장음표시 사용
532쪽
AD RATIONEM TRAGOEDIARUM GRADCARUM PHILOSOPHICAM ATQUE POLITICAM PERTIΝΕΝTE.
Cogitationum, quibus homines virtutis speciem animis in eis mare studuerunt. origines inuestigare, multum mihi, non ranis tum ad illustrandam antiquitatem, verum etiam ad ipsum honum honestumque rectius definiendum. utilitatis habere videtur. Eminet autem inter virtutes Iustitia. Quae quid sit . quibusque ei eumscribatur finibus, eum etiamnunc inter grauissimos philosophos ambigatur. aliis eam. cum PIatone, ad reipublicae perfectae eoninstitutionem referentibus, aliis ad utilitatem priuatam. aliis denique, iustum quid sit . .eI nulla reipublicae ratione habita, ex ipsa F. BOuter e . de Bus. Db.,aurat. tr. gr. phi ete. Tom. H. A mentis
533쪽
mentis humanae natura censentibus intelligi posse, quibus me ipsum assentiri non infitior, operae sane pretium est addiscere, quid prisci homines. nullo cultiore Philosophandi genere nequo edocti, neque in speciosum errorem deducti, de iure iustitiaque, cum humana, tum diuina, senserint. Antiquissimam enim iustitiae no .
tionem non ad res modo ciuiles spectare, sed ad religiones quoque pertinere. iam inde colligi potest, quod ipsi antiquissimi legum Iatores rerumque Publicarum conditores initium a rebus diuinis faciebant. Religionum autem primordia, a Poetis exculta et exornata, id potissimum effecere, quo poclis antiqua ab ea, quae posteriore aetate nata est, poesi longissime dissert. Quae cum ita ν. sint, ecquis dubitet, quin poctarum Graecorum lectio ad hanc quoque rationem inseruiat philosophiae studio, quod . quae apud pri seos de iure iustitiaque sententia inualuerit, ea Iectione doceamur Inspiciendae sunt nobis prae ceteris Graecorum poemali hias Tragoediae Aeschyli ac Sophoclis. ut inde . quidnam de iustitia, imprimis diuina, religionibus Graecorum constitutum ac stabili tu infuerit, eruamus. Quin etiam ipsam tragoediae Graecae naturam atque indolem pecuIiarem tunc demum satis perspici posse arbittor, cum . quanti in ea iustitia momenti sit, satis habeamus exploratum. Neque seuerum Platonis de poetis e republica expellendis iudicium ad tectam rationem reuocare poteris, nisi diligenter ponderatis iis, quae poetarum Tragicorum Priosipes, antiquas religiones sequentes , de iustitia monuerunt ac publice significarunt. Platonem enim notum est, libris, quibus persectae reipublicae sormam ac sia turn describere voluit, iisdem veram iussiliae imaginem voluisse exi ri.
mere; poetas autem tragicos e numero eorum, quos e republica sua, Iicet honorifice, relegandos censuit, non excepit n). Disert Ia uerbia eum a Ila po itis etiam tragiel a platonis republ. releganis tur. Plae. de reyubι, libri IV. P. edie. Binoui. Tom. VI. p. 177.
534쪽
Poematum dramaticorum , quae Graeci Tragoedias appellatim runt, Naturam non una metiri oportet ratione. Accedit ad eam.
quam hodie Focamus aestheticam, ratio quaedam philosophiea atque politica, cum priscis Graecorum sacris ac religionibus arctissime conia nexa. Philosophicani eam appellare non dubito, licet ad my thologiam pertineat. Antiquissima enim philosophemata si uo de rerum natura hominumque moribus iudicia et opiniones qui cognosceroeupit, fabulas adeat necesse est, quibus priscae religiones continenis ur. Tragoediam autem apud Graecos oblectationis tantum ea usa inuentam et excultam esse, nemo opinabitur, qui horum spectacu-Iorum ludorumque publicorum Origines non ignorat. Sed antequam quaeramus, quam vim habuerint res Bacchicas, quas tragoediis Graecorum originem dedisse constat. in ipsam huius poematum g .neris naturam philosophicam atque politicam, Primum qualis sit illa iustitiae ratio, ab Aeschylo ac Sophocle admirabili arte proposita, dispiciamus. εOmnes fera fabularum tragicarum Aeschyli ac SophocIis, quae ad nostram aetatem peruenerunt, nodi et exitus. Omnisquo fere, quae iis inest, actio, referuntur ad necessitatem illam fatalem, equa in Homericis quoque fabulis pendent denique omnia. Dii noti minus, quam homines, necessitatis illius lege teneri credebantur. Minime vero fatali rerum necessitate tolli mentis humanae ilibera agendi facultatem, testatur ipse apud Homerum Iupiter, de Agamemnonis nefanda caede conquestus. Perperam, ait, homines. qui nefanda perpetrent . incusare Deos, cum ipsi, sceleribus suis
abrepti, inuito fato υπὸρ μορον damna perpetiantur b). Addit autem Iupiter eodem loco, poenam manere Aegisthum, Agamemno nis interfectorem, Orestis manu occidendum Q. In falla igitue
535쪽
erat, poenam certam dare eum, qui inuito fato erimen peregisset; ipsaque hominum voluntas ad hanc rationem fato credebatur obno. xia, ut Orestes fatali necessitate ad patris caedem traheretur vleiscendam. Eadem fati notio centies occurrit apud Aeschylum ac Sophoclem. In sunt autem praeterea horum poetarum tragoediis
multa alia, qt ibus fatali necessitate, eo sensu, qui ad mythologiam Graecorum pertinet, diuinitus contineri docemur iustitiam simili. ter fatalem. Quae iustitia, mythica simul et, ut nostri eam appel- Iant, mystiea, qualis sit, quibus fabulis significetur, quomodo denique cum iustitia naturali ac ciuili vel conueniat. vel ab ea discrepet. accuratius exquiramus.
Fatalis iustitia, tragicis Graecorum fabulis celebrata. Δίκη appellatur generali nomine. Complectitur autem nominis is ius significatio euncta, quae praeterea de Themide, do Parcis, de Nemes, daque Erinnybus sive Fiariis perbibentur. Δίκη sius Infiitia. generali hoc nomino indicata, in humanam speciem, sicuti Themisae Nemesis, nunquam videtur esse fieta d). Aeschylus in Chod moris Dicen Iouis filiam recte καλως a mortalibus ait nominari e ; idem tamen in Sumlitibus Themin Iouis filiam appellat f). Nec apud
Hesiodum theogonia Graecorum in hoc capite sibimet ipsa conflat. Alio enim Ioco Hesiodus Themidem deabus adnumerat iis, quae ipso Saturno natu maiores a Coelo ac Terra editas tant e); Noctis autem filias, Saturno maiores, nominat Parcas, Fiatisu μαραν), ac Nemesin h). Quodsi mireris, fatum ipsum ita inter Deos referri.
Q Themidem serius ad Iustitiam deeIarandam esse adhibitam. quae antea cita erat, est sententia mynii quondam nostri. vide commentationem da orig. et eaus fabular. Homeris. P. 4s. in Nouis commotar. Dc. reg. sient. eom. VIII.
536쪽
DE IUSTITIA FABUL., AD RAT. TRAG. GRAEC. PHIL. me. smaiorem certe mirationem facere possunt, quae sequuntur, cum Hesiodus in eadem theogonia Iouem narrat Themidem uxorem duis xisse, ex hoc autem connubio ortas esse Horas, Dicen, Eunomiam et Parcas. quas ante Noctis esse filias poeta dixerat i . Verum tem.
pus, si in hoc capite haerere vellemus, disputationibus tereremus. quae huius loci non sunt. Sophocles in Antigone Dicen appellat Deorum a ud inferos contubernalem k . Idem poeta in Oedipoda Co- Ioneo antiquitus ait Dicen Iouis esse ξυνεδρον celobratam lege an. liqua l). Parum curioli videntur poctae fuisse in prosapia iustitias ordinanda, dummodo subsisteret horum figmentorum sensus, quem
vocant, moralis. Neque magis laboremus in enodando, quonam
disserant, quae de Themide, de Nemesi, deque Parcis ac Furiis praedicantur; siquidem haec omnia nunquam tam accurate dili incla sunt, ut, quid omnibus, quidue singulis horum numinum proprium fit, ad amussim possit expendi. Clutaemnestra apud Aeschv-lum, atrox a se in maritum commissum crimen purgare nequic. quam allaboraris, continuo sermone modo Themidem leIiatur, modo
Dicen. simulqus Furias et Aten m . Nam Aτη etiam, ex Homero laiis cognita, Dea illa Diis hominibusque inuisa, quae animos so-eordia implet, ut coeco impetu in perniciem ruant, ad Iocum fabulosum do fatali iustitia reuocanda est. Inuentam eta patet hanc nishulam ad purganda ea, quae humanae naturae imbecillitate peccantur. De Nemesi praeclare disputatum est a Herdero, quamquam plura ad hances fabulam exornandam intexuit vir celeberrimus magis ingeniose excogitata, quam argumentis, quae cogant, firmata n . Eleetra
537쪽
apud Sophoclem , cum matre scelerata de Agamemnonis caedo liliis gans. Nemesin inuocat simili modo, ut in hac causa Erinnyes testari potuisset o . Plaecipuum autem Iegum iustitiae fatalis exercendarum munus a poetis Graecorum tragicis ad Erinnyes sive Fnrias dese tur . egregia fictione. ad mentis scelerum sibi consciae internos cruciatus exprimendos. prauisque hominibus terrorem incutiendum. Tartibiles adeo finguntur Furiae, cum adspectu, tum ingenio, ut, si quis earum modo meminisset, ipsum nomen horreret Proserra.
Insignis est Iocus huc pertinens in Sophoclis Oedipo Cotoneo ρ λ Ab Apolline in Eumenidibus Aeschyli Furiae adpellantur abomiis
nandae virgines κατα πτυςοι κοραι δ non inepte. Quis enim non posset non fugete ac detestari animi tormenta, quae Furiarum ima. gine significantur8 Itaque eodem Ioco recto Apollo negat Diis aeque ac hominibus cum hisce Noctis filiabus vllam e sse consu
tudinem q). Eaedem tamen non Dearum tantum numero adscri. huntur . verum maxima earum Veneratio ipso terrore inculcatur
animis, siquidem nemini perhibentur molestae esse, nisi iniusto ac sceleribus contaminato. Venerandae Deae σεμναι Θεαι) non uno Ioeo adpellantur Furiae. Venerandas eas Sophocles nominat De tum filias r . Splendida earum descriptio legitur in Electra Sophoclis ι . Ipsae in Aeschyli Eumenidibus opprobria, quibus a morta. Iibus, imo a Diis iunioribus, onerantur, copioso refellunt; numquam se, adfirmantes, culpae immunem Iniuria almere; quin etiam in scelestos non immanitate naturali saeuire, sed fatalis I gem iustitiae exercentes; id tantum agentes, ne quis improbus diuturna fruatur felicitate; iustum vero vitaeque integrum nullis
538쪽
Unqitam fatis impediri quo minus selix fit; neque, ut vir iustus fundi tus pereat, fieri posse e . In iussis et improbis tanto magis metuendae credebantur Furiae, cum omnia, videant, nullum scelus non peris spectu in habeant, nihilque sit in rerum natura, quod ipsarum potentiae possit resistere u . Hinc etiam profuyudae mentis βυσσοφρων ab Aeschylo Erinnys esse dieitur; eius auctoritate stabiliri funda.
omnibus hisce ceterisque sabulis da Fato, da Parcis, de The. tide, de Nemesi, deque Furiis, collatis inter se ac comparatis, dubiatari vix poterit, quin uniuersum hoc de iustitia fatali caput ad
theologiam Graecorum pertineat antiquioreDr, eam quidum, quae fabulis Homerieis, etsi non sublata, partim tamen minuta est in. signitor, partim traducta ad noua eaquo amoeniora figmenta. Ex quo enim inter Coelestes 1 upiter cum fratribus rerum potitus Eli, siue, quod vulgari, serti one eundem habet sensum, ex quo post xioribus i Graecorum teligionibus ad Iouem eiusquctifratres deleg tum e It mundi imperium, q-d primum Coelus, Terra, ac No deinde Saturnus an Titanes tenuerant, ira Ritium quoque fatalem aDiis iunioribus ita exerceri creditum est, ut, vel iubentibus iis, Mel annuentibus, Nemesis ac Furiau muneri hus stiis sangerentur. In Eumenidibus Aeschyli antiquiores de iustitia fabulae cum post xioribus ingeuiose constantur: Obnituntur acerrima Furiae, ne
Apol Iini ac Μinervae in Oressis de parricidio caussa iudieium siti nec nisi Mineruae sapienter dispositis verborum blandimentis muL
a Notabilia est hie Iocus ad sensum sabulae de FurIis declarandum, in M.fehyli Eumenidibus v. 4ς2. usque ad 369. Ipsae Farias exclamant: 'LO δίκα, ἰω θοόνοι ν 'Εριννύων l Ipsae subiiciunt: Δδειαιος ιδε οὐκ ανολβος ἔσται
539쪽
centur et ad extremum vincuntur. Initio eiusdem tragoediae Pythia, Apollinis vatidica sacerdos . Delphis oraculum primum a Gea sive Terra, tum a Themide ait esse conItitutum, denique ad
Apollinem delatum, agro Delphico a Phoebe Titanide, quae post Thetidem in hoo sacro vaticinata erat. Apollini donato γγ. . Itaque Apollo, si hanc fabulam sequaris, in locum Thetidos succedens. tutis quoque diuini, id est fatalin inter homines defendendi faetiItatem sibi deposcebat. Simili modo reIiqua. quae de Deorum iuniorum. Ioue non excepto, iustitia Praedicabantur . ex antiquiori. hus reIigionibus manasse atqua inde ad nouas deflexa esse arbitror. Nihil enim naturae et indoli iuniorum Deorum inerat, quo ad i ititiam exercendam essent propensi, cum, a morum sanctitate longe aberrantes. ipsis, quodcunquo placuisset, Iicitum esse, intemperaciis ita sua moribusque incompositis apprime comprobarent. Erant isti Dii iustitiae in terris custodes, fatalibus legibus obtemperantes. quibus ipsi alio, quam eo, quod hominibus scriptum erat, iure imnebantur. Quo intellecto. mirum nemini videbitur. tales Deos. quales hi fuerint, etsi eorum mores imitari nemo vellet probus homo ac iustus, lamen ab his ipsis hominibus non timora seruit sed pia mente veroque religionis sensu esse cultos. Iustitiam fata. Iem Ioue esse maiorem ac robustiorem, docemur ab Aeschylo, tu. ius insignis tragoedia . Promeeheus vinctus inscripta, tota fere in hoc argumento Versatur. Quaerit in hac tragoedia Chorus, quisnam necessitatis gubernator tam γκης οιαρστροφος sit 3 respondetur ei a Prometheo, Parcas id esse ac memores bax μιονεo Erinnyes. Iterum Cho-Tus quaerit, num biwe Irapiter quoque. de cuius Prometheus iniustitia
conquestus erat, infirmior ἀσθενέστερος sit; respondet Prometheus, nec Iouem fatum τη, πεπμωμιένηπι effugere et . Sed admodum mitigata videtur esse posterioribus religionibus durior lineo de Ioue sen-
540쪽
entia. Sophocles certe, quavis occata ne oblata, Iouis sui, Amschyli fabulis, quae antiquiorem religionem sapiunt, paullum d pressi, iustum imperium Iaudibus extollit. Magnum Iouem e coelo cuncta intueri, taliatur apud Sophoclem Electra , cum de patris miseranda caede lamentatur a). Pluribus in eadem tragoedia Iocis iustitiae seuera administratio tribuitur Ioui b). Iustitiam Ioui assidue, Sophocles in Oedipo Coloneo ait versibus supra a nobis Iaudatis. Sed neque Aeschγlus Iouem ab hac sanctissimarum rerum cura amois vere voluit, licet ipsum hunc iuniorum Deorum patrem fatalis necessitatis legibus obnoxium esse statuat. Nihil fino Ioue fieri, ideo. que nec fata sine eo impleri, Aeschylus monet in Agamemnone. Tria, in eadem tragoedia dicit, conspirare debere, ut leges iustitias inter homines valeant, vim nimirum κρατος , iustitiam δίκην , et Iouem Q. ΔιοΘεν, i. e. e Iouis decreto, idem poeta ait
Pareas terminare negotium, quod ius ransiit M. Quae autem hoc sensu de Iove praedicabantur, simili ratione ad ceterorum Deorum Deariunque iuniorum naturam poterant transferri. Ita factum est, ut. Deos iustos esse, communis euaderet apud Graecos opinio.
quam nec vulgari superstitione sublatam esse. ipse fatetur Plato, poeticis religionibus popularium suorum insensus e . Neglecta autem antiquissima eaque mystica iussitiae catalis descriptione, napopula