Raccolta di varie croniche, diari, ed altri opuscoli cosi italiani, come latini appartenenti alla storia del Regno di Napoli di Pietro Giannone. Tomo 1. 5.

발행: 1782년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

31쪽

αε PHILIPPI COMINAEI concursu cum ad pontem Arni fluminis venissent , Leonem illum praegrandem, columnae marmoreae super impositum , quod est insigne Reipuia Florentinae, demoliti, regis iesigiem in eam columnam collocabant, sic , ut equo inliciens , dextra teneret gladium , pedibus autem equi subje-etum ac prostratum haberet Leonem . Hoc illi tunc quidem, ut nobis gratificarentur: sed postquam deinde Maximilianus Caesar eo venit, sublata statua, quam nobis posuerant, consimilem illi tribuebant honorem. Itali enim sere student ,1 eque adjungunt semper potentioribus. Quanquam certe Pisani, quorum est durissima conditio , merentur excusationem , quod meliorem statum ametent . Rex paucis diebus ibi commoratus, ubi Florentiam venit, graviter quest i sunt de injuria, quam accepissent , ob libertatem Pisanis restia l tam , in quo promissum ab eo non servatum esse , nec

etiam ei licere dicebant, ut ipsos in suo jure impediret Qui pro Rege verba fecit, excusabat factum, eumque dicebat non recte accepille illorum postulata, nmae velle jus ipsorum aut vectigalia deteriora facere. Novim itaque cum

illis pactum secit, de quo sum dicturus, ubi de Petro Medices , ὀc quid illi acciderit, primum exposuero. Quod istam multa Regi permitisset, nonnulli eo levius tulerunt , quod abeuntem putarent edditurum esse , quae bona fide accepisset. Et quanquam Pis, maximi sit momenti civitas, ta- .men si Rex ibi voluisset hyemare, opinor Florentinos non 1 uille ei denegaturos . Ubi Florentiam ergo revertisset Petrus Medices, nemo vultum fingebat, sed irati animi signa plaerique omnes dabant, propterea quod per ipsum essent exuti facultatibus iis omnibus, quas annis prope centulo minimo labore atque periculo sibi comparassent ac videbatur illis praenunciare animus aliquid magni incommodi. His' de causis, praesertim desiderio libertatis, quam amissam esse judicabant, constituerunt illum extra Remp. ejicere , ab eoque consilio non splendor hujus familiae, non gratia, non recens Cosmi ὀc Laurentii ornatilsimorum hominum memoria eos revocabat. Et

32쪽

eum earum rerum inscius ipse, tametsi de infirmitate plebis nonnihil dubitaret, ad curiam venisset comitatus, ut ad Sela- . ltum reserret, quid actum eliet : non fuit intromissus , Mex Neriis quidam, armatus, qui portam occupaverat, dicebat, non ei licere eum comitatu ingredi. Domum igitur reverius cum sic esset repudiatus octientes ac famulos suos

omneis jussit arma capere, simul, quid fieri vellet, ic quae

sua esset fortuna, Paulum Ursinum admonuit, gentilem ac familiarem suum. Nam quod inter ipsos quaedam esset necessitudo , familia Medicensis , quae potens erat lc ampla. consuevit inde a Laurentio dare illis annuum stipendium , Consilium rius hoc erat , ut iactioni adversariae vi arm rum resisteret : sed ilico fuit conclamatum ad libertatem,ti populus ad arma concurrit. Eo cognito , statim profugit miserabili certe sato . Nam quae plurimis annis fuerat potentissima domus, Principibus sere comparanda, quic- 'qtrid habuit dignitatis , atque splendoris , eo die amisit .

Eam rem omnem cognovi ab legato Florentino , qui tum erat Uenetus, & naviter tuli, quod non esset meum secutus mafilium. Quo enim tempore. Venetias primum veniedatis ad eum literis , nunciabam , quibus rationibus pacificare poliet. Hoc enim in mandatis mihi dederant Brisso,. . netus atque Verius, Sc Rex placari poterat; si iter solum dedissent, aut ad summum si Liburnum ei permisitient, verum ille meis acceptis literis, aliene respondit. Postero die is legatus ille, quem di ni, recitavit Senatui Veneto ex literis, qua mobrem profugisset: conatum esse Rempubis oppi imere , iacomparare sibi dominatum auxiliis Arragoniorum, Sc Ursinorum. Idem legatus, pridie cum nihil adhuc esset allatum, valde amanter ic ossiciose multa mihi de illo confirmaverat non secus ae si ipsius esset cliens : nunc vero, commutata, fortuna longe diversum publice dicebat, secutus masdatum Se , natus Hic videlicet est rerum humanarum status, ut etaerique omneis ad motum fortunae se quoque moveant. Post haec nunciarum iuit, illum sufentem adventare Venetias, Sc regem honorifice admissum esse Florentiam Legatus deinde, cum a. D a suis

33쪽

f8 PM i t mi FI COMImae I suis domum evocaretur , discessit. Significaverant enim illi,

quam essent nacti tempestatem , ea utendum esse . Biduo post , venit eo Petrus Medices, parum bene cultus . Veneti autem , quod verebantur, ne regem ostenderent, cum non possent ei honeste denegare hospitium , percunctando studebant ex me cognoicere , quae Regis esset voluntas .

Ego , qui cuperem ei gratificari, praesertim cum Rex nihil de illo ad me scripsisset odiose , respondi existimare me, fugisse illum' propter mobilitatem vulgi potius , quam me

tu rogis. Itaque fuit admissus, liberaliter exceptus, eique & famulis permittebatur esse cum telo. Et quanquam .Cosmus Medices olim impediverat eos , quo minus Μediolanum obtinerent , tamen ob ejus familiae virtutem at 'que nobilitatem, in magno ipsum honore habebant . Postquam in collocutionem veni, prolixe de sua calamitate mihi commemorabat , amissis rebus omnibus . Hoc etiam inter alia valde hominem angebat , quod ex ipsius proeuratoribus quidam recusasset ei subministrare pannum , quo se , suosque vestiret. Ego, quibus poteram rationibus eum confirmabam Rex priusquam iret Florentiam , datis literis , eum accersivit , sed ille pridie ejus diei profugerat ', cumque ex nostris quidam , qui locum te hospitium Regi parabat in illius aedibus, de iuga cognovisset: coepit ilico praedari & diripere, quicquid reperisset, illata causa, quod ipsus procuratores Lugduni magnam vim pecuniae sibi deberent . Is abstulit 'inter alia cornu quoddam insigne Monocerotis , praecili septem millium aureorum. Quicqvid haberet opum proerea , deportari jusserat in quasdam alias aedes. Id omne vulgo direptum fuit , sed ornamenta quaedam illius , M ad viginti aureorum millia , pocula Vδlde praeciose, M signa quaedam elegantissima , Senatus sibi servavit. Summa' omnium quae amisit eo die , fuerunt ad cen

tum aureorum millia. '. . . . .

34쪽

Equiris , Commentariorum

LIBER M E CUNDUS . . .

F' Loebntini postea nouam secerunt cum Rege pactio

nem , ic mutuo dabant centum ac viginti aureorum millia , concedebant etiam quae diximus , oppida ' ὀc 'quo magis ei gratificarentur, insignia suae urbis mutarunt , S: Gallicis consimilia . sumpserunt. Ille invicem in suam tutelam atque fidem eos recepit , M sanctissimo jurejurando pollicebatur redditurum se ipsis , quae accepisset Oin .pida, quarto mense pest , quam Neapolim ventilet , aut eo citius , si forte ante id tempus in Galliam redi, ret . Commoratus apud eos paucis diebus , Senam , inde Viterbium petivit . . Eo in oppido constituerant hostes morari , nostrumque adventum expectare, & si resua ferret, praelio nobiscum decertare , quod & Alphoat, regis, Sc Alexandri Pontificis legati, Venetiis mihi dicebant. Ferdinandus enim Λlphonsi filius, Romam se receperat , bc ipsum Alphonsum, cui magnam plaerique tribu bant sortitudinem, Viterbium usque venturum es e cum exercitu putabam , filio relicto Neapoli praesidio. Locus enim ille visita mihi fuit valde opportunus, ubi nos exciaperet eo quod haberet a tergo tum suum tum Pontificisti. Ursinorum agrum omnem, in quem , si quid acci lii tin commodi, absque majori ullo periculo facilem habuisset receptum. Arcem Viterbii Rex occupavit per Cardinalem Ostiensem, ejus loci praesectum,& mirabar cum ab eo mihi redderentur literae stii scriptae, ac tunc primum capi cogitare, esse Deum , qui prosectionem nostram gubernaret, meque poenitebat, quod paulo ante fueram hortatus Regem. per literas, ut cum adversariis, qui tum honestas deserebant, conditiones , pacilceretur . Aquapendens oppidum MMons

35쪽

Mons Faliscorum, ὀe quicquid est in ea regione, in potestatem regis concessit prius quam Viterbium ille veniret . Haec omnia cognoscebam ex literis tum Regis , tum iis , quae miliebantur ad Senatum . Venetum , Illinc Romam prosectus venit in agrum Ursinorum, qui statim in ipsius fidem ac potestatem se permisit, authore Carolo Ursino , qui ejus rei mandatum habere se dicebat a suo parente , qui militabat Alphonso. Nam Itali suo quodam more diligenter provident, ne infirmiores sequantur partes , ideoque etiam belli tempore solent aliquando communicare sua cum hostibus, & sunt intenti ut cognoscant in utram partem inclinet sortuna, Brachiani, quod est Ursinorum ditionis oppidum, locuples te copiosum , exercitus noster commode 1ese refecit . . Inde Rex eum , quem si1pra diximus Cardinalem , misit Ostiam, oppidum maritimum , ut Romam quae est in propinquo, contineret in fide ic amicitia. Tenebant illud. oppidum Columnenses , qui nostrarum tunc erant partium , opera te intercessione Cardinalis Ascanii , qui stater erat Mediolani Dueis , eumque valde oderant Ursini. Nam hae duae familiae, quam late Romanae Ecclesiae patet imperium, suos habent clientes atque devotos , perpetuaeque sunt inter ipsos turbae 5e essensiones . Quod nisi malum hoc interveniret iis locis, nullus Italiae populus meliori conditione aut aequiori uteret imperio , pr pterea quod nullum fere pendent tributum , ὀc Remp. ha- Dent bene constitutam , quia Roma . Pontifices plaerumq uesunt te ipsi docti, At homines praeficiunt idoneos: sed Democredat , quantis malis occasionem praebeant factiones illae duae. De Colum nentibus, & quemadmodum a nobis deis cerint , postea sum dicturus. Praeter eum Cardinalem, rex Ostiam quoque miserat Peronem Bassum , qui, paucis ante diebus attulerat viginti aureorum millia , quae Mediolani

Dux paulo ante regi mutuatus erat. Attribuerat autem illis Rex ad quingentos equites , & duo Helvet latum milalia, quibas praeeratu Comes Liniacus , & Λlegrius , te ipso.

36쪽

COMMENTARII. 3I

rum proposui erat, ut trajecto Tiberi, Ferdinandum, qui

Romae erat, commeatu intercluderent , auxilio Columnensium, . quisus amplissima Rex dabat stipendia . Sed hoc in loco varia concurrunt, de iisque singulis aliquid nobis est dicendum. Rex antequam Viterbium venit , legatos Romam miserat, & in his Tremolium, ad Pontificem , ut de pacς agerent, quoniam ille jam initium aliquod ejus rei

secerat, ut Italorum seri consuetudo . Sed interea Pontifex , nocturno tempore in urbem receperat Ferdinandum cum copiis, ti nostros legatos comprehensos , eodem die dimisit, Ascanium vero Cardinalem, te Prosperum Columnam captivos detinuit, quod nonnulli serebant ipsorum volantate fieri. Eo toto itinere, non amplius biduo Reu uno aliquo in loco morabatur, de multo. commodius eveniebant

omnia, quam polliceri aut optare sibi potuisset ipse . Pontifex ubi vidit eum tanto successu te celeritate progredi , permisit, ut Romam veniret , quanquam sane ut prohiberet, non jam in ipsius erat potestate. Ferdinandus autem noctu clam discedens, Neapolim revertit, deductus aliquousque a Cardinalibus aliquot , Regi obviam processerunt Cardinales ac Senatores magno numero, te hospitium fuit ei tributum in urbis-ea parte, quam Columnenses inhabitant. Pontifex in Adriani molem se recepit. Nonne autem mirum debet videri, te Regem Alphonsum , cujus tanta erat Opinio virtutis atque scientiae militaris, ejusque filium M Ur,sinos , qui plurimum iis locis poterant , non fuisse ausos committere suam salutem urbi Romae, presertim cum satis perciperent Se Μediolani Ducem te Venetos jam conari

defectionem, te de foedere consultare ρ Nam si Viterbii aut etiam Romae, saltem per aliquot dies nobis illi testitissent, ilico fuisset initum illud foedus , at consilium Dei colit

tiones captumque nostrum excedebat . Ante quam Romam, Beri venit, concidit aliqua pars muri ,- Sc quum eo venisset, collapsus etiam fuit ille murus, quo cingitur. Adrianimo les , in quam Pontifex sese abdiderat, quod praeter alios duo

37쪽

3Σ ' ΡΗ1Oppr COM IN Iduo quidem Cardinales mihi recitarunt, qua quidem in re significationem aliquam it omen inesse crediderim. Sed nunc mihi de Alphonso nonnulla sunt explicanda . Ab ejus patre nobilitas prope omnis defecerat, ut initio libri diximus, qui cum externum auxilium diu frustra expetallent, in gratiam redierunt , ic ex ipsis nonnulli , cum Neapolim revertissent, per fidem circumventi, capti fuerunt ab eo ci citer viginti quatuor, quos ab ejus morte Alphonsus filius necavit omnes, ac supplicium quoque sum it de Principe Rhosanae, Se Duce Sessae fortitsimo viro, quos pater aliquando simili fraude circumvenerat. Ille in matrimonio habebat

Ferdinandi sororem, & quanquam graviter eum offenderat: tamen, quod data fide ad ipsum venisset. Non erat aequum, ut vim ullam pateretur. Compraehensus autem, in teterrimum carcerem abjectus fuit, post etiam ipsius filius. Λω- 4escens valde sermosus, annorum circiter quindecim, cui

que regni summa deferretur ad Alphonium ille jam totos viginti quinque annus fuerat in vinculis, neque multo post, Alphonsus captivos in Ischiam insulam Neapoli vicinam

deportare ac interfici jussit omnes, praeter unum Se alterum. Crudelitatis te iracundiae ipsius administer fuerat, e Nauritania, quidam homo barbarus atqne ferus, qui perpetrata mede, domum rediit illius mandato, ut facinus il Ad maneret occultum . Erat Ferdinandus ingenio valde truculento se inconstanti. Nam Se inter epulas ac in con- Niviis cum letici m ac hilaritatem praeseferret, jubebat homines compraehendi , Sc vitae periculum illis creabat c Ad hunc modum cepit de postea neeauit Jacobum Picini- Num , Francisci fifortiae , Mediolani ducis, legatum. Tametsi rumor erat, Sirtiae voluntate hoc evenisse, quod eX-cellentem hominis virtutem, qui magnas haberet per Italiam clientelas, ambo metuerent'. Breviter , nihil erat in eo humani , nihil commiserationis, quod etiam ipsius propinqui & necessarii profitebantur. In populum hehementer fuit iniquus, bc nullum mercaturae genus nod eXercebat

38쪽

' COMMENTARII. 33

adeo sordidus & illiberalis , ut etiam porcos distribueret

Saginandos, alieno sumptu , quo essent vendibiliores, quos si contigiiset perire, tum eos qui suscepissent alendos, da num ei praestare oportebat. Per Apuliam , quanti vellet , emebat quicquid erat olei, M frumentum aliis in locis, antequam maturuisset, uec quanti omnino poterat, diuendebat. Quod si forte propter earum rerum copiam remitteretur precium , cogebiatur tamen homines ad ipsius arbitrium atque praescriptum emere , ti quandiu suppeteret ipsi quod venum daret , non licebat aliis quicquam distrahere. Ex nobilitate qui rem familiarem curabant, te paulo erant lautiores , ab iis pecuniam 1e quicquid ejus animo adlubuisset , mutuabatur , aut etiam invitis eripiebat , Scpassim habebat equurum greges , quos alii cogebantur ei propagare δc enutrire. Patris ingenium reserebat Alphon-siis, uterque crudelis x libidinosus , M impius. Nam lesteminis compluribus vim fecerunt, ti Ecclesiae nullum deferebant honorem , imo praefecturas Ecclesiarum venderint, Ze Ferdinandus Episcopatum Tarentinum Judaeo cuidam vendidit, tredecim aureorum millibus, qui illum suo filio, quem nostrae religionis esse diceret, comparabat. Abbatias

autem , M id genus alia , servulis suis , ti familiaribus ,

pro mercede dabat , no unquam etiam sub conditione , scilicet ut accipitrec ad certum tempus sibi curarenῖ , ac

mansuescerent , . aut simile aliqui ὀ . Alphonias , solenne illud & ab Eeci a sancitum, quadraginta dierum pluuium, eontemptim habebat , neque peccatorum expiationem quaerebat , neque coenam Domini quicquam ad se pertinere putabat , ὀc ut paucis omnia dicam , nihil erat illis impurum magis M sceleratum. Putant nonnulli , quod si Alphonsifilio , Ferdinando , longior vita contigisset, superaturumo uisse utriusque neqgitiam & improbitatem. Mihi quidem visus suit admodum demissus ac benignus, verismi id festasse rebus duris & alperis potius, quam ipsius indoli ixis buendum est . . Dicat aliqvis, odiost haec χ me recitari: sed Tom, In . . E . Esi

39쪽

assirmare possum , te religiose quidem , nullum hic interia venire assectum , ic eo solum ista commemoro , ut quam sit potens ti justus Deus , omnes intelligant ἐ Nec enim ullum llagitium dimittit impunitum, & hic videmus quomodo Carcium tigem adolescentem , nec rebus , nec hominibus idoneis initructum , excitarit , ut eos Reges tam prudentes , tam locupletes , tam exercitatos militiae, quia bus ad gerendum bellum nihil etiam deesset , mulctaret . Qui tametsi multo ante prae riderent eam imminere tempe statem, tamen inopes consilii ti velut attoniti, non potuerunt eam a se depellere . Sola enim arx Neapolis impetum nostrorum aliquandiu sustinuit. Non invenuste igitur. Alexander' Pontifex, Gallos eo venisse dicebat, cum ligneis calcaribus,' Se cretam solum praetulisse manibus, ut inscriptione facta, hospitiis idoneum locum sibi deligerent. De calcaribus autem eo dicebat , quod dum nostri homines, ocioli per urbes obequitant, servuli soleant ipsorum calceis imponere cuspidem aliquam ligneam, quae sit calcarium t co . ' Nec enim frequenter admodum in ea prosectione nostri. gestarunt arma, dc ab Asta Neapolim usque, Rex quatuor solum menses ac dies undeviginti consumpsit. Quare non dubitem assirmare . ic multos per Italiam novi honestissimos viros , qui idem judicant, hanc videlicet plagam illis inflictam spisse a Deo , ut reliqui Principes omnes ipsum revereantur, dc jug cuique suum reddant. Nam illi non modo Regnum ipsum , ic quicquid haberent opum,

sed eximationem etiam amiserunt omnem, de ex ipsis uno anno tres e vita decesserunt. Ferdinandus enim, qui magni illius Alphonsi. Regis , prudentissimi de optimi viri MIius erat illegitimus . cum videret a nobis impendere sibi di lcrimen, neque posset resistere, magnopere angebant in animo, & eo vehementius, quo magis dς sua filiique sui Vitae turpitudine cogitabat, dc quo graviorem justioremque populi contra se offensionem esse sciebat. Nam etsi crudelis erat ν tamen ingenio praestabat , ὀe ex ipsius familiaru

a bus

40쪽

COMMENTARII. 3sbus nonnulli mihi confirmabant , cum sacellum. quoddam dirueret, repertum fuisse libellum, in quo perscriptum es- set, quicquid postea pertulit incommodorum, eumque ubi legisset, paucis quibusdam adhibitis, in ignem conjecisse. Λd eum dolorem hoc etiam aecelsit, quod ipsius filius Almonsus, ex eo nepos Ferdinandus, huic famae de .regis adventu , fidem non habebant: nam hi contemptim sere' de re tota loquebantur , Si graviter interminati, dicebant, secum exercitu nobis obviam processuros, ad Alpes usque .

Ipse vero, qui periculi magnitudinem intelligeret, per legatum suum, Camillum Pandulphum, valde sollicitabat Regem de pace, priusquam Vienna discederet. Qua ut impe- . traret, pollicebatur de pendere vectigal annuum, ad quin-.quaginta aureorum millia, paratus etiam, fidem jusjuram dum praestare, Sc regnum ei serre acceptum, cunque Videret aa pacem nullum aditum sibi patere, morbo correptus interiit, expiatis antea peccatis; uti spero, bc Deo recon- ciliatus. Alphonsus autem , qui tam, fuerat immanis per Omnem vitam, ' Se qui adeo magnum habebat usum armorum , sua sponte, prius quam Roma rex digrederetur, ulministrationem omnem deposuit, 3c tantus ei timor iticeia sit, ut noctu perpetuo exclama set, audire se adventantes Gallos, & non hornines tantum, sed arbores etiam Sc saxa, nomen Gallicum sonare. filium itaque suum, ubi Roma Neapolim rediisset, in regni possessionem misit, te inauguratione facta, jussit obequitare per urbem maximo cum comitatu . Quo facto, fugam in Siciliam adornavit, cum sua foem, que soror erat Feldinandi Castiliae Siciliaeque Regis. Et cum ejus rei fama ubique percrebuisset, in primis autem Venetiis , non idem erat hominum judicium, dicebant alii prosectum ad Turcarum Caelarem: alii dece- .dere ex regno jactabant, in gratiam sui filii, qui populo

esset acceptus. Μea vero semper fuit ea sententia, ut du' cerem, paUOre consternatum profugisse. Nemo enim, qui

SEARCH

MENU NAVIGATION