Commentationes Societatis regiae scientiarum gottingensis. Recentiores

발행: 1813년

분량: 611페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

551쪽

doIa videtur congruere. Ad verisimiIitudinem Propius, puto, a cedemus, si huic quoque instituto nonnulla inesse statuamus. quae ad genus mysticum sensumque antiquissimarum, fabularum occubium debeant reserri. FabuIae enim Homericae de inseris minimo sufficiunt ad declarandas opiniones Graecorum de statu animarum post mortem. Sed quomodocunque haec se habeant. id eerta docet Sophoesis Antigona. ius diuinum siue fatale ex menta Graecorum repugnasse nonnunquam iuri, quod tunc videbatur, ciuili. Iustum enim ciuili instituto habebatur το νομμον, hoc est, quodcunque I gibus tu republica fuerat sancitum. Tali Iege, capitale supplicium minitanti, quoniam e republica videretur. Creontem in tragoedia Sophoclis videmus cauisse, ne quis Polynicem, Oedipodis filium, sepeliret, quippe qui patriae bellum intulisseti Spreta vero istη eL .di Iego Antigono fratrem Polynicem humo tegere conatur, non fratris tan uni amore Permola. verum etiam Iegam diuinam ciuili instituto anteponens. Ipsa quidem poenam dat a Creonte inductam, Creon autem Iege fatali punitur. Atqui haud dubie poeta in adornanda hac fabula opinionem secutus est popuIarem. Recte igitur populari ista opinione effectum apud Graecos esse statuimus. ne qua iuris ciuilis parte facile edictum sit, quod iuri fatali ad divino contrarium videri potuisset. Sed cum , de iure iustitiaque fatali opinio ipsa qualis apud Graecos fuerit, satis sit nobis demonstratum, ad alteram quaestio. nis propositae partem progrediamur. Quaenam huius decreti mythici emeaeia essa potuerit in rerum publicarum institutiones, atque, quonam iure Plato in notione iustitiae ad normam perfectae reipubl. describenda tam grauiter in poetas succensuerit, paullo

uberius examinemus.

Vim religionis Graecorum in mores publicos nonni si pessis xam esse potuisse, si ista religio finibus circumscripta fuisset iis, qui, bus

552쪽

bus Homericae continentur sabulae, tam aperta mihi ratione videtur patescere, ut vix egeat demonstratione. Iustitiae enim firma

stabilique .ratione sublata, quaevis labefactatur respubliea. Fabuisiis autem Homericis talia de Diis narrantur. qualia in xepubI. bena ordinata ab omni humano iure abhorrent. Sensit hoc Plato atqne egregie exposuit. Deos in coelesti illa republica vim sibi inuicem inferre atque alteri alterum insidiari, non iure quodam, sed animi impotentia effrenatisque cupiditatibus permotosi eosdem adulteria committere, furari, aliaque Patrare, quae nuIIo iure possint d fendi; haec, si simpliciter credita atque ad formandos mores fuissent accommodata, prauitatem sane ac nequitiem animis instil-Iassent. Sed longe rem aliter apud Graecos se habuisse, ipsaque Homeri Iectione animos et ad humanitatem, et ad religionem, veraeque pieta tis sensum, scimus esse excultos. Quod quomodo fieri potuerit, nominem credo explicaturum, qui in interpretandis illis fabulis rationem neglexerit ulteriorem , ab antiquioribus Graecorum religionibus repetendam. Atqui hanc rationem nostra de iure fatali disputationes tragoediis Aeschyli ac Sophoclis emere studuimus. Cur autem do

Euripida nihil dixerimus, in fine disputationis adparebiti Iam, si ad

Platonem reuertimus, in ea sententia sibi pro elo ipsa constat philosophus hic grauissimus, quod, cum omnem errorem, maxime eum, qui bonis moribus aperte repugnat, e republ. sua eiicit, in poetas quoque inuehitur, eiu modi errorem narrationibus henoeompositis Ienociniisque verborum animis infundentes. Pecca vit autem in hac caussa PIato, cum rationem fabularum, quas impugnat, Ulteriorem, etsi non negleriit, tamen non fasia a ratione mera poesica distinxit. Narrationes, ait, Homeri de vincuIis I

noni a filio iniectis, de Vulcano a patre coelo deiecto, cum ilIomatri verberatae subuenire vellet. deque Pugnis Deorum, quotquot Homerus scripserit, in ciuitatem non esse recipiendas, sue

553쪽

νοιῶ - non enim adolescentem haec dignoscere posse c). Agnoscit igitur Plato genus interpretationis allegoricum ad hasce fabulas adis hibendum , licet adolescentum ingenio non satis aptum. Admissa autem eiusmoda interpretatione . qua sensus fabularum oecultus aperitur, via patefacta est ad religiones Graecorum antiquiores siue theogoniam eorum primam. quam totam fero ad allegoricam uni. versas naturae mentisque humanae descriptionem pertinuisse, ipsa Deorum, qui Homericis natu maiores habebantur, nomina o fieri. dunt. Ad easdem vero religiones vidimus referenda esse, quae in Aeschyli ae Sophoclis tragoediis de iustitia fatali traduntur. Itaqtia in tragoediis illis una cum ceteris eiusdem generis poematibus repro. handis excidit Platoni pars veterum religionum ea, quae in hac disputationa maxime fuisset commemoranda. Quid enim praeterea ἐν edicti ιαις de sonis sabularum Homaricarum statutum sit, id in vulgus unquam emanasse, non est probabile. Iustitiae autem divinae notio, reipublicae valde salutaris, eaque a religione Graecorum non segreganda, cum tragoediis potissimum Aeschyli ae Sophoclis ita illustrata sit, ut ociata auribusque haurire possent homi. s vim eius ac dignitatem. laudandi veI maxime sunt hi poetae. quod, quae in ista opinione imperfecta erant, imo falsa, ea ingenio et arte corrigebant, ipsa religion. populari salua et intacta. Sio Aeschylus. Viro, ait. iustitiae arat conculcanti diuitias non essa propngaeulo d); in alios eam irruere medio die. aliis in dubia cro.

pusculi

554쪽

DE IUSTITIA FABUL., AD RAT. TRAG. GRAEC. PHIL. κτα 23pusculi Iuca tardos germinare dolores e); recti sensum esse praestariistissimum Dei donum f). Eiusmodi praecepta cum pompa scenica pronuntiata nonne animos specili torum terrore perculisse, eos quoad iustitiae veraeque probitatis amorem credamna erexi My Sensu enim iusti vehementer concitato, haud raro naturali impetu pellitur mens ad inueniendum , quod rectum sit, etiamsi deficiat eam recta doctrina. Sed poenarum quoque metu earum, quae apud inferos maneant impios et iniustos, a sceleribus deterrere voluit Aeschylus, cum non quosdam tantum, quod vulgo credebatur. facinorosos homines a Diis in Tartarum deiectos, sed, quodcunque scelus in terris admissum sit, id, ait, apud inferos ab alio Ioue vindicari g . Itaqne ad hanc etiam Graecarum veligionnm Partem, fabulis Homericis nonnisi imperfecte indicatam. excolendam ac perficiendam sedulo Aeschylus elaborauit. Similiter Sophocles in Oedipo Cotoneo neminem impium diuina a se poenas subtrahere posse dicit h); in Oedipo Tyranno Chorum inducit optantem, ut mala occupet Parca κακά μοίραὶ quemlibet iuris contemptorem

555쪽

Age nunc tertiam eamque ultimam tractationis huius partem expediamus. Quomodo de iustitia fatali Opinio ad naturam trago diae Graecorum in uniuersum se habeat, paucis ostendamus; deinde videamus, num eX iis, quae apud Aeschylum ac SophocIem de A. 1litia illa Ieguntur, nonnulla colligi, vel denique coniici possint ad origines tragoediarum Graecarum altius indagandas. - Tragoediae natura in uniuersum spectata minime ellici, ut. ni casus hominum in huius generis poematibus ad iustitiam fata. tem reserantur, vitiosum sit vel imperfectum poema, vix opus est quod moneamus. Recte igitur Aristoteles in Iibro eo, qui uulgo Ars poetica inscribitur, ubi tragoedias praecepta ponit. do iustitia fatali nihil commemorat. Tanto magis mirandum, trago dias Aeschyli, quae supersunt, si mryas exceperis, omnes in hoc argumento versari, itidemque e Sophoclis septem tragoediis iis,

quae integrae ad nos Peruenerunt, unani tantum, eamque ceteris

omnibus inferiorem, Trachinias dico, ad iustitiae rationem non pertinere. De Prometheo Aeschyli vincto plura ad illustrandum hune Iocum depromi possent. si non deperditus esset eiusdem poetaa Prometheus λυομενος, qui ad vinctum similiter se habuisse videtur, vi Sophoclis Oedipus Coloneus ad Oedipodem tyrannum. De nobili illa τριλογία, qua Aeschylus historiam Agamemnonis et Orestis complexus est, itemque do Supplicibus huius poetae. satis nobis est dictum. Trogoadia Septem aduersis Thebas Inscripta similis tritigiae pars esse videtur. Da tragoediis Sophoclis, quae supersunt,

hoc non obiter moneamus, Aiacem huius poetae μαστισοφορον prima patie ad iustitiae magis humanae, quam diuinae, rationem eamque ambiguam spectare, excelli animi viro in furorem acto propterea

quod arma Achillis, sibi debita, Vlyssia iniuria viderentve esse abinrepta; vltima autem huius tragoediae parte do iure mortuorum

acer

556쪽

acerrimo concertatur. Cum . secundum Brtis praecepta. fabuIa iam ad exitum videatur esse perducta. Atqui Sophoclem, summae auctoritatis poetam, praecepta artis Uei ignorasse. vel neglexisse, neminem credo nobis probaturum. Quod igitur in tragoediae isti compositione superfluum foret. si ad normam communem reuocari dum esset, id, quoniam iuris mortuorum fatalis expositione eonistinetur. ad operis Perfectionem videbaiux esse necessarium. Maiscem enim insepultum iacere . a quouis spectatore foret improbatum; disputatio vero . virum sepeliendus sit, nec ne, ad rationem tragicam viique visa est pertinere. Praestantissimarum autem So. Phociis tragoediarum. utriusque Oedipodis et Antigones. fabulam totam notum est a iuris fatalis eκpositione esse noxam. Electrae

huius poetae idem, quod Aeschyli Chocphoxis, argumentum est. In Philoctete minus, quam in ceteris huius seneris stragoediis, tuin Bitiae fatali a Sophocle potuit tribui; tamen in huius quoque n. hulae expositione Philoctetem videmus e Graecorum castris iniuria pulsum, postea repetitum, com in fatis esset, eo absente Troiam capi non posse. Quae tum ita sint. recurrit quaestio, quomodo factumst, ut poetae isti tragici fabulas potissimum eas sibi desumserint. quibus iustitia fatalis Wol exponitur, vel denique significatur 2 Casu noid a id ita dicamus 8 Quod si statuamus. quidni Euripidem, quem

Aristoteles et post eum Quinctilianus Poutam τραγικοτισον Bdpel- Iare mon dubitauerunt, eo quoquo Aeschylum ac Sophoclem puteismus Iuperata. quod iustitiae expositione haud opus esse iudieaua. xit ad tragoediae naturam excolendam ac perficiendam P λ Verum ab aliis iam obseruatum AE, eo tantum sensu Euripidem poetam

lit orator. X. I.

557쪽

stae aliis tragicum recte adpellari, quoniam in eri primendis asse et ibus, quae con in iserationem moueant, PraecipuE Evcel Iat; pra tεeea eum, si ingenii et artis rationem spectes, Aeschylo ac So. oele esse inferiorem. Cui quidem sententiae prorsus accedo. Igitur, quod in omnibus, quae supersunt, Euripidis tragoediis iussi ita fatalis vel parui. vel nullius momenti est. id ad perfectionem huius generIs poematum omnino nihiI attinere arbitror. Cum auis tam ab Aeschylo, quem Sophocles secutus est, iustitiae fatali pins, quam a Sophocle, tribui videam DS, nonne veri videtur simillimum, rationem illam mysicam, supra a nobis expositam, quam Aeschy4 Ius tam splendide exornauit, Sophocles non neglexit, Euripides d feruit et cum nouo philosopliandii genere C mutulauit, atratore. quam adhuc obseruatum est. vinculo cohaerere eum rebus Baeehi. eis, quas primam apud Graecos tragoediis effingendis caussam dedisse constat Τ

Non nostrum est, in arenam descendere eam, ubi hodie aluiaris dociis de rerum Bacchicarum Orpbicarumque caussis ex originibus satis acriter concertatur. Liceat modo in loco tam impedito, quique t sm Iate patet, nonnulla, quae coniectura adsequi posse via deati Iur. attingere, ut ipsam questionem, quomodo primae Graecorum tragoediae ad tes Bacchicas et Orphicas. et quas his rebus comtinebantur, mysteria se habuerint, declaremus. Aliis integrum si, ed propositum sidenter respondere.

Quidquid di ciplina Orphica , . quae sacra ac Μysteria, cum

Bacchica, tum Eleusinia aliaque, complectebatur, statutum sit ad expliscandam rerum Deorumque naturam; hoc denique certum est, partem huius disciplinas non minimam constare praeceptis, quae ad mores spectant. Hinc illae purgationes ac lustrationes nocessariae ad mutandos, uti dicitur, eos, qui accedere cuperent ad saera reconis

dita

558쪽

dita D. Iisdem religionibus cautom erat, ne quis possit initiati periurus aut parricida m). singularis Vero morum Puritas atquaintegritas continεbatur Dita Oryhica . cuius imitatio fuit inea PD . thagorea n, quibus in mentem reuocatis. si ad tragoediae natis. ratu respicimus, minime negligendum censeo esse locum apud Cl. ceronem, ubi Aeschylus dicitur fuisse Pythagoreus o . Eundem postam Iegimus vix capitale supplicium effugi sto, cum acensatus esset . quod Cereris Eleusiniae mysteria in scena diuulgasset; eisi. quae diuuIgalia dicitur Aeschylus, ad theogoniam spectant orphiiscam, non ad morum disciplinam P . Denique si memineris. quomodo expiatus adpareat apud Aeschylum Orestes. apud Sophoclem Oedipus, eiusmodi expiationum praeceptia refertam fuissa scimus disciplinam Orphicam. Ut adeo. teste Platone. praestigiatorea, issis

praeceptis vaferrime abutentes, morum omnino sanctitatem tot Iota

viderentur, cum donis ac superstitionibus, quorum ipsi erant magi.nti. Deos iratos Macari, omniaque crimina expiari posse indoctis hominibus persuaderent q). Adde, quod ipsa Μysteria Eleusinia. ininima quidem diuulgata, sed Iaudibus summis celebrata videmus

559쪽

a Sophocle in iisdem tragoediis, quibus fatalis iussit Iae ratio duobus

illis stribus firmatur exemplis r . PIura adferre possemus ad fidem faciendam noItrae de hac re sententias aut . si mauis, opinioni. Ipsa Euripides, quem fati iustitiaeque fatalis rationem in tragoediis suis parum curasse supra monuimus, pluribus Iocis aperte fanet theogoniae Orphicae fabularumque Homericarnm interpretationi ad Orphicam disciplinam accommodatae s . Sed, nct plura cumul mus, lassiciat paucis referrae, quae a ProcIo, phiIosopho e numero Orphicorum iuniorum, qui Neo . Hatonici soIent adpellari, da mundi imperio memorantur. Cui si credimus, Deorum printeps ab initio fuit Phanes siue Bacobus in mysteriis celebratus; cui sucisce lieta Nox. Postea Coelus, tum Saturnus, denique Iupiter ν post Iouem autem vi fatalia suprema intor deos sede depulsum, reuoI-vetur mundi imperium ad Phanem l . Nonne haec a Proeto dicta egregie conspirant eum iis . quae apud Aeschylum obscure signis eans vaticinatur Promethens Iouis superbiam accusans Vndemitus hic in re tam graui consensus philosophi Orpllici iunioris eum Aeschylo poeta 8 Quod si uterque hausisis videtur ex eodem sonte, res per se patet. Itaque ego quidem nullus dubito, quiniustitiae fatalis demonstratio illa mutica in tragoediis Aeschyli ac

560쪽

Sophoclis originem ducat ab interpretatione Orphica rerum Bacchiis carum, qnas tragoediis constat caussam dedi ID. Atque hinc intelligi poterit, quomodo AeschyIus dicatur suis. Pythsgoreus, cum Psethagoreorum et Orphicorum opiniones facile inter se coutunderentur. Neque mirationem faciet, in scenani sine crimine produci potuisse eam rerum Bacchicarum partem, quae, et ii ad mysteriorum institutionem pertinebat, tamen non erat ea, qua ipsa mysteria contis nebantur. Intererat enim reipublicae, nu theogonia mystica, a POp Iari multum discrepante. religio popularis euerteretur; eneria autem haud dubie esset, opinionum facta confusione, si palam Iicuisset indicare. alia populum credere, alia ita mysteriis ab ipsis s eerdotibus significari. Itaque contra Iegem fecerat Aeschylus, cum Dianam ira Eleusiniis non Latonae. sed Cereris filiam diei, indiscasset. Totaque ratio Physica, ad quam Deorum naturam in mysteriis reuocatam esse Iegimus, a populari Graecorum religione Q. horrebat. Quae vero ad Inores spectabant excolendos praecepta, ea non tantum sine vi Io crimine in vulgus poterant emanare. Verum

rei quoque publicae multum intererat, eius inodi praeceptis in lacna pronuntiatis suppleri. quae in Homericis fabulis religionibus qua popularibus viderentur deesse. Referri huc posse existimo. quas Varro. scriptor Roman Ps, in libro deperdito, cuius fragmentum seruati it S. Augustinus, de tribus veteris theologiae generibus commemorauit, quorum unum esse dixit mythicum siue fabulosuiti itemque populare, alterum physicum, mysteriis ac scholarum parietibus clausum. tertium denique ciuile . ex fabuloso illoque, quod mysteriis tradebatur, temperatum atque commistum M . Hnic itaque tertio veteris theologiae generi, quod a Varrone ciuile adpeIIatur. respondet quodammodo pars ilIa veterum tragoediarum a nobis expolita. . Nequctu Vid. Disset talionem doetissimi Vilio senii, da erIMIDI theologia myse

riisqua veterum . insertam libro viri cel. do So Crois, P. aa I.

SEARCH

MENU NAVIGATION