장음표시 사용
61쪽
a vitriolico aut nitroso copia retinetur, aut acidum debilius a validiore quasdam aikali partes separet, non est mirandum. Quid enim aliud a corporum quantitatum ratione, eorundem attractiones, ut relatum est, assiciente prospiciendum erat Θ Quae quantitatum ratio ut rem explanat, ita alia non quaerenda causa est. Cum vero vis validioris acidi athali attrahens, tanto crescat, quanto aikali, cum eo conjuncti, quantitas separatione decret cat; visque acidi debilioris, athali attrahens, tanto decrescat, quanto plu8 alhali, cum eo coeuntis, Cresia Cat, et in Certa quantitatum ratione, a thali a validioribus quam debilioribus acidis validius attrahantur; ita, ex e planatione tradita, resolutionem perfectam non posse esse, sequitur. Quippe, qua procedente, tempus aderit, quo pars athali, quae adhuc cum validiore acido cohaeret, aeque validiusve ab hoc, quam debiliore acido, attrahatur. Quo facio, nullam amplius resolutionem posse incidere,
manifestum est. Quod quidem in rebus, de quibus agitur, factum esse novimus. In quibus aikali pars semper cum validiore acido conjuncta permansit, neque per imbecillius sejungi poterat. Haec per experimenta eVentus, nostram explanationem secuti, confirmatio, pro argumento, eam explanationem porro confirmante, accipiendum est.
Quod si objiceretur, sales neutros, quorum in Compositum acida imbecilliora intrant, ab acidis validioribus
ex toto resolvi, idque contra nostram explanationem esse,
ex qua, si athali exiguum aliquid magis ab acido debiliore, quam plus ejusdem alliati a validiore acido, attraheretur, postquam tantum a thali, ex debiliore, per validius acidum separatum sit, ut exiguum solum illud jam supersit, nulla amplius resolutio sequi, neque resolutio perfecta esse deberet: Id objectum nostram sententiam non adficit: Si quidem, ubi aliquis sal neuter nulli potentiae praeter acidum eo validius, quod ipsius compositi pars est, subjicitur, justa separatio penitus non sit, et ad athali totum ab acido imbecilliore separandum, una Cum vi acidi validioris, a thali attrahente, calore aut aliqua alia
Si alliati ab acidis validioribus per debiliora separationis explanatio nostra firma sit; eadem ratio ad aliquas, forsitan multas res, quae nondum exploratae sunt, perii
nere existimanda est, et quodlibet acidum aliquam alliati Partem ab acido validiore, qui cum coniunctum sit, potio
62쪽
separare. Quae utique quaestio sola experimentorum fide explorari potest b).
Res de attractione electiva tanti momenti est, ut multo ad curatius, circumspectius, et plurium rerum ratione habita, tractanda esset, quam paucorum dierum, quibus haec charta perscripta est, labori conveniebat. iam igitur, omnium aliarum maxime chemico dignitatis, adeo leviter tractatam, non sine dolore relinquo.
b) Cum acidum validius aut imbecillius memoro, non plus minusve merax id sit, sed validius aut imbecillius ab alkali attrahi, dicere me vix monitu opus est.
63쪽
DisSERTATIO MEDICA INAUGURALIS,
Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri,
D. GULI ELMI ROBERT SON, S. S. T. P.
Aoademiae Edinburgenae Praefecti;
NEC NON Amplissimi SENATUS A C AD EMI CI Consensu, i Et Nobilissimae FACULTATIS ΜEDICAE Decreto;
UMMIs QSE IN ΜEDICINA HONORIBUS AC PRIVILEGIIs RiTE ET LEGITI ΜΕ CONSEQUENDIS;
ERUDITORUM EXAMINI SUBIICIT CAROLUS WADE, O LI ssI PONENSIS, Societatis Medicae Edinensis Socius. Ad diem Ia septembris, hora locoque solitis.
COMITE de K IN NOUL,&c. &c. &C. Paucorum in numero Qui imaginum splendorem virtutis proprio illustrant, Et se humaniter respicere non dedignato, Items Egregio viro
Qui benevolentiae, Qua vitam privatam condecorat, Participem se iacit, Singulari amicitia fovit; Haec artia Medicae rudimenta tenuia
64쪽
NUTRITIO, de qua in laureae medicae petitione scri
bere decrevi, ea corporum vivorum actio est, qua firma illorum crescente materia augentur, resarcitur detrimentum. Nam humorum suppletio, quae ad hanc doctrinae partem etiam attinere videatur, commodius ab ea se .
parata sub digestionis titulo tractatur. Tota igitur haecce doctrina, in tres partes diducenda:
Primum, quae pars communium corporis humorum ad alenda et nutrienda corporis firma pertineat; dein quibus viis et itineribus, quove alio modo ad eadem alen S materia perferatur ; quo denique modo jam perlat, et adplicata, ex fluente firma fiat, exponit. Quarum trium partium solae duae priores ullo modo, tantumque per conjecturam, sciuntur; tertiam ne conjectura quidem quisquam, quamcunque ejus opinionem sit secutus, apprehendit. Nec ego aut certiores illas reddendi, aut hujus partis defectum ex toto supplendi, munus mihi adrogo, solumque decorum mihi fore arbitror, si viri illustris, quemque praeceptorem in omnibus orbis medici partibus suspicio, admiror colendum. que et imitandum mihi propono, de hac re, in summis
ante cum tenebris jacente Obrutaque, sententiam, quam optime per aetatem, ingenii tenuitatem, et angustum iiudi-Orum tempus, potuero, liceat mihi tradere, et na Agni mo menti rem spectantia argumenta in quam clarissimo monumento ponere.
Quae Para communium Humorum alens sit. UT ad primum triplicis divisionis caput redeam : Ρlerisque nunc et optimis physiologis humorem alentem sanguinis gluten, seu lympham coagulabilem, ut nonnulli loqui amant, esse haud cunctanter adsentio. Eum certe aliquam sanguinis partem esse, nemo mortalium ullo tempore dubitavit. Hoc qui pecora et jumenta, aut alia quaevis animalia, quorum sanguis nostrum reserat, nutriunt, qui, quo pleniora sanguine vasa sint, eo crescere
alique certius animantem semper animum advertunt, et,
ipsius hujus rei causa, si qua animans in victus humani usus pascitur, ei subinde sanguinem, quo ad summam vasa magis repleantur, detrahere solent; hoc vulgus omne, quiquam sese magis pinguescere ubς re alimento ditiores vi-
65쪽
dent, nec causam nesciunt; hoc denique, quotquot vitam pariter et corporis incrementum eae materia victus, sanguinem suppeditante, pendere intelligunt, persuassimum omnes habent, ut, ad rem manifestam Probandam, praeter relata argumenti S OpuS non siit. Porio, ex sanguinis partibus, maXime conspicuis tribus, rubris particulis, glutine, et serositate, hanc non e se humorem alentem re S quaedam Certae' et exploratae decla
Ut serositas, ita rubrae particulae, non humor alens esse videntur. Nam, licet eae in corporis statu, quo hoc maxime alitur, maximeque crescit, maxime quoque abundare videantur, ea tamen abundantia nihil propositum tangit. Quod si quod oleum in rubris particulis inesse creditum est, ideo eas materiam alentem esse judicaretur ; ea opinio corruat necesse est, si rubras particulas inflammabiliores reliquis sanguinis partibus minime esse reputetur, Contraque aqua non vini spiritu oleisve solvi, soloque sale neutro, ut aium Cnia CC, aquae addito, separatas naturalem formam retinere, perpendatur. Ex qua re rubras particulas sa) non, quia oleum in se habeant, ideo alere constat. Cumque in eo sanguinis statu, in quo illarum maxima copia sit, maximam quoque glutinis copiam intus esse certum sit; ita integrum argumentum, quod corporis alimentum, in glutine situm propositurum est, esse, illinc clare evincitur. Gluten i auguinis partem esie, ex qua firma corporis Coa Iescunt non solum illinc adparet, quod sine dubio aliqua sanguinis pars et reliquarum duarum neutra eo officio, ut iam monstratum est, iungitur ; sed quod ei usui haud paulo aptius illis esse videtur. Ita rubrae particulae summa tenuitate sunt, minimeque ad concrescendum aptae, Contra, aqua, permixtae, intime ea di sibivuntur. Serositas autem nihil aliud quam aqua est, cui salinae materiae aliquid sit adjectum. Aquam vero, vel aquosa tenuitate humorem quemlibet, sine nova aliunde accepta, proprietate, in firmum corpus transire posse, minime verisimile est, et ab aquae aut tenuis humoris natura ita alienum, ut nihil in iechemica, tali mutationi simile, sciam. Acidum quidem spato sum et aqua silice una corpus b),
sine cujusvis alius interventu rei, efformant. Sed haec solitaria fere res est, nec in ea unus humor tenuis, sed duo-VOL. IV. Ι rum a) Doct. Blach praelecti chemic. de sang. b) Jos. Black prael. chem. de fluorib. ex claro viro Schele hu jua rei historiam consule. , .
66쪽
rum coniunctio, mirandum essectum edit. Quae proprie tas singularis vix in argumentum, firma animalium ab humore, sua natura tenui, pendere, persuasurum, trahi potest. Neque in hac re ullam cum illa rationis similitudinem aut adfinitatem intercedere dixeris. Quodcunque autem in se ponderis relata omnia argumenta habeant, cujus rei judicium lecturos penes sit; u-Numi restat, quod, ut aiunt, ad crucem esse, vix quisquam negaverit : Id ex materia, ex qua pulli avium nascuntur, est adsumptum. Ea materia Oυi album est. - Quo pullum nasci primum intra ovum alique, jamdudum exploratum, nostris haud indiget argu mentis. Quorum ideo ex multis, quae adduci postent, hoc
uno Contentus ero. ovum semper magna albi copia abundat ; quae, crescente pullo, pro ratione decrescenS, tandem fere consumitur. Hoc igitur constituto et concesso, Gluten humorem animalium alentem esse, hi S argumentis propono: Primum quod humor, quo post exclusionem avis alitur, ex similitudine effectus, albo ovi similis sit necesse est; dein quod idem, ob eandem causam, nempe, este dius similitudinem, nostro humori alenti etiam similis, pari necessitate est; denique, quod humor alens noster, nempe, gluten, albo ovi etiam simile est. Quod ad horum argumentorum primum attinet; scilicet, quod humor; quo post exclusionem avis alitur, ex similitudine es ectus, albo ovi similis necessario est : Ejus rei
veritas manifesta est, nec explanationem aut requirit aut recipit; utpote quae ex veritatum evidentium numerosit. Quis enim avis nondum, aut modo tantum natae,
carnem ab adultae carne discrepare dicierit Z Certe non magis, quam partus in utero ab adulto homine, discrepat. Quod aci alterum argumentum attinet; nempe, quod idem humor, aves post exclusionem alens, nostro humori a lenti, ex effectus quoque similitudine, similis sit oportet; cum pariter a victu chylus, a chylo sanguis, avium hominumque sit alimentum, eademque argumenta quae in homine, non reliquas sanguinis partes, sed gluten id alimenti praebere defendunt, etiam in avibus valeant; inde igitur in a. ibus quoque humorum, qui post exclusionem eas alit, non ferositatem, non rubras particulas, quae nulla re album ovi referunt; sed gluten esse, pari rationis pondere, patet. Unde si, ut non, opinor, dubitabitur, humor, aves post ex Clusionem alens ex et sectu ejus, ejusdem, cujus album ovi,
naturae, judicandus est, isque effectus idem, qui glutinis
67쪽
Glostri effectus, agnoscendus, idemque ille in avibus humor album ovi pariter et gluten humanum refert ; ex hac demum re, quoniam, ut mathematici aiunt, duae res, tertiae rei similes, inter se quoque similes sunt, gluten nostrum et album ovi similia inter se esse, evincitur. Quod ad tertium argumentum ducit.
Si igitur, ut tertium argumentum proponit, sanguinis nostri gluten albo ovi simile est, et hoc primum pulli alimentum esse in conse eit : illud quoque eidem in nobis usui in servire, sponte sua sequitur. Ad quam igitur similitudinem et communem naturam explicandam progredior.
Glutinis nostri cum ovi albo similitudinem omnes fere utriusque proprietates prorsus similes eaedemque declarant. Utrumque acidis, Utrumque alca hole, utrumque Ca
Jore cogitur. Quod si haec tamen differentia esse videatur, quod gluten sub quiete et frigore, non etiam album ovi, cogitur ; hunc quoque scrupulum jamdudum experimentum sustulit, quo, gluten aqua diffundi posse, diffusumque dein non concrescere, exploratum est se . Unde solam hic differentiam aquae, in albo ovi quam glutine abundantioris, ecte apparet. Sed aliud forsan, objicies, quo inter se haec duo distent, scilicet, quod gluten, prout a vivi corporis vasis emissum excipitur, vi X ulla arte materia salina liberari potest; eontra, album ovi prorsus blandus humor est. Q uod tamen argumentum non difficilius illo est refutatu ; nam, si quomodo alter humor altero dilutior esse queat, neque juita Natura disterat, explicari potuit, certe materiam salsam posse alteri adhaerere, non tamen ita penitus permixtam, ut secretionis ope inseparabilis sit, intelligi quoque potest. Separari autem materiam salinam suadet album ovi prorsus blandum, et omnis ac redinis expers. Eademque firmorum natura post exclusionem pulli, ac ante, existens, non solum aliis rebus, ut dixi, causam, sed et blanditiae eandem, probat. Deducique ad humanum et aliorum animalium corpora argumentum legitime potest vi. Primam igitur quaestionem, quae communium humorum pars ad alenda et nutrienda firma pertineat, expedivi, eumque gluten omni salse dine purgatum esse ostendi. Ad alteram igitur transgrediericlum, et Quibus itineribus, quove modo ad eadem firma humor alens perseratur, dicere conandum. Et, quoniam ad ea
c' Distertat. inaugur. medici Buit. H Culi. iustit. physiol. nutrit. a. . .
68쪽
dem itinera pertinet pars corporis seu instrumentum, quo purgatur gluten, id quoque comprehendendum, purgatiOnem fieri ostendendum, et ab eo incipiendum est. Corticalis cerebri pars locus esie videtur, in quo humor alens secernitur, secretumque materia salina purgatur. Cujus conjecturae, nam conjecturam esse fateor, nec indicium certius in tam subtili re, quamcunque probaveris opinionem, sperare licet, causa est ; quod illam cerebri partem instrumentum secernens clarissimi viri, ut Boer-haavius, Halle rus, et illustris praeceptor noster Cullenus, Pro re comperta receperunt se). Utque clarissimos inter
viros, sive hos, sive alios, quibus Wepferum, Malpighium, et ipsum denique, quanquam minus hic auctor valet, Hippocratem, adnumeres, minime de re, tantumque de usurius, disieritio est, Boerhaavio ad suum spiritum nervorum, clarissimo Culleno ad nutritionem eum revocantibus; ita liberum nobis, et integrum est ex duplice hoc usu, uter veri similior sit, adjudicare, eoque, quem probaverimus, doctrinam hanc tueri. Cum vero hujus instrumenti secernentis usum adjudicare, longo sermone, a proposito ΠΟ-stro alieno, egeret, et diversam physiologiae partem, ei quam in praesentia tractare instituimus, comprehenderet;
ideo hanc rem fusius scire cupidos ad ipsum, ubi de ea agit auctorem f) relegandos puto; dum e multis argu
mentis, quae contra humoris, sensum ac motum et animi actiones continentis, secretionem faciunt, ego uno ero Contentus. Itaque, quoniam sensus pariter motusque et
omnis mentis actio incredibili celeritate peraguntur, eaque, quam CX humore, ut ut rapide secreto, vix posse esse credideris; ideo in tali stabilienda notione frustra loquentiae opes Boerha avius, argumenta Halle rus, solito suo bona et mala, propria et aliena, Undique converrendi more, consumpserunt; illamque in alium usum, tarditati secretionis magis congruum, a natura destinatam, qualis is videtur de quo agitur, haud paulo credibilius est. In hoc igitur instrumento secernente, sive glandula, gluten, eo
per carotidum, et vertebralium arteriarum fines adlatum, secerni, et parte salina, a late ei adhaerente, liberari, quaecunque argumenta ad contrariam notionem inculcandum
alii, quaecunque ad hanc Cullenus, adhibuerint, omnia persuadere videntur. QMn et ipse Boerhaavius, qui sic,
ut ) Vide Boerhaav. instit. 263. 264. 26s. 266. 26 . et 68. et Halter element. Physiol. tom. iv. l. Io. de cereb. et nerv. , 8. , I 8. et Cullen praeleel. ad. 294. instit.
69쪽
ut dictum est, de sensus et motus origine opinatus est, hanc opinionem recepisset, si, quo modo per nervos ad unam quamque partem CorporiS humor alens perveheretur, vidistet. Eoque, quia non vidit, unumquamque arteriolam evanescentem ubivis Corporis talem esse tantamque, qua-Ies in corticali cerebri parte, et quantae sunt, et sic alimentum ubique distribuere, finxit. Quod, contra omnem anatomiam, omnem similitudinis rationem, eoque rejiciendum, quanto minus ipsum valet, tanto plus nostro argumento pondus addit. Postremo, gluten hic purgari, ut dictum est, idoneumque, quo corpus alatur, effici, eo quoque adparet, quod aliter blandus et albo ovi similis humor
Absoluto quod de prima parte itinerum alimenti, nempe, instrumento id secernente, ejusque simul secretione et a sale purgatione, necessarium visum est dixisse ; ad reliquam illorum itinerum partem transeundum, quoque modo PM
haec moveatur, dicere tentandum.
Gluten salse dine privatum, satisque in idoneam tam subtili motui tenuitatem, dilutum, non ut Boerha avius et Halle rus ig) existimaverunt, in cavos partis medullaris tubulos, qui e se neque probati, neque per argumenta supra relatis credendi sunt, sed per nervorum fibras fili rationis quodam genere ad omnia corporis puncta, ubi firma materia addita opus est, defertur. Ad quam sic propositam sententiam explicandam, quid corporis nostri ex fibris, quid a diversa textura, constet, quam paucissimis verbis ea res confici poterit, dicere necesse est Longe maxima Corporis pars ex tela cellulosa, variante forma et textura, constat. Summam,' inquit Halle rus, se dignitatem hujus cellulosae telae agnoscet, qui cogitabit, ab ea sola pendere omnium arteriarum, adeoque compositarum inde carnium viscerumque, legitimam firmitatem,
stabilitatem ; sed etiam figurae partium, justa brevitas,
sexiones, cellulae, curvitates, a sola cellulosa tela, alibi laxiore, alibi duriore, proveniunt ; ea resecta, omnia longiora redduntur, laxaque concidunt. Ea cum vasias, nervi S, fibris muscularibus et tendineis, quorum tamen magnam partem ipsa etsi cit, omnia viscera, omnes musculos glandulasque, et ligamenta et capsulas, componit. Ab ea sola, ejusque varia longitudine, tensione, copia, proportione, glandularum viscerumque diversitatem oriri, et ab ea denique longe maximam partem corporis ipsius ectici, certum
70쪽
est, si quidem non totum ex hujusmodi silis cellulosis componitur h)V Verum enimvero, licet hoc ita se habeat, et
longe maximam universi corporis partem tela cellulosa componat, si brosa tamen structura late per corpus obtinet. Non enim, ut idem Halle rus ait, exempla ejus in ossi-hus, facillima conspectu in foetu, tum in tendinibus, ligamentis, musculis,'' solum, sed ubique fere corporis occurrunt si), sic haec structura, praeter musculOS, tendine S, ligamenta, et ossa, in medullari cerebri et nervorum corpore, in arteriis, in venarum truncis, in ductibus glandu- Iarum excernentibus, in vasis lymphaticis, in canali alimentario, in utero, in vesica urinigera, in membranis plerisque, iisque denique potissimum, quae postea in oti a mutantur, maximeque dum ea mutatio sit, adparet h). Quoniam igitur sic ubique corporis si brae occurrunt; ideo aliquis earum usus sit nec ei ia est. Non enim verisimile est, naturam nullo consilio sic diversa specie firmorum corpora animalium distinxisse, aut telam cellulosam, quae semper iners materia est, fibris, quarum magna pars vi nervosa animata est, majorem in corpore dignitatem obtinere. Cumque alterum materiae genus antiquius altero esse, omnis animantium naturae ratio suadeat; ita eam, quae, magna ex parte, tota dein vita animatur, altera antiquiorem haud dissicile creditu est. Sed praeterquam quod hoc credibile, praeterquam quod rationale est, etiam res vera, quae opinioni faveat, non deest. Quippe enim, quo recentior quaeque animans sit, eo magis fibrosa structura abundat; et quo annositor, eo magis haec obliteratur. Quae illius primo aevo abundantia, posteriore oblite latio,
ad opinionem ducit, tempus fuisse, quo nihil praeter fibras esset, et his succrevisse telam cellulosam. Quam rem quae confirmet etiam gravis auctoritas magni Culleni accedit. Ita Halle rus i , qui aliter olim senserat, Boneti fide flexus,
tandem opinione staminum primigenitorum recepta, eam ipse sua investigatione exploravit, exploratam confirmavit. Eademque in palaestra, Bonetus cum laude se exercuit. Quam rem porro confirmat dissicultas telam cellulosam posse esse partem primigenitam credendi. Ut igitur firmorum naturae ratio, verisimilitudo, resque vera investigatione et Observatione gravium virorum explorata ; ita et Ratibnis similitudo, fibras stamina primaeva esse, videntur de nunciare. PIoc ex plantis petitur. Quorum si so-2lium h) Halter, prim. lin. 22.