Raccolta di varie croniche, diari, ed altri opuscoli cosi italiani, come latini appartenenti alla storia del Regno di Napoli di Pietro Giannone. Tomo 1. 5.

발행: 1782년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

4쪽

R ACCOLTA

DI VARIE CR ICHE, DIARI,

ED ΛLTRI OPUS COLICOS 1 ITALIANI, COME LATINI APPARTENENΤΙ ALLA STORIA DEL

REGNO DI NAPOLI

N APOLI MDCCLXXXIL

8쪽

PHILIPPI COMINAEI

EQUITIS

De Carolo Oetauo , Galliae Rete , G bello

Neapolitano Commentarii.

Jo ANNE SLEIDANO INTERPRETE LIBER PRIMUS. P stquam res gestas Ludovici undecimi Galliarum regis

commemoravi, jam de Carolo ejus filio. te regni haerede, 8e quamobrem sit cum exercitu in Italiam profectus, exponam . Fuit ea res inter ipsius familiares, diu multumque discepta . Prudentiores enim & rerum periti , judic o bant omnes , magnum in eo esse periculum : ipse autem unus probabat institutum, ti cum eo Stephanus quidam Verius , humili loco natus, te Brissonetus , ambo rei bellicae imperisissimi. Hi duo illum, alioqui propensum, magis i citabant ; ideoque in plurimorum reprehensionem incurrebant. Nam 1e res omnes necessari e deerant, bc ipse multum erat adolescens, ὀc nulla suppetebat pecunia , ic ante profectionem , mutuo sumpserunt Genuae, ad quinquaginta aureorum millia, maximis usuris , 8c tempus anni ad bellum gerendum deficiebat . Una tantum res erat subsidio , quod plerique omnes , ex nobilitate praesertim , magnis animis tialacritate' prosectionem hanc suseipiebant e sic enim serebat ipsorum aetas ; verum, sicut erant fiduciae pleni, ita etiam nullo lare continebantur metu aut imperio. Quare statuendum est , Deum hujus belli fuisse ducem . Reliqui enim omnes parum praestiterunt, quanquam videri possunt, ejus Λ α gla-

9쪽

PHILIPp I COMIN Igloriae, quam ex eo bello Rex sibi comparavit , anthorea

magna ex parte fuisse . Cum annorum Rex esset circiter

quindecim , venit in Galliam Lotharingiae Dux, te Barrem

sem agrum, quem Ludovicus undecimus possederat , item Provinciam Comitatum, quem Carolus Andegavorum Dux, eum ablque liberis moreretur, testamento reliquerat Ludovico, restitui sibi postulabat. Nam quod Renati , Siciliae Regis, Andiumque Ducis &-Provinciae Comitis, e filia nepos esset, idcirco debere se praeferri Ludovico Regi , qui 'esset nepos e sorore, Sc Provinciam ad se pertinere, injuriamque sibi factam ab avo dicebat. Rex vero, majorum testamentis cautum esse , ne ad filias deserretur Provinciae imperium, Sc ipsum, qui matri succederet, nullum ibi jus habere possie, contendebat. Re disceptata diu , Barram ei restituit , 8c certum equitatus numerum attribuit , & ad quindecim aureorum millia annua promtiit , in annos qua- tuor, intra quod tempus de jure Provinciae cognosci opor-1ebat . His rebus omnibus intersui , propterea quod ejus

eram senatus , qui tunc communi cocilio proeerum lc ordinum regni delectus ac constitutus fuit. Stephanus autem .

Verius, qui posseisiones jam aliquot per Provinciam habebat , se proseetionem Italicam valde optabat , auetor Regi fuit, ut mihi de nonnullis aliis diceret, ne Provinciam sibi eripi pateremur. Priusquam anni quatuor exiissent, de quibus convenerat , jurisperiti quidam ejus regionis venerunt in Galliam, ac testamenta proferebant , partim Caroli Siciliae Regis, partim aliorum , qui ex Galliae regum stirpe procreati, Siciliam possederant, non modo Provinciam, sed Zc Siciliam , dc quascunque alias ejus semiliae facultates, ad regem pertinere confirmabant. Hoc illi quidem magna contentione a verum alii longe secus atque hi , quos dixi, omnia sua communi dabant cum Stephano Vario, qui valde regem instigabat, ne tantam haereditatem , testamento delatam , Φe Galliae peculiarem , negligeret. Johannes autem Borboniorum Dux , bc alii quidam regis familiares ,

10쪽

COMMENTARII. qui rerum summae preerant, ut adverius alteram factione infirmius consisterent: Lotharingiae Ducem, qui magni animi erat, accersiverunt in Galliam, ut ejus niterentur praelidis, sed rationem tenebant, quomodo nacti idoneum tempus , eum a se removerent, quod accidit , quando illi & confirmatas suas partes, & Aureliani Ducis, ejusque clientelae gratiam& authoritatem minui viderunt . Quanquam certe, niti de Provincia illi satisfacerent, ic annuam pecuniam promissam. dependerent, non erat, quomodo post annos quatuor ipsum diutius mor entur. Et cum venisset tempus , quo illi satisfieri oportebat, atque ille frustra se moliri videret, ir tus discessit. Uerum mensibus aliquot ante id tempus, o lata fuit ei pulcherrima conditio , si modo adjecisset anumum , ea que potuisset uti . Neapolitani enim regni proceres omnes ac civitates, a Ferdinando Rege, propter summam ejus ac liberorum ipsius crudelitatem defecerant , Scin Ecclesiae Romanae clientelam atque fidem sese permisera ot ; cumque Ferdinandus adjutus a Florentinis acerrime restiteret, Pontifex Romanus ti reliqui omnes , Lotharin-giae Ducem evocabant, eique summam imperii deserebant,& interim dum in Galliis occupatur, naves aliquot instrin. Etae, & cum his Iulianus, Cardinalis ostiensis, Genuae ipsum expectabant, & discedentem e Galliis, multi legati atque nuncii, qui ejus rei causa Neapoli venerant , magnopere ad profectionem hortabantur . Rex etiam , qui tunc annorum erat undeviginti, videbatur consilium hoc non improbare , ac velle ipsius uti opera, ideoque & pecuni a , Mequitatu, ti commendationibus eum adjuvare constituit. Et

quanquam duo illi , de quibus ante dixi , non desistebant Regem admonere sui juris: ille tamen dimissis literis Romam, Florentiam, Genuam, M alio, benevolentiam ei comciliare studebat, quod & ex legatis qui mittebantur, & ex ipso Duce, dum per Molinum , Borboniae oppidum , itersareret, cognovi. Haec autem eo recito , ut demonstrem, humilis conditionis homines excitare nonnunquam graVilsi-

SEARCH

MENU NAVIGATION