per vulnus, viaque naturali extraherem secundinas 3 Nonne te curius faciliusque partus absolueretur 3 Perpensis his et praesenti studiosorum coetui declaratis, argumenta consilii, quod cepi. protuli. scilicet: primo, ex angustia pelvis foetusque viui magnitudine apparere, manum quudem cum dissicultate per pelvim angustam in uterum posse immitti, laetum vero integrum, et saluum per illam haud educi; secundo, necare laetum . dissecare. et dein frustatim protrahere nec licitum es e legibus naturae atque artis salutaris, nec medici esse . sed saeui latronis et carnificis; tertio, ventris atque uteri incisionem solam esse reliquam ad seruandum et laetum et matrem, ancipitem vero esse operationem nec inconsiderate suscipiendam; quarto, si instituatur incisio more solito vel in linea alba. vel in ventris latere, faciendam eam esse longitudine minimum sex pollicum et vltra. quum si secundum proposi m super eapite facerem . sine duhio quatuor pollices lassicerent. quia hac ratione eaput foetus, alias ultimo protractum. et a vulnere contracto ac nimis paruo saepius retentum, corpori praeeate vulnere. Duorum autem pollicum compendium in tam

insigni .ac periculoso Iulnere magni esse lucri et momenti, quis est. qui non intelligat 7 Quinto, incisura, nouo hoc modo facienda.

Duelli tantum inferiorem Vteri partem. Experientia autem edoc mur et confirmamur, vulnera, rupturas et quascunque uteri laesiones

in parte uteri inferiore, ab eius ostio ad mediam circiter partem multo minus esse periculosas, quam in superiore parte dimidia. Sexto. uteri exonerati. contracti et in pelvim inferiorem demissi vulnus a pariete pelvis anteriore optime tegi. ita quidem . ut e trauasatus sanguis. in fundo eollectus per uteri vulnus in vaginam lacile emuere possit, omenti autem. Vel canalis intestinatis partem minime ingredi in uterum. ibique concludi. comprimi. et in vagi

nam prolabi; id quod instituta alio modo sectione caesarea non raro accidere soleat. mortemque lauciῆς inistrr . Relati,

55쪽

FRIED. BENI. OSIANDER Relatis his argumentis et comprobatis ab adstantibus modo vix

memorato Operationem aggressus sum. Parturientis scamno obitetricio impositae abdomen. cui supposita erat falcia ventralis, ad um-hilicum usque vestibus est nudatum. eique adstitit ad latus dextrum adiutor, linteum oleo seminum papaueris calido tinctum abdomini leuiter adprimens eo consilio. ut super vulnus moueatur . simulacvterus a foetu esset liberatus, eoque intestinorum et omenti prolapsus impediatur. Alter socius in sinistro latere adstans ad excipiendum foetum . e vulnere protrusum, destinatus, alter ad porrigenda instrumenta ac ligamina constitutus erat. Reliqui ad tenenda brachia pedesque vulnerandae admoniti praecauebant. ne motis artubus in auxiliando impedirer. Ego inter divaricatos pedes adsedens sinistram manum conice complicatam in uterum eodem intorquendi modo introduxi, quo ad vertendum foetum induci solet. Explicata dein manu faciem prehendens occiput verius abdominalem muscu- Ium rectum et sinistrum adpressi, dextraque scalpellum tenens super convexa parte abdomen in musculo recto oblique incidi. ita ut initium incisurae, longius a linea distaret quam finis eiusdem. Non festinanter, sed lente et circumspecte tribus incisionibus integumenta abdominis ita diuisi, ut uterus grauidus veniret in conspectum. Longitudo incisurae aequabat quatuor pollices. Vterum. primo in acumine conuexae . ex plaga integumentorum Prominentis . partis in-eidi. nec quidem re te; ita enim coactus eram. vulnus superne et

inferne ad dimidii pollicis magnitudinem dilatare. quod euitari potuisset. incidendo in angulo prioris incisurae superiore, et finiendo in inferiore angulo. Vteri vulnus priori quoad longitudinem aequale erat; quoad formam vero diuersum . dilatatione scilicet incuruatum. Incisura vix finita caput infantis prouenit. quod . me nullo modo adiuuante. corpus tam celeriter sequebatur. ut proiectus quali foetus ab adstanti socio vix exciperetur. Quinque minutis finita erat operatio. Deligato et abscisso umbilicati funiculo puerulus debilis. sed iusta maturi foetus magnitudine, balneo calido latus est. neque vero longe progressus in vita. Erat vero pondere quinque librarum et diis midiae et longitudine octodecim pollicum. Vterus a foetu liberatus

circa

56쪽

circa manum meam celerrime contractus ne solutionem quidem placentae manui permisit, sed frustra protracto per vaginam umbilicati funiculo. sponte solutam placentam eadem vi et celeritate per vulnus foras proiecit, qua foetum protruserat. Manum itaque ex utero et vagina lente eduxi. quo facto uterus sponte sua in peluis cauitatem descendit. Sanguinis e vulnere emanentis dispendium tam paruum erat, ut vix modicae venae sectionis quantitatem aequaret. Admiaranda vero erat parturientis sauciae et animi et corporis tranquillitas, patientia ac firmitas. ut quietem hanc hebetudinem potius et stupo. rem adpellare tentarer, nisi experientia edoctus nouissem, multas foeminas subtili et excuIto sensu praeditas teneroque corpore inter dolorosas et periculosas operationes chirurgicas eodem tranquillo firmoque fuiste animo, quo nostra se praebuit parturiens. Ante operationem itatueram uteri vulnus, nisi a pariete pelvis plane tegatur, consuendo claudere, ne intestinorum aut omenti pars inter labia vulneris lapsa, quod saepius accidit . eorum impediret concretionem. Cum vero animaduerterem. uteri, ad pugni volumen conistracti. vulnus ita in peluis cauitate esse absconditum, ut ne mini.

mum quidem cerni posset. haud necessarium duxi suturis unire uteri plagam . quod felici euentu. teste Lauueriat, in utero fere cruciatim inciso a Chirurgo Lebas factum est. Abdominis autem vulnus non suturis. sed emplastris tantum adglutinantibus uni re animus mihi erat, coactus sum vero desistere de hac sententia. Liberata enim a partu ita erat garrula et iocosa. ut silentium ipsi imponere

necesse esset; quippe de milite . a quo erat vitiata. tanquam nebulone . caesurae ventris auctore. varias ridiculas proferebat querelas. Intestina vero loquacitate commota et praeuoluta solis emplastria retineri non poterant. Quatuor itaque suturis cutem abdominis incisam coniunxi, eo tamen consilio et cautione, ne simul musculos et peritonaeum acu exciperem, et constringendo inflammationem augerem. Acus punctiones doloris alicuius sensum ei, ut omnibus vulneratis. qui consuuntur, excitasse videbantur; quem dum exprimeret. iocose adiunxit: μ Caue vestes meas adsuasi ' Ego vero

suturam linteo carpto texi. eamque et Iumbalem regionem circum. F. B. Qiander noua meιhodus sam ete. Din. II. B dedi

57쪽

FRIED. BENI. OSIANDER dedi primum longis latisque emplastris glutinantibus, dein cingulo ventrali ante operationem dorso supposito. Vaginae vero indidi spongiam. vino madidam, ut aeris accessus ad uterum et per illum in abdominis cavum impediretur. In lectum translatae puerperae ad conciliandam quietem tinctura opii et cinnamomi cum liquore anodyno minerali data. Insequentem noctem fatis tranquille transegit illa, poli mediam noctem somno etiam aliquantulum oppressa. Expergefacta se refectam, vividam hilaremque ostendit . et tantum abfuit, ut de do. lore vulneris multum questa esset, ut potius suo more iacetias proferret. Aqua cum aceto rubi idaei pro potu . et ius carnis cum vitello ovi, quod adpetebat, pro nutrimento ei porrectum. Hora lex in matutina diei, operationem insequentis, pullus erat modice celer et frequens. ita ut vix a normali ita tu declinaret. Septima hora accessit febris aucta, pulsu frequentiore, cuti sicca et ardente. lingua arida. situ vehementi, dolore totius abdominis nec non inquietudine notabilis. Post horam imminuta febris finiebat sudore uniuersali, pultu modico . molli et pleno, cessante dolore

abdominis, remanente vulneris. Post decimam horam pomeridianam dolor abdominis et pulsus frequentior minorque reuersus cum inquiete aegrotantis. Circa meridiem inferior vulneris angulus inisspiciebatur et perhonus reperiebatur; venter modice tumidus. Sed. quod pertissimum deterioris status lignum erat, evanuerant scabiei pullulae, in ventre et seminalibus antea cumulatim praesentes. eoisque Ioco maculae liuidae, petechiis similes aderant; neque corticis Peruviani decoctum addita camphora et aceti naphtha statum hune in meliorem vertere valebat. Sub noctem dolor in abdomine, pulsus celeritas et minutia. inquietudo et sitis increscere; spongia e vagina protracta cruore non tincta. Circa mediam noctem accedebant vomendi conatus et copiosi fluidorum nimis ingestorum vomitus. quibus inerat etiam oleum cum clysteribus immissum. Vsque eo mentis erat compos. Post mediam vero noctem visus obnubilatus. perturbatus animus, inquietudinem insecuta quies, pulsus tardus, minutus, denique vix sensibilis, abdominis subsidentia. ichor e vulnere emanans, extremitatum frigus, ac respiratio dissicilis appropinquat

58쪽

pinquantem indicabant mortem. Secunda tandem et dimidia hora matutina tertii post factam operationem diei placide Obdormivit. . Cadauere secto haec animaduerti: Corpus emaciatum, pallidum. a latere, quo iacuit, et circa genitalia liuidum, maculis liuidis sparsum, ut petechiis; mammas lacte satis repletas, abdomen valde inflatum, sed molle. Labia vulneris abdominalis superne conglutinata, in serne aliquantum seiunista, nihilque tamen illa inter prolapsum et compressum. Abdominis et thoracis cauitas, non ut fieri solet. cruciata incisione, sed meo more Ouali circumcisione. in manubrio sterni inchoante, ad latera trunci ducta, et in utroque inguinali latere finiente, simul aperta exhibebat statum pectoris naturalem, sed abdominis maligne inflammatum. Peritonaeum enim. omentum praeprimis et canalis intestinatis ex rubro et atro liuidus. punistisque eiusmodi maculatus, et passim lumbricis erat Occupatus. Vterus inflammatus, ad pugni magnitudinem contractus et in pelis vis cauitate ita reconditus. ut de vulnere illius ne minimum quiadem conspiceretur. Protractus a fundo ad medium usque uterus modice inflammatus naturali fere erat colore. In inseriore autem parte vulnus eius obliquum rubro - pallidis labiis tumidisque hiabat, in parte interiore mucum monstrans eX rubro atrum. In cauitate

abdominali paululum erat fluidi rubelli. Patet inde puerperam maia ligna abdominis inflammatione esse mortuam, et praegressae partui caesareo debilitantes causae cum lymphatici systematis corruptela. ex scabie et fluore albo cognota, malam Operationis ineuitabilis prognosin stitisse. Licet itaque vulnus abdominis uterique multo breuius. quam in aliis eiusmodi operationibus. et sanguinis iactura parca, et dolor exiguus. et inflammatio uteri modica essent. ma teries tamen psorica . lumbricorum et aeris per vulnus ingressi irri tatione ad intestina, omentum et peritonaeum deducta, vehemenistem mali generis mox in sphaceiosum statum abeuntem effecit inis flammationem, nec a debilitata puerperae natura, nec medicameniatorum virtute subigendam. Primam hanc in viva muliere institutam a me caesaream Operationem sequenti anno alia, eodem modo facta, insecuta est nunc

59쪽

FRIED. BENI. OSIANDER enarranda. Ancilla rusticana, mediocri statura, sed torosa, vultusmo, annum agens vigesimum Octauuna. Martio mense anni mille.

smi octingesimi sexti in Xenodochium obstetricium Gottingense recepta, prima vice se grauidam esse inde a fine Augulli anni praegressi est prosella. In tenera aetate parentibus orba. ab alienis

educata, et a septimo aetatis anno ad onera, in dorso ferenda. coacta. Vigesimum primum agens annum graui febri acuta laboravit. sequenti primum experta est menstruum fluxum. ivlto tempore. sed pauca quantitate reuertentem. Sexto et vicesimo anno tussi vehemente et raucedine, et postea herpete vexata est. totam fere corporis superficiem incrustante, et multum puris colligente. Humidus hic herpes post usum medicamentorum, mihi ignotorum. in impetiginem sursuraceam commutatus capitis partes, et brachia, pedes. humeros dorsumque occuparat . qua et nunc erat foedata. Sex circiter septimanas ante partum imminuta sponte impetigine. dextra manus cum dolore intumuerat, pedes ad genuusque. sed sine dolore. Circa genitalia adparebant postea verrucae, et ex illis profluebat mucus albidus, Ieucorrheae similis. Venter grauidus in altitudinem et latitudinem ita extensus. ut gemellos intus esse crederes; neque ultimo grauiditatis tempore subsedit. In genitali-hus valde angustis vagina in sublime et in conicam formam sublata medio suo tenuit orificium paruum, rotundum, clausum. Septimo

decimo Maii die dolores ad partum grauida sensit nulla insequente

ostii uterini apertione . defluente tamen aliqua liquoris laetatis quantitate. Post aliquot dies evanuerant dolores, identidem reuertentes. et trigesimo Maii die aucti. Circa meridiem alterius diei coepit ostium uteri sese aperire. vespera inumbrante ad latitudinem trium digitorum. Externa exploratione calces laetus in fundo uteri sinistro; interna. occiput magno tumore ad marginem ossium pu- his superiorem adpressu in inuentum; ibique parturiens de acerbis doloribus est conquesta. Aluo clysmatibus exonerata. urina cathetere deducta. adcuratius genitalium angustiam perscrutabar et rectam pelvis inserioris superiorisque eius aperturae diametrum ad duos poIIices et dimidium aestimabam; laetus vero intus contenti

60쪽

NOVA METHODUS SE T. CAESAR. IN VIVIS. I 3 volumen magnum esse ex ventris grauidi circuitu intelligi poterat.

et capitis magnitudo ex tumoris illius ambitu. Licet itaque ob has causas sperandum vix esset, parturientem naturali via a foetu liberari posse, nolui tamen intentatum relinquere et yersionis et forcipis usum, cum antehac non unum more. sed plures foetus, cum vivos tum mortuos . ex angustis pelvibus, quarum coniugata parum ultra duos pollices et dimidium ad tres usque metiebatur. eduxissem. Hora itaque decima noctis, cum a doloribus cruciata parturiens et delatigata auxilium vehementer imploraret, orificio uteri, arte penitus extenso. dextram manum in sinum genitalem

ad pedes foetus usque. sinistrorsum iacentes immittere allaboraui, sed frustra vires intendi. Promontorium enim pelvis angustae nimium prominens, spastica uteri contractio. ne opii quidem vi coercenda, laetusque magnitudo impossibilem reddebant manus immissionem , parturienti insuper vehementer dolorosam. Pari modo forcipis adplicatio ad caput inanis erat; alte immissa enim forceps vix caput comprehendere, nedum in peluini id poterat deducere. Parturienti itaque quies concedebatur, et somnum opii tinctura data

conciliare animus erat. Totam vero noctem somni expers aegra.

inquieta. et doloribus crueiata. obambulans transegit. Primi Iunii diei mane hora quinta ad sextam de vehementiis mis doloribus conquerens auxilium iterum iterumque petiit. Veritus autem. ne parturiens, quae hucusque dolorum et auxi Isi tentati adeo fuerat impatiens. ventris incisionem recusaret . nec de necessitate illius facile conuinci posset. dubitanter illi caesaream operationem tanis quam unicam ad liberandam a foetu proposui. Illa vero praeter omnem expectationem propositas rationes tranquille audiens aequo animo statim consensit. ne unicum quidem verbum obiiciens, et durante operatione constantem ae quietam se praebens. Oper tio autem eodem modo instituta est, ut in antecedenti casu, nisi quod incidendum locum eiusque longitudinem quatuor pollicum atramento prius accurate designarem. et ventrem grauidum ad Iatus dextrum pendentem ab adstante socio secundum axim pelvis retineri iuberem. Manu sinistra. per angustam pelvim cum dissicultate

SEARCH

MENU NAVIGATION