장음표시 사용
31쪽
eorpora, per chemicam conjuncta, dissociare evaluerint sa)Quamvis mallei ictus nitri massam diffringit; tamen habilia maxime instrumenta acidum ejusdem ab athali nequeunt segregare. b. Ut attractio chemica nunquam, nisi inter diversae naturae corpora, sic cohaestionis, contra, inter ejusdem generis corpora, intercedit. Immo hanc inter sola ejusdem generis corpora intercedere dici potest. Nam, si qua corpora sunt diversi generis, et collata inter se cohaerent, nec in coitum chemicum evidenter cogi queunt; tamen, quae ut cohaereant efficit, attractio, pro chemica haberi potest. Attractioni chemicae proprium est, quod diversae naturae corpora propius inter se adducere Usque nititur, eoque nova composita conflare. Qui nisus, quamvis, per obstacula ei opposita et insuperabilia, in effectum perferri prohiberi potest, non tamen suam mutat naturam ; estque etiam tam chemica attractio, quam si coitus, quem essicere nitatur, quam maXime esset secutus. Si, exempli ergo, aqua non manifeste cum vitro coit, tamen attractio qua conjum' a tenentur, certe chemici generis esse habenda est. Quippe enim, si haec attractio ad partium vitri
Cohaesionem, aut quamlibet aliam potestatem resistentem, quam singere possis, superandam satis valeret; duo illa corpora, coitu tam manifeste chemico, quam is est, qui aquam inter et salem intercedit, conjunctum iri, con
c. Cohaesionis attractio potest admodum esse imbecilla, ubi chemica perquam valida est. In salis Gla uberiani soluto aquoso, vel etiam cryitallis, cohaerendi attractio haud quaquam memorabilis est; sed chemica, quae acidum cum
aikali conjunctum tenet, maxima e me nota est. Immo, saepe in corporibus, quorum parteS integrae adeo non Cohaerent, ut contra assidue se repellant, attractio chemica cernitur. Ubi aqua sponte vaporatur, Cum aere per attractionem chemicam coit, sed nulla in composito cohaesio est. Cujus partes integrae contra, alia aliam, potenter se repellunt. d. Ut attractionis chemicae vis in plerisque casibus tanto validior, et contra, est, quanto propius ad simplicitatem, aut Contra, compositum, quod ab ea contineatur, ac 2 cedat in Dielionary of hemistry, translated fro in the Freneli, edit. a.
art. Affinit', note of the transsator.
32쪽
cedat; ita si vis cohaerendi ullam simplicitatis rationem
habet, ea ratio attractionis chemicae rationi prorsus opposita est. Nam adeo non imbecillior est, quo compositum magi S corpus sit, ut, e contrario, saepe validior et potentior evadat attractio cohaerendi. Ut exemplum referam ; quanquam metalla minus simplicia terris metallicis sunt, multorum tamen ex illis, quam harum, partes multo firmius cohaerent. Item, tametsi aqua cohaerendi vi minime insignis est, et acidi fluoris partes adeo non cohaerent, ut valide se, alia aliam, repellant; tamen conjuncta corpus, utrovis sui simplex minus, sed cohaerendi Vt, eam, qua pleraque nota corpora continentur, longe su- Perante, praeditum efficiunt. e. Ut cohaerendi attradito calore saepe imminuitur, nunquam augetur; ita chemicam saepe augeri, postea videbi
f. Notis insignientibus, quae supra relatae sunt, haec insuper addenda est ; quod attractio chemica corporum, quae conjungit, proprietatum insignes mutationes semperessicit, cohaesio non itidem sc).
CHEMICAM a magnetica et electrica attractionibus m a. nifeste dissidere, complura demonstranet.
a. Dum magnetica attractio una tantum materiae specie continetur, C hemica omnibus rerum corporibus communis est.
b. Attractio electrica nullo discrimine, inter ejusdem ac diversae naturae corpora, chemica inter sola diversae nataturae, obtinet. Illa nunquam, nisi sub certis humoris electatrici conditionibus, agit; hujus actioni nullis istiusmodi conditionibus opus est. c. Magneticae et electricae attractionis vis per distan. tiam metiendam agit ; chemica angustioribus, quam ut manifesti sint, finibus continetur.
His rebus et rationibus perspecti S, attractionem, coitus chemicos continentem, potestatem esse, ab aliis attractri cibus potestatibus, jam relatis, dissidentem, satis, ut spe-xo, patebit. Verum, ad distinctionem perficiendam, jam relatis observationibus alia addenda videtur. Ut attractiones sic, ut dictum est, in genera distinguendae e) Dictionary of Chemistry, transsated stoin the French, edit. et article Diu, Note of tbe transtat0r.
33쪽
dae sunt; ita smiliter repulsiones distinguendi locus esse videtur. Repulsio esse videtur, quae gravitati opponi potest, ea, scilicet, quae phlogiston inter et orbem terrarum vintercedit d). Repulsionis, attractioni cohaesionis oppositae, exempla unusquisque vapor, unumquodque sorsitan corpus elasticum, praebent. Quin et electrica repulsio est, quae attractioni electricae respondet. Et alter magnes alterum repellit pariter attrahitque. His omnibus in casibus singulas repulsiones esse, quae singulis attractionibus relatis respondeant, perspicuum est. Sed nullam rem certam novi, quae attractioni chemicae oppositam repulsionem probet. Et si nulla est, inde aliud discrimen, quo a reliquis attractionibus chemica dignosia
Ut verum sit, necne, intelligatur, et eorum, qui esse repulsionem attractioni chemicae oppositam, et respondentem, contendunt, opinio excutiatur, eam opinionem tuentia argumenta anquirere operae pretium est. a. Quod nonnulla corpora sunt, quae certo et permansuro coitu conjungi nequeunt, nullum adfert argumentum; siquidem attractionis absentia satis, ad eam rem explicandam, nec vi repellente opus, est.
b. Cum resolutionibus chemicis necessaria repulsio dicta sit; scilicet, exempli ergo, ubi, addito athali, terra metallica ab acido, quicum penitus permixtum, et cujus per omnes partes pariter divisum, sit, separatur; eam terrae separationem, per solam athali, acidum attrahentis, actionem essici, non esse credendum; cumque nullum corpus loco moveri, nisi ab aliqua vi adsectum, possit, et attractio, acidum inter et athali intercedens, ipsa sola adficiat ;ita aliam potestatem, qua terra acido demoveatur, et separatio perficiatur, requiri; quae potestas repulsio esse, inter
novum compositum et separatam veteris partem intercedens, existimata est: Ei opinioni objiciendum est, potestatem illam hypotheticam esse, et ad aliquid explicandum, ex justae ratiocinationis legibus, ibi hypotheses, ubi principia firmiora aeque adhiberi possint, este rejiciendas. Firmiora autem principia sunt. Nam in omni quam scio resolutione potentiae sunt, a chemica repulsione diversae, isti esse tui pares, quas non opinio incerta, sed observatio cer
Harum potentiarum proprii ponderis disterentia est, Vo L. IV. E quae
Inquirere in argumenta, phlogiston absoluta levitate praeditum esse proponentia, nimis hic longum foret. Quae igitur scire cupidos ad ejus opinionis defensores relego.
34쪽
quae nunquam fere non inter corpus separatum et compositum novum existit. Itaque, si corpus separatum gravius forte sit, ea gravitas ipsum movebit, et loco, quem incomposito obtinuerit, ad imum vas dejiciet. Contra, si levius erit, per novi compositi majorem gravitatem ad summum extolletur. Atque sic illud in imo, hoc in summo, vase per se colligetur. Alia potentia separationem expediens, cohaesionis inter corporis separandi partes attractio est. Quae, ut ante, in
Priore mixtura, a chemica attractione inter mixti partes Obtinente, superata cessit, nunc demum, finita chemica
attractione, liberam agendi potestatem adipiscitur. Hac potestate ductae corporis separati partes propius inter se
admoVentur, ac proinde corpore, qui cum ante conjunistae sint, emoventur. Talem in separatione potestatem agere declarant tot firmorum Concretorum, quorum tali occasione partes magna saepe vi cohaerent, exempla.
Tertia, saepe in resolutione existens, potentia est separati corporis elasticitas. Quae, conjunctionis tempore repressa, nunc denuo reagit, et, dum novi compositi moles haud memorabiliter mutatur, elasticum corpus ut multo majus eo, quo prius conclusum sit, spatium occupet essicit. Quo facto, ejusdem a corpore, qui cum Conjunctum sit, separatio consequatur neces e est. Repulsionem, in qua hic elater positus est, a chemica, quam falsam esse ostendere sum Conatus, multum discrepare, vix dicto opus est; quippe quae non inter primi compositi partes, sed inter separati corporis integras, existat. In omni casu, mihi noto aut observato, ubi cujusquam corporis partes constituentes, addito alio corpore, dissociantur, potentiarum relatarum aliqua aut plures agere cerni possunt. Eoque ad resolutionem explanandam, intercedente prioris compositi partem inter et novum repulsone opus non est. Nec requiritur quicquam, nisi, ut aut nulla attractio intercedat, aut, si qua intercedat, ea satis imbecilla sit, quae potentiis relatis cedat. Quae sic ad separationem cssiciendam nunquam non susscient. Ubi partes corporum constituentes calore, nulla alia re interposita, separantur, ea separatio quidem repulsionis ope essicitur. Sed ea repulsio chemica non est; non enim inter mixti partes constituentes, quae diversi semper generis sunt, sed homogeneas unius aut plurium partium particulas, occurrit. Estque igitur, quae cohaesionis, non quae chemicae attractioni opponenda sit, repulsio. e. Neque olea bigrada aquam, ut vulgo creditur, repel-r lunt.
35쪽
Iunt. Quae, quanquam sine alicujus rei interventu, cum aqua non coire dicuntur, non ideo, etiamsi hoc verum eiant, repellentem iis vim inesse sequitur. Coitus vel compositio effectus est, attractionem pro causa sibi vindicans. Qua absente, quantumvis vis repellens desit, ille non eve
verum enimvero adeo nulla inter haec corpora repulsio intercedit, ut, e contrario, manifesta attractionis indicia sint. Ita aquae gutta, sevo candelae adhaerens, Contra
suam gravitatem, ab illo, perinde ac a gummi, sale, aut quolibet alio, qui cum coit, su stentabitur. Eadem attractio etiam incidit, ubi paucae olei guttae inlatam aquae superficiem conjecta est. Qua in re partium olei inter se, quae minime exigua est, cohaesio ab aliqua potestate superatur; quae illas rapide quaquaversum super
totam aquae superficiem diffundit, essicitque, ut tenuem pelliculam, colores prismaticos pulchre, donec evan C scat, reflectentem efforment. PHaec olei diffusio in repellente ipsius particularum vi non consistit. Quae adeo non aliae alias, mutuo repellunt; ut satis validam attractionem exerceant ; id quod olei tenacitas et rotunda guttarum ejus, ubi corpora contigua ea sunt, quae ipse imbecille attrahunt, figura documento sunt. Sola igitur potestas, hunc effectum edens, quam ego concipere possum, attractio aquam inter et oleum est. Per quam non solum inter se
olei partes dissociantur, sed justus earundem cum aqua Coitus estici videatur. Quod judicium, attractionis relata indicia, et evanescens cito pellicula, confirmant. Neque, si cito quidem aqua olei paululo saturatur; ideo imperfectior conjunctio est, infirmiusve attractionis indicium videri debet.
Haec omnia, quae mihi ad animum adcucurrerunt, argumenta sunt, repulsonem chemicam tuentia. Quibus, si opposita ratiocinatio firma est, talem potestatem nullam esse constabit.
CHEMICAM attractionem ab aliis, quas philosophi observarunt, differre jam ostendere conato, ad ejusdem in corporibus, quae adficit, effecta deinceps transeundum est.
RECTUS attractionis in corporibus, quibus inest, effectus mixtura seu combinatio est. Quae attractio, quoniam inter particulas, natura discrepantes, intervenit; in talium
36쪽
particularum contactu, saltem appropinquitate, mixturam consistere manifestum est. Quanquam in plerisque exemplis, mixtura evenerit,
necne inter Omnes convenit; notas tamen . quibus is effectus perpetuo exploretur, inquirentibus dissicilia multa oc
a. Tralucentia, pro mixturae chemicae signo, memorata est.. Quod perpetuum non est; si quidem innumera corpora memorari possunt, quorum perfectam mixturam nemo addubitaverit, quae minime tamen tralucent. Metalla et semimetalla certis terris et phlogisto, penitus inter se conjunctis, constantia, omnium tamen corporum maXime opaca sunt. b. Quod autem, novis compositi proprietatibus et arte mechanica separationem efiicere nequeunte, cognosci mixtura semper posse dicta est ; eae notae non prius recipiendae sunt, quam proprietatum mutatio meliuS explanata, et vocabulum mechanicus clarius definitum, fuerint. Cum creta, in tenuem pulverem redacta, per aquam puram dis- fusa est, ea corpora mixta aut conjuncta esse nemo dixerit ; tametsi proprietatum mutatio acciderit, et aquae, ante manifesta, tralucentia perierit. Aer fixus optime cum
aqua coit: A qua pars tamen illius, sublato aeris communis, compositi corporis superficiem prementis, pondere, quod opus plerisque mechanicum videretur, aufertur. c. Si notae, quibus aliqua res definiatur, perpetuae esse, ut opinor, debent, est, quae ex omnibus aliis mixturae optimae conveniat. Ea ponderis proprii mutatio est, quae
omnium, ad mixturam pertinentium, rerum maxime constans videtur. In omnibus, ubi periculum factum est, casibus proprium corporis compositi pondus, a medio partium componentium ponderis pondere, variavit. Ex quibus exemplis, quoniam numerosa sunt, rem perpetuam esse rationis similitudo suadet. Mixturam igitur chemicam proprium compositi corporis pondus, a medio partium Componentium pondere varians, sorsan statuit. Quae nota si multis tempestatibus dissicillime in usum deducitur; ea res, ut inutiliorem, non etiam incertiorem, illam
PROPRIETATUM mutatio, modo, tanquam compositionem seu mixturam comitans, relata, haud dubie attractionis chemicae estectus est ; eoque magis, quod, ubi attractio incidit, corporum coeuatium proprietates sempermutantur,
37쪽
mutantur, et, illa desinente, pristinae restituuntur. Quarum mutationum, magnam attractionis chemicae historiae partem facientium, praecipuaS enumerabo. a. Proprii ponderis mutatio, quae jam, ut minime inconstans attractionis chemicae effectus, relata est; in plerisque exemplis ejus ponderis incrementum, in aliis diminutio esse, a plerisque nunc agnoscitur. Quam observationem ita recipio, ut hanc attractionem perpetuo niti ad augendum proprium pondus arbitrer, et e X perimenta, quibus illud quandoque imminui colligitur, fallacia esse judicem. Quod judicium primo a rationis similitudine,
aucti ponderis plurima et numerosa, imminuti perpauca exempla, commonstrante, traho; dein ab attractionis natura perspecta ; quae sine dubio corporum, quae adficit, particulas propius inter se conducere nititur: Unde necessario densitas, eoque pondus, augetur. Eodem denique pertinet observationum, ad imminuti quandoque ponderis opinionem ducentium, fallacia. Quae metallicorum inter se corporum mixtura sunt contentae. Quamvis autem horum, exempli ergo, mi Xtorum metallorum, nonnulla le-Viura, quam pro simplicium, ex quibus constant, metallorum medii ponderis ratione, reperiuntur; cum tamen, quantum e corporibus metallicis, sub calore tractatis, di iafugere periclitetur phlogiston, reputetur, ea re S aliter explicabilis videri potest. Certe, quoniam legum gravitatis expers phlogiston videtur, saepe, nobis insciis, copiose disperdi potest. In his igitur, ubi usu venit, casibus ponderis proprii decrementum a phlogisti jactura, non metallicorum Corporum mixtura, Pendet.
Quicquid autem haec explanatio valeat; in attractione chemica longe saepius proprium pondus augeri constat,
Saepe plurimum augetur; et usque adeo, ut CorpuS COmpositum partium componentium graviorem pondere superet. Itaque, licet argento gravior mercurius, pondere relativo, sit, utriusque tamen amalgamum, in purum mor-
Curium conjectum, ad imum protinus decidit se). Aera fixam gravitate propria aquae multum superat; quae utique, cum illo commixta, quam pura, gravior est f). b. Altera proprietatis mutatio, attractione chemica effecta, corporum, ad quae haec pertinet, volatilitatem respicit. i Quae aliquando per eam potestatem imminuitur. Licet aer fixus, aliis rebus non commixtus, adeo volatilis sit, ut in e) Gelleri, chemie metallurgique, tom. i. 1) Laves ster, opuscules phynques et chemiques, tom. i. P. zo
38쪽
in maximo frigore, quod essicere ars potest, formam vaporis servet; salis tamen aikalini attractione retentus, Vehementi igni in vaporem non convertitur sq). Acido muriatico et alliati volatili, ab alia materia separatis, pauc corpora volatiliora sunt. Ad quae in liquores convertenda intensissimum frigus parum valet. Quorum tamen, simulae conjunguntur, simulac attractioni, inter utrumque obtinenti, facultas agendi datur, voltu ilitas usque adeo imminuitur, ut concreti solidi, sub solito, aeris calore, vel etiam haud paulo majore, in vaporem non ituri, formam
Contrario ritu saepe per attractionem chemicam augetur volatilitas. Itaque vehementissimo fornacis ardore calx
stanni non vaporabilis, cum acido muriatico juncta, liquorem fumantem Libavit, qui in solita coeli temperie assidue dissipatur, efficit. Calx, Zinci flores adpellata, in intensissimo, quem so-
mite accendere possumus, ardore, fixa tamen permanet.
Quae ipsa, ubi cum phlogisti tanto, quanto ad semimetal- Ium faciendum opus est, coierit, modici calore ignis in vaporem tollitur. Verum, quamvis chemicam attractionem eas volatili tatis mutationes e cere, innumeris exemplis novimus, Communior tamen, qua mutationum modus regatur, lex haud
facile percipitur. Aliquando compositi corporis volatilitas media fere partium componentium volatilitatibus esse videtur. Sic acidi vitriolici et aquae compossitum hac fixius, illo volatilius, est. Aquae et spiritus ardentis compositum majore, quam merus spiritus, minore quam aqua, calore vaporatur. Cui tamen compositi cum partibus componentibus rationi similis nulla saepe cernitur. Nam saepe compositum partibus, id conflantibu S, multo minus volatile est; ut in sale ammoniaco communi; cujus volatilitas multo minor tam acidi quam aikali, ex quibus constat, volatilitate est. Idemque de omnibus compositis, quae al-kali volatile cum acidis, quae mera Vaporum formam servant, conjunctum efficit, dicendum.
c. Tertia, quam corporum proprietatibus attractio chemica infert, mutatio est vis eorum cum aliis corporibus Coeundi varians. Qigam mutationem res comitantes alibi aliae sunt, nec ullae hactenus regulae communes inventae sunt,
39쪽
1unt, quibus, ante periculum factum, pro certo sciri pota sit, quales illae res quantaeve sint futurae. Sed una tamen certa res est: Scilicet, post mixturam partium componentium, alia corpora attrahendi plerum que vim imminui. Ex infinitis, quibus hoc praeceptum illustrari poset, exemplis uno ero contentus. Quamvis abathali vegetabili et acido vitriolico, meris ac separatis, aqua valide attrahitur; tamen, ubi illa ita conjunguntur, ut salem neutrum est Orment, ea proprietas in composito neutiquam est insignis. Quin et, quae ante compositionem fuerit attractio, ea post hanc quandoque tolli videtur. Ita, ubi, phlogisto cum acido vitriolico juncto, sul phur fit, qua acidum aquam traxit vis ex toto deletur. Ex his et multis aliis similibus rebus hoc chemici praeceptum traxerunt, plerorumque corporum attractionum numerum vimque eorum simplicitati respondere. Quod utique, quantumvis compluribu S corporibus commune, non perpetuum praeceptum est. Itaque una compositio est, qua attracti O, quae partibus componentibus separatis defuit, producitur. Athali et sulphur, quorum neutrum simplex aurum adficit, conjuncta id potenter sol
d. Ex hac attractionis diminutione, quae mixturam tam communiter comitatur, quarta corporum proprietatum mutatio, quae aliqua ex parte per attractionem chemicamessicitur, deducenda est, scilicet, causticitatis imminutio vel interitus. Athali vegetabili fixo caustico aliquantum aeris si xi additum, causticitatem insigniter imminuit; multo plus additum ex toto delet, alliali prorsus mite efficiens. Hoc ex multis, quae in medium adferri possent, exemplis, in illustrationem sufficit. Quam causticitatis diminutionem vel interitum ex attractionis diminutione pendere, eo mihi credibile est, quod verisimilius nihil est, quam caustici actionem ab attractione, illud inter et corporis partem, cujus te X tura deletur, intercedente, pendere. Ut corporum color, firmitas, et textura a compositione pendent; ita, ubi hae proprietates multum mutantur, uti corroso per causticum Corpore sit, compositio quoque corporis mutata sit necesse est. Cumque porro nulla, qua corpus aliquod alterius compositionem mutare possit, alia via, praeter attractionem, qua
illud hujus partes aliquas adficit, nota sit; ideo causticita tis diminutio vel interitus mixturam quandoque comitans, eX attractionis, quam mixtura sere essicit, diminutione
40쪽
e. Vim stimulatricem, quam multa corpora, vivis animalium partibus admota, abunde possident, in plerisque
casibus multum imminuit, in nonnullis ex toto delet mixtura. Salis Gla uberiani acredo cum partium, eum Componentium, separatarum ac redine vix conferenda est. Et, quanquam componentes nitrum partes stimulantissimae funi, corri positum ea potestate parum Valet, et eo usque, ut a nonnullis summopere sedare creditum sit. Denique gypsum, quod generi nervoso prorsus iners est, partes com ponente S, calx et acidum, summam ac redinem possident. Ac redinis vero diminutio, quae perquam commune, non etiam perpetuum, attractionis chemicae effectum est. Sic mercurius corrosiluus sublimatus vehementius utravis componentium partium stimulat. Has ac redinis mutationes continens causa haud facilis monstratu est. Quoniam enim, nullo in casu, ex qua revis stimulatrix pendeat, dicere quisquam potest; ita, quamdiu hoc ignorabitur, quare illa vis sub aliis rebus augeatur, sub aliis decrescat, nunquam explorabitur. f. Corporum proprietatum mutationibus, jam relatis, alia, ab attractione chemica saepe oriens, nempe, mutatio saporis, addenda est. Quantum salis neutri sapor, a componentium eum partium disserat, nemo non expertus est. Cujus effecti causa aeque obscura, ac mitigatae acredinis, est. Quam utique spectans hoc dubitabile non est;
scilicet, nullam partium componentium cum composito rationem intercedere. Terra aluminis, quae prorsus insipit, aciditate acidi vitriolici deleta, pro hac stypticitatem lassicit.
PRAECIPUIS corporum proprietatum mutationibus, ab attractione chemica pendentibus, jam relatis; caloris ortus, ab eadem pendens, deinceps referendus est. Chemicam quidem attractionem caloris esse originem, innumera declarant. Commixta cum oleo vitrioli aqua, tantum caloris erumpit, ut hoc mixtum, aqua multo minus volatile, ferveat. In calcis vivae extinctione, quo in Opere cum aqua calx conjungitur, calor nascitur, materiam inflammabilem inflammandi emicax. Ad causam eam calorem continentem explicandam nihil probabile dici potest. Verique simile est, donec multo
major, quam in praesentia est, nostra naturae caloris scientia sit, frustra eam a nobis investigatum iri. Quod si, praeter caloris ortum, frigoris etiam attractionichemicae