Commentationes Societatis regiae scientiarum gottingensis. Recentiores

발행: 1813년

분량: 611페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

61쪽

cultate quadam in uterum immissa. frontem laetus prehendi, atque occiput ita ad sinistrum infimi ventris latus ad pressi. ut linea superrecto abdominis musculo oblique ducto medium teneret occiput. Scalpello cutim cum subiacente multo adipe primum perscidi. dein mulculos abdominales. Quibus incisis pars aliqua ex vulnere prodiit, intestini parti non absimilis. Primo eius adspectu in adis mirationem raptus comprehendere non potui. quo modo intestini pars iam iam possed in conspectum venire. Tactu autem et visu mox intellexi, partem prolatam nihil aliud esse, quam telam cellulosam, rupto vase lymphatico et emuente lympha tumefactam. Cum enim tumidam partem inciderem, lympha effluxit subflaua.

Secto denique peritonaeo adparuit uterus, occipite laetus expansus. Sanguinis em uentia ex paruis venarum ramis hactenus exigua. Incisione vero in uterum, eodem modo facta. plus sanguinis profluxit, quam ex legumentorum abdominalium incisura. Sanguis atro. purpureo colore venosus. cuius ad summum sex unciae, durante dimidiam horae quadrantem operatione, emiaxerunt. Capite foetus ex vulnere propulso et humeris lente extractis corpus repente provenit. Adltans socius laetum exanimem excepit. Funiculoque umbiliis cali longo, circa collum voluto. nodoque vero implicato, perscisso.

alius adiutor vulnus linteo, in oleum calidum immerso, confestini texit. Manu simistra post egressum per vulnus laetum in utero relicta laniculum umbilicalem prehendens eodem momento sensi, placentam elabi inuersam e vulnere. Quo facto vulnus spongiis aqua tepida vinoque mixta madidis mundaui. manuque e genitalibus

deducta spongiam vino immersam vaginae immisi. Vterus subito ad solitam post partum magnitudinem se recondidit, neque tamen

intestinum . nec Omentum. e vulnere prouenit. Enixa durante operatione ne verbo quidem neque ingemiscendo exprimere dolorem. Cutis abdominalis plaga quinque suturis conserta linteo carpto. emplastrisque ad laterum formam positis ac cingulo tecta. Puerpera in lectum translata primis post operationem horis tranquilla. pulsu modico, respiratione facili et sine querelis ita transegit, yt, qui, eam sectione caesarea a laetu esse liberatam, nesciret.

62쪽

ne auguraretur quidem. Post meridiem abdomen modice in tuis mescere. vulnus ardentem doloris sensum. sed mediocrem excitare; 'ad vesperam pullus auctus es , ardor et sudor uniuersalis Ortus. Detractam e vagina spongiam sanguis non sequutus. Noctu autem ad conciliandum somnum data opii tinctura cum spiritu nitri dulci ciuit vomitum, dein sanguis cum levamine e genitalibus profluxit. Secundo die mane abdomen quidem flatibus magis intumuit; sed sine dolore. Pulsus modice celer et mollis, cutis ab emisto vapore humida, urina cathetere educta; clysteres autem et laxantia lenia ad soluendam aluum sine effectu rei terata. Polt meridiem itaque et ad vesperam ventre magis intumescente dolor, tussis et inquietudo accedere. Omnis brachiorum impetigo evanescere. Vulneris caeterum labia optimi coloris et constanter contu iusta. Tertio die ante lucem quies reuerti. aluus clystere solui magno levamine. Lingua humida esse, tumor ventris demi.nui . lac in mammis turgere; post meridiem foetida lochia effule - emuere, inchoans vulnus suppurare. labia coniungi, vespera quieta, nox quidem sine somno . sed nullo turbata dolore esse. Coristicis peruuiani decoctum cum radicis valerianae ossicinalis insula et aceto camphorato aegrae porrectum. Quarto die appropinquante matutino tempore ipsa somnum cepit, expergefacta sudore suit madida. pullus paruus et frequens, alua fluida, color faciei mutatus. ruber cum pallidis oris labiis. Hora septima interdum suspiria audita; sudor continuatus, situs quietus, copiosa alui ex oueratio, ut videbatur, cum levamine et pulsu elato. Ex vulnere sere gangraeis noso ichor exiit. Hora decima ante meridiem sudorem iteratum dissicilis respiratio comitata, cum manuum frigore et maculis rubr liuidis, pulsu exili, celerrimo et frequentissimo. Mentis compos moribunda, propinquam mortem ante meridiem suturam augurans aequo erat animo, vinum cum desiderio capiebat, post quinque minutas tam placide obdormiens. ut decessus e vita vix animaduert retur. Cadaueris abdomen ad vesperam eiusmodi diei valde tumidum, intestinum flatibus erat extensum, dorsum maculis liuidis

discolor. Herpes in brachiis plane evanuerat, in genitalibus autem

63쪽

FRIED. BENI. OSIANDER tem magna Verrucarum exiguarum copia orta, illius generis. quod

crillas vocant.

Abdomine ovali circumcisione aperto, in conspectum venit primo ventriculus vehementer distentus, in quo materies nigra continebatur illi similis. quae in cholera eiici solet. Omentum rite expansum, aliqua tamen parte corrugatum adhaesit sphace losae parti vulneris integumentorum. Vniuersus intellinorum canalis adre extentus et lympha coagulata flaua. vitello oui cum album in emixti similis. Ex incisis intestinis prodire lumbrici. Vesicula fellea hepatis ad diaphragma adpressi bile fusca reserta. tota longitudine sua cum duodeno concreta. Vterus ad duorum pugnorum magnitudinem tumidus, ex pelui exilans . interne gangraenosus. foetidus incitum vulnus habebat, hians in inferiore parte; superiore illaesa maciliosus erat. Circa dextrum renem Iocus inflammatus, in ambitu gangraenosus, eique intestinorum pars adglutinata. Diameter pelvis minoris introitus recta sue coniugata vix ha-huit duos pollices et quatuor lineas. Denudata enim a partibus mollibus vix continet duos pollices et dimidium. Est vero eadem asseruata pelvis, quam in commentatione de instrumentis et machinis ad pernoscendam optimam aeque ac vitiosam pelvis muliebris

formam iam descripsi formamque eius exhibui ). Elucet itaque ex morbi et secti cadaueris descriptione spem

sausti euentus operationis iterum retrogresso exanthemate, ante paristum praesente, esse euersam. Orta enim post incisum ventrem in flammatione aucta est haec a retrogressa materie herpetica. et maligna inde reddita, ut eo citius in gangraenam abiret lethalem. Materiem vero herpeticam ad Verenda delatam esse ex copioso verrucarum prouentu cognouimus. Verrucae eiusmodi exacutae et

quali. Vid. Comment. Soe. Reg. Sel. Gotti ree. Vol. I. Gott. I 3II. p. 8 et 24.

Tab. IV. fig. a. MForma aperturae superioria pelvis, ob cuius angustiam eaesarea sectio in parturiente erat instituenda, et quae angustia a promontorio ossis sacri nimis prominente orta inter omnes ad partum caesareum cogentes saepissime obuenit.

64쪽

NOVA METHODUS SE T. CAESAR. IN UIUIs. 17 quasi dentatae, quas, si magnae sunt, cristas. gallice cretes decoq. appellant, plerumque oriuntur ex causa Venerea. Eas vero etiam ex retrogressa materie impetiginosa interdum ortum suum

habere obseruationibus pluribus sum persuasus. In consilium enim vocatus a Meminis honestis . herpete quocunque laborantibus, querelas pluries audiui de subortis circa genitalia verrucis et imminuto

herpete vel sicco vel humido, licet nullum syphi litidis symptoma ad eiIet. Quod de virorum genitalibus Celeberrimus Beniamin Beli.

Chirurgus Nolacomit Edinburgensis, in suo tractatu de gonorrhoea venerea et syphiliti de iam dudum contenderat. verrucas. venereis similes, in his membris ortas, saepius se obseruasse. licet neque gonorrhoea nec syphilis adsuerit. sed sola leuis sauciatio cutis ab attritu genitalium. tanquam irritamentum, sit praegressa; id et ego nunc de sequiori sexu experientia edoctus adfirmare possum. Neisque tamen negem. herpetem saepissime connubium habere cum malo venereo. vel ortum ex hoc. ideoque etiam verrucas ex he pete retrogresso natas, easque laruatis morbis venereis eisque, qui generatione a parentibus ad infantes translati sunt. esse adnumerandas. Cedunt etiam eiusmodi verrucae . siue sint venereae, siue ab herpete retrogresso ortae mercurialium usui cum interno. tum praeia 'sertim externo. ac diureticarum potionum.

Obiiciat autem aliquis: Quorsum haec. cum in enarratis duobus easibus noua sectionem caesaream instituendi methodus nullam attulerit utilitatem Τ Quod etiamsi negari nequeat, cauendum tamen. ne ex uno alteriusve casus euentu de operationis siue praestantia siue noxa iudicemus. Vere enim Plinius in Epistolis: Omnino iniquum. inquiens, sed usu receptum. quod honesta consilia vel turpia, prout male vel prospere cadunt. ita vel probantur . vel re. prehenduntur. Εt, Ovidio teste, censoribus exprobrante: μ uiso quis ab euentu facta notanda putat.' Ex argumentis sub initium prolatis cuique . huc usque usitato operationem caesaream exeriscendi modo praeserendus erit noster. nec quouis tempore infausto exitu, si in Meminis praeter angustiam genitalium caeterum sanis et ante partum non debilitatis suscipiatur. In quavis autem partu-

65쪽

riente. angusta petui . naturae et arti ad partum impervia, Iabo. rante nostra methodus adhiberi nequit. Quodsi enim angustia pelvis secundum rectam diametrum f. coniugatam infra duos pollices posita erit. vix ac ne vix quidem manum poterit immittere medicus ad dirigendum foetus caput. Tunc autem alia instituenda methodus vel in linea alba, vel pro re nata in latere. Tantum enim ab inest . ut hae methodi sint plane reiiciendae, vel extractio foetus per incisum uteri latus generatim perhorreicenda, et improbanda more Paraei, eiusdemque discipuli Iacobi Guille meati, ut et Francisci Maurice au. Rolfincii , Saconabit aliorumque, qui conatus hoc modo miseris succurrendi frustraneos iudicant, ut potius nouis exemplis firmemur . exsectionem foetus cum in latere . tum in linea abdominis candida, optime posse et matri et foetui cedere. cum eadem foemina non semel, sed repetitis venitis incisonibus sit seruata. Anno millesimo octingentesimo quarto dedit ad me littetas vir cel. Ioannes Iacobus Balberi medicus chirurgus et obstetricans apud Tigurinos meritissimus, quibus rarissina iam sectionis caelareae casum his sere verbis ex Germanica lingua in Iatinam vertis mecum

communicauit.

Septimo mensis Iulii die, anno millesimo octingentesimo primo, narrat vir doctissim . . sub vesperam vocatus ad Louisam

Naug, Stuttgarditae natam, annum vigesimum quartum agentem, nunc aegre parturientem, primo aspectu sormosam. bonae ita turae.

altitudinis quinque circiter pedum Rhenanorum, habitus recti. sani et robusti, et quae inde a duobus diebus dolores ad partum senserat. Quo magis obstupescebam, cum explorando parturientis pel- vim adeo angustam reperirem. Vt diametrum rectam aperturae superioris longitudine unius pollicis et nouem linearum aestimarem. transuersam autem trium modo pollicum. Fundus ventris grauidi ad latus dextrum inclinatus immobilis erat. orificium uteri ad sinistrum os illum admotum unumque ac dimidium pollicem aperistum. Qua pelvis anguilia conuictus fieri non posse, ut parturiens naturali via a partu liberetur, et quam maxime abhorrens a crudelicranii

66쪽

cranii perforatione cerebrique elisione, quam per viginti annos euiolasse mihi gratulor. indicaui parturienti, partum nec naturae viribus esse superabilem, neque arte ab loluendum via naturali; nihil itaque restare, quam ventris incisione educere laetum. Pa. ruin hoc adloquio perturbata mihi magis stupenti respondebat. ipsam ante quatuor annos eundem casum esse expertam. et a Chi. rurgo Basiliensi cel. Mangold inciso ventre a foetu mortuo libera. tam; simulque cicatricem in dextro abdominis latere conspicuam ad probanda dicta monitrabat. Alterius diei hora quinta et dimidia post vehementiores ad partum dolores. medicamentis pellentibus auctos. liquor foetalis effluxit ex velamentis oui ruptis, quo tempore orificium uteri ad latitudinem duorum pollicum erat exten. sum. Exoneratis dein parturientis aluo et vesica, in mensam colis locatae foeminae grauidae ventrem sequenti modo incidi. In si-niltro ventris latere cutis plicam. ad manus latitudinem ab umbilico remotam ac pollice atque indice Mustrae manus comprehensam, uno

ictu scalpelli longi rectique ad longitudinem sex pollicum perscidi.

Altero conuexo scalpello musculos abdominales et peritona eum s cando aperui. caesuramque sursum ac deorsum dilataui. Vterum nunc explorans et sentiens placentam in antica parte adfixam, quam

euitare bono consilio studebam, seci incisionem in latere uteri. unum pollicem sub insertione tubae Fallopianae inchoantem, et ad quinque pollices deorsum deductam. Aperto hac ratione utero et

prehensis foetus pedibus eduxi hunc usque ad caput. Tunc autem funiculus umbilicaris circa humerum dextrum et bis circa collum plicatus ante erat deuoluendus, quam caput ex utero poterat e trahi. Secundinae leues tractus sequebantur. Insans malaulus maturus, a neruo umbilicari strangulatus facie liuebat; praeciso autem funiculo et sanguine ad sufficientem quantitatem emisso colorem naturalem nanciscebatur et vitae vigorem. Tota operatio quatuor minutis et dimidia absoluta est, et breuiori forsan temporis spatio finita esset, nisi praeter moram a funiculo circumplicato ilia latam arteriae epigastricae concisio haemorrhagiam mouisset . quae autem inter tintamina obligandi arteriam spontanea ipsius retractionec a subsi.

67쪽

FRIED. BENI. OSIANDER subsistebat, ita ut durante operatione non vltra unam sanguinis libram perderetur. Sanguis emanans spongiis exceptus et venter super uteri fundo fricante manu ad contractionem uteri irritatus est. donec vulnus ad tres scilicet pollices esset imminutum. integumentorum vulnus, labiis inuicem admotis, quatuor futuris conseristum, excepto peritonaeo, anguloque vulneris inferioris tu runda immissa, ex linteo carpto confecta et filo adfixa, vulnusque consu. tum linteis et abdomen fascia corporali tectum. Durante Operatione tantum inter acus puncturas de doloribus quella mulier, in naenia

tranquille iacens, non vincta, sed liberis brachiis pedibusque, sorti animo spectauit, quid ageretur, nec animi deliquium palsa. Tempestate tum seruida debilitatem atque inclinationem ad putredinem arcendi gratia abdomini sunt imposita epithemata ex corticis Peruviani decocto et herbarum aromaticarum insulo cum vino mixto, alternisque diebus aluus ducta elt per clysterem ex eiusdem corticis decocto cum melle . crystallis tartari et succo citreo. interne vero datum eli corticis Peruviani infusum cum tartaro solubili et succo citri. Pro nutrimento autem praebita carnis gallinaceae iuscula cum cremore hordaceo et poma Primo die dolores modici. fe-hris nulla, aluus non soluta, nox quieta. Secundo lochiorum fluxus imminutus, pulsus plenus par I febrilis, aluus atra. Tertio festinanter ad puerperam vocatus inueni eam animi deliquio fere lethali laborantem ex enormi haemorrhagia. opinabar, sanguinis profluuium ex praeciis arteriae epigastricae ramo prouenire. So- Iuta vero vulneris ligatura apparebat vulnus optime cohaerere ab que ullo sanguinis fluxu. In altero autem abdominis latere prope cicatricem, ante quatuor annos post ventris incisionem ortam, rupta erat cutis et sanguis clare ruber prosiliens arteriae epigastricae dextrae diruptionem indicabat. Confestim itaque ruptum hoc vulnus scalpello dilataui secundum arteriae epigastricae decursum ad longitudinem unius pollicis. eamque protractam deligavi; quo facto iulico cessauit sanguinis profluuium. Externe adhibita medicamenta

excitantia. interne data cinna mea et vinosa cum corticis Peruviani

infuso, asphycticam quidem puerperam post aliquot horas reuocabant

68쪽

hant in vitam; at continuis roborantibus remediis opus erat ad redis dendum vitae vigorem. Quarto die post inquiete transactam noctem pulsus tremulus erat et frequens. et cutis refrigerio sicca. Ideoque ad proliciendam ac promouendam cutis exhalationem datum est herbae menthae crispae insusum et camphora, quibus lenis sudor motus et ad vesperam anceps morbi status in meliorem est mutatus. Demiis fasciis supra vulnera utriusque lateris deligatis apparebat pus bonum, et in plaga, ad educendum foetum a me ipso facta, erant fila tam laxa, ut incidi possent et extrahi; vulnus autem merevnguento basilico tegi. Alia ratio veteris vulneris, quod recruduit. Cutis scilicet in ambitu volae putruit, quo vulnus est amplificatum. et magna uteri pars denudata. Ideoque cutem in omni ambitu incidi, vulnusque operui unguento de styrace et epithematibus ex corticis Peruviani decocto cum herbis aromaticis. Quo facto omnia ex voto procedebant. Durante morbo, quod plane insolitum est. nunquam vomitionibus vexabatur. Nouum vulnus intra dies quatuordecim sanatum usque ad spatium in angulo in seriori exiguum. quod studio ad quintam usque hebdomadem apertum seruabam. Vetus autem vulnus undecima demum coiit hebdomade, restante aliquantisper cutis debilitate. Decima tertia post secundum hunc partum caesareum hebdomade sanitas mulieris in integrum erat restituta, menstruatio reuersa. mulierque ad arcendam herniam venia iralem cingulo ventrali munita Basileam est profecta. . Puer caeso ab egena matre relictus et a me susceptus tanquam meus mihi erat carus atque educatus, et in tenerrima aetate grato quasi animo iniscitatus seruatorem me suum ac nutritorem blanditiis ita demuleebat. ut, cum post unum et dimidium annum inflammatoria febre eripe retur . vehemente me adficeret dolore.' Tantum v. cl. Balber.

Mirandum est sane. mulierem hanc tam periculosa operatione his esse feliciter defunctam; eoque maiore dignus est admiratione

secundus euentus, cum vetustum Vulnus, vix inchoata sanatione noui, non modo recrudesceret, sed et enormis arteriae erosae hae

morrhagia cum gangraenoso vulneris statu simul esset coniuncta. ae

69쪽

corporis vulnerati constitutio plus quam una ratione labefactata. Apparet inde, quantum valeat natura in sanando vulnere ex venistris grauidi incisione orto, medico et chirurgico auxilio rite fullenistata. Docetque simul, nunquam elle desperandum in ancipiti operatione chirurgica et obstetricia. nec, quia saepius faullo caruerit euentu. damnandam ac repudiandam laetus per ventrale mattis vulnus extractionem. Nescio autem, quid magis sit admiraildum. virum, quod eadem mulier innupta, his e vitae periculo, in quod ex animi libidinosi peccato inciderat. erepta, nihilominus tertia vice ex eodem animi leuis errore idem vitae adierit discrimen. an. quod eadem cicatricosa foemina tertia vice caesaream operationem sit perpessa. parumque abfuerit, quin et hac vice felici lii me euasi fialat periculo. Anno enim millesimo octingentestino septimo eadem foemina tertia vice ante nuptias grauida. naturam enim, Horatii sententia, vel surca expellas, vel cultro, tamen usque recurrit' non Tiguri, ubi secunda vice erat seruata, sed Basileae iterum expectabat partum, ubi erat, qui ipsam in matrimonium cum fructu ducere amaret. Hac itaque tertia, et quod Deus hene vertebat.

vltima vice Dr. Burkhard. primus enim eius liberator et seruator Chirurgus Mangold plures ante annos mortuus erat inclytus apud Basilienses medicus obitetricius. et probus ac diligens noster quondam concivis academicus et discipulus, grauidae. per integrani noctem acerhissimos dolores ad partum perpessae. ventrem. non ut antecedentes medici. in uno alterove latere . sed in qlba medii ventris linea vulnere sex pollices longo incidit. Insans puerulus natibus praeuiis lente et provide e vulnere ad collum usque ex. tractus. spastica vero uteri contractione . caput retinente. aliquantisper commoratus . cessante spasmo integer et saluus est eductus. quem facile insequebantur secundinae. Vulnere integumentorum consuto liberata a partu et in lectum translata primis puerperii die. hus satis bene se habuit, ita ut panefieta et cupedia . iuscula et pulia menta, a propensis ad misericordiam et nouitatis auidis ipsi largiter oblata, nimia quantitate comederet, iisque ventrem onerareti Conistrillata simul amasii sui animo, ab ipsa devergente, non curis

modo

70쪽

NOVA METHODUS SECT. CAESAR. IN UIUIS. 23 modo est amicta . sed et ira interdum vehementi commota. Nihi.

lominus usque ad decimum octauum diem sanationis progressus murandum in modum erat bonus. Hoc vero die puerpera vehemenistissime irata incidit in febrem cum deliri is, abdomine tumido. lochiis foetidis, vulnere non tantum novo, sed et penultimo cicatri sata liuescente ac mollescente. Quae gravia symptomata adhi-hitis medicamentis cedere videbantur, cum die vigesimo secundo aegrota e lecto surgeret, et curiosa spectandi milites, per viam publicam ingredientes, horam circiter adesset fenestrae apertae, leuem animum nec inter grauem salutis suae conditionem deponens. Refrigerata puerpera inflammatione infimi ventris petulan ter contracta, et vulnere, nondum obducta cicatrice, rupto sani que effusa eodem die morte luit delictum. Non est igitur, quod dicamus, aperiendo ventrem grauidum per incilionem vel lateralem vel media m. fere semper matres ene cari, saltim hodie rariis me seruari; esse simul operationem summe dolorosam. ideoque crudelem. Atque his obseruationibus iterum iterumque confirmatum habemus. Ventris incisionem, quam iure opineris dolorosam, tam parum dolere, Ut ne una quidem ex his, quas memorauimus, dolorem Clamoribus expresserit, vel manibus pedibusque circumiectis. Id quod consequuntur parturientes et voluntatis imperio, perferendi. quod necessarium est, et integumentorum ventralium Uterique ipsius tensione. Edocemur simul, vanum esse et inutile mouere controuersiam, an liceat matrem, ventris incisionem Obstinate recusantem, neque tamen alia rationea foetu liberandam, vi atque implorata magistratus potestate ad sustentandam eam cogere 7 Nulla enim unquam opus erit vi, sed rationibus tantum, animum parturientis claro et leni modo moventibus.

aeuis enim grauida insito amore materno, si unquam, certe partus tempore paratam se praebet ad perserendum quodcunque acerbum ac periculo fum, si modo spes seruandi foetum eam tenet. Ipsae' enim parturientes innuptae, inopes et ab amasiis desertae Omni

SEARCH

MENU NAVIGATION