- 아카이브

Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 559페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

41쪽

Dq ATTRACTIONE CHEMICA.

- chemicae tributus est; ea mihi opinio suspicioni est, chemicaeque attractioni effectum, quod alii causae debebatur,

amputatum existimo. Saepe calor, ubi nulla praeter attractionem chem cani causa adferri potest, oritur. Unde, et quia ex eadem causa diversus effectus nasci non est verisimile, contra, ubi eadem causa agere permittitur, eundem sequuturum este c- tum, credendum est ; igitur cheinica attractio non solum non ad frigus, sed calorem; faciendum Perpetuo niti, judicanda est. Quamvis enim, procedente compositione et attractione chemica vel maxime agente, saepe frigus nascitur; semper tamen, quantum memini, aliae praeter compositionem seu mixturam causae, essedcui prorsus pares, subesse percipi possunt. Itaque, si, dum sal aqua dissolvitur, frigus exoritur, id sit, quia sal, qui ante firmus fuerit, eodem opere liquescit; ex qua corporum liquefactione frigus saepelieri, nunc omnibus, docente illustri Professi, re Blach, innotuit. Simili modo, si, dum aqua cum aere, in eo Opere quod vaporatio spontanea dicitur, conjungitur, manifeste frigus nascitur ', eodem opere aqua vaporis formam accipit. Quam saepe rem, ubi nulla compositio seu mixtura subest, 1 rigoris ortus comitatur si). Nulla ego experimenta novi, nisi horum alterutri similia, ubi chemicam com positionem calor comitatur. In omnibus aut firmum corpus suetas sit, aut id in vaporem vertitur, quod ante vel firmum vel suens fuerit. Nec illius frigoris, quod ad paret, causae desunt, ut ejus ex compositione petendi locus

non videatur.

- Ex his rebus et rationibus attractionem chemicam ad calorem faciendum semper niti, cumque hic aliquando non fri, aut frigus etiam prodit, id aliis causis, simul agentibus, et caloris exortui obstantibus, aliquando hunc superantibus, tribuendum esse, credibile est. Haec attractionis chemicae in corporibus, ea praeditis, effecta fere sunt.

C A P. IV.

QUIBUS expositis, quaedam deinceps, quantum pateat, quantave sit ejus vis, expedientia memorabo.

ATTRACTIONI s chemicae vis aliquantum ultra mate-Vo L. IV. F riae, ) Prose T. illust. Cui es, E Taya aud obf. phys. and liter.

42쪽

riae, in qua inest, superficiem pertinet. Ad quod proban indum, eam non soliam conjunctorum corporum separationi Occurrere, sed, ut separata propius inter se admoveantur, efficere, dixisse sat est. Cum firmi partes, contra suam

gravitatem, et sine externa vi, sursum per humorem leviorem, cum hujus humoris partibus coiturae, moventur, et sic quoque coeunt; talem motum sola attractio chemica praestare potest. Item, cum vaporum parte S, contra Validam, qua, alterae alteras, repellunt, vim, et sine vi extrinsecus adlata, in minorem, quam ante, molem Contrahuntur, ut inter se conjungantur ; hic quoque motus ab attractione chemica sola perfici potest. Verum, quoniam Corporum. inter se propius accedentium, motus, ipsa ante distitisse significat; ideo chemicae attractionis vim materiae, in qua inest, superficiebus non contineri, sed aliquantum ultra has agere, manifestum est. Spatium tamen, per quod haec vis patet, perexiguum est; si quidem nulla inde effecta esse prius cernuntur, quam corpora, inter quae obtinet, ita prope inter se adducantur, ut iis interposita distantia nullo pacto metienda sit.

QUANTA ad amussim chemica attractio sit, nondum, quod scio, exploratum est. Quam tamen saepe maximam esse, res certae declarant. Cujus rei ut exemplum adferatur, firmissimorum metallorum partes humorum solventium actio dilacerat. Item aeris fixi et aliorum vaporum vis corpora firma attrahens, qualis, puta, calx est, saepe tanta est, ut horum vaporum elaterem superet, ipsosque in moles, in quam nulla fere vis mechanica posset, angustias condenset. Haud dubie igitur magna vis est.

UΥ quanta sit nescimus, ita saepe eam variare percipimus. Et iam inter eadem corpora alio tempore alia est, magisque aut minus valida. Quam imminuentium augentiumve causarum complures ostendi possunt. a. Causis, attractionis chemicae effectum, sive vim ejus imminuendo sive contra resistendo, imminuentibus, attractio cohaesionis manifeste annumeranda est. Ut enim haec in multis corporibus prius superanda est, quam illa cum aliis coire possint; utque sola saepe potestas, hoc eis cere posse credenda, eadem est, quae conjunctionem eis cit; ita eae potestates contrariis tenoribus agant, et altera alte

43쪽

D8 ATΤRACTIONE CHEMICA. S

resistens illa vis aliquando tanta est, ut sola causa, quod conjunci io seu mixtura, quae alioquin incideret, non incidat, esse videatur. Sicut supra scap. I. O 2. b.) relatum est, ubi diversi generis corpora, alterum alter Um attrahunt, quin ea penitus, nisi potens aliqua vi S CorUm mutuae attractioni obsisteret, inter se miscerentur, dubitandi locus non est. Eoque, quoniam talis attractio saepe incidit, nec manifestam tamen conjunctionem essicit, ubi nulla obex, nulla vis obsistens, praeter cohaerendi attractionem, cerni potest ; per hanc solam stare, quod mixtura non incidat, non est dubitandum. b. Altera potestas, saepe contra chemicam attractionem agens, eoque ejuS effectum imminuere credenda, Corporum, inter quae attractio chemica obtinet, pondus impar est. Potestas, compositionem seu mixturam eiu ciens, potestate corpora ad terram attrahente, quia plerumque major est, ideo raro fit, ut impar corporum ponduS Corum mixturae occurrat. Sed occasiones esse posiunt, quibus hoc solito plus valeat. Sic, cum ponderis imparitaS maX ima est, et chemica attractio praeter solitum exigua, Valeat necesse est ; mixturaeque etiam, quae alioquin obtingeret, occurrere, parcioremque, si quando aliquatenus obtigerit, reddere, aliis forte obstaculis juncta poterit. c. Mutua mestorum corporum vis, qua integrae eorum partes sese, alia aliam, repellunt, tertium attractionis chemicae impedimentum est. Ea prius superanda est, quam ejusmodi corpora cum fixis misceantur; adeoque saepe valet, ut mi Xturae occurrat, aut factam jam dissolvat. Haec eadem potestas est, quae tantum vaporis a liquoribus vinosis, sublata vasis apertis superficiem vi premente, sepa-Tat, aeremque aqua, in exhausto anilii recipulo, expedit. Eidemque obsistendo, compressio essicit, ut aqua plus aeris fixi recipiat, quam aliter reciperet. Quippe enim compressio, cum attractione chemica operam conferen S, repulsioni obstat, hisque liquoribus multo plus materiae elasticae retinendae, quam sine illa retinerent, potestatem imperiit. Sublata igitur compressione, quia attractio chemica expandentem totius materiae elasticae vim reprimere nequit, pars hujus expedita avolat. l. Inter obstacula, quibus opponatur, quaeque superet attractio chemica nec elle est, liquoris causam, Ob has rationes, dico.

I. Liquorem, seu, ut vulgo dicitur, liquiditatem causas ontinens, Vis repellens, inter homogenea. suentis corpo-F et ris

44쪽

4ι Da ATTRACTIONE CHEMIC4.

ris particulas agens, esse videtur. Quod ita esse multa persuadent.

Multorum liquorum partes levissimo impulsui cedunt;

perque eos moti S corporibus vix plus resistitur, quam aetii inertiae expectes l . Vehementissima et longissima liquorum concussio nihil caloris manifeste essicit. Compri inique aquam posse, ipsius expansio, sublatam aeris compressionem sequens, indicat. Quae res, minutas liquorum particulas non contiguas este, videntur ostendere. Si enim contiguae forent, necessarius particularum inter semotarum attritus ita resisteret, ut ab ipsis levissimo impulsui non cederetur; nec motis per eas corporibus sola fere inertiae et is opponeretur; nec, si, Ut Vulgo creditur, ultimae particulae firmae essent, sine calore creato, inter se

commoverentur; si quidem omnia firma attrita calorem Creant; nec Compressionem reciperent, quoniam Contigua

Corpora propius inter se nequeunt collocari. Ob has rationes, liquorum partes non contiguas este, credibile est. Quod, si contiguae non sint, repellens iis, qua Contra gravitatis vim, in contactum eas adducturam, tamen distine antur, facultas inesse fatenda est. Praeter haec argumenta, aliud ad eandem conclusionem dueit. Cum suendi proprietas firmitatis prorsus recta Opponatur; ideo ejus quoque causam hujus causae oppositam ese credibile est. Et quoniam firmitatis causam attractionem esse receptum est ; ideo repulsio, quae attractioni opposita est, fluendi causam este verisimile est.2. Complures liquores, dum cum firmis corporibus coeunt, perdito omnino liquore, inter coeundum contolidantur. Aqua, exempli gratia, cum inextincta calce, cum gypso, cum sale Gla uberiano, aqua ante per calcinationem pitvato, Coiens, inter Coeundum solidescit. Si igitur fluoris causam vim repellentem inter corporis suentis particulas esse concedatur, eam vim, in rebus modo relatis, attractioni chemicae necesiario obstare, dandum est; eoque magis, quod inter coeundum liquor desinit. Quod, nisi repulsio, istius fluoris causa, pilus es et vi Cia, heii non po fiet. Verum sola potestas, qua hoc eia fici pose putandum est, chemica attractio est. Quoniam

igitur harum potestatum altera alteram superat, actiones earum inter se opponantur, et altera alteri obstent, necesse est . .

e. Calor alia causa, attractioni chemicae obstans, est.' Quod utique non sieri, et calorem, licet corpora chemice

45쪽

DL ATTRACTIONE CHEMICA

e njuncta separet, id, non tam attractionem, qua illa conjuncta teneantur, imminuendo, sed potestates, ei attractioni obstare nitentes, nempe, partium integrarum inter se repulsiones, augendo, essicere, credi posset. Neque

haec una via, qua resolutionem calor adjuvet, esse, negan-sia est. Quod dum concedo, tamen Calorem chemicpm attrahctionem minuere, et tam sic, quam solventes potestates augendo, componentes corporum partes dissociare,

haud fidem quodammodo habere difficile erit. Opus, quocausticum commune paratur, in solita coeli temperie aera lixum validius a calce, quam a thali fixo, attrahi, ostendit l . Verum in multo majore calore idem aer a calce omnis separatur, ab athali partim retinetur. Ex quibus rebus aliquod horum judiciorum, aut aeris, qui cum calce, quam ejus qui cum a thali, mixtus sit, mutuam particularum repulsionem magis auctam esse, aut acris attrahentem aikali vim, inter calorem admotum, crevisse, aut ejusdem acris calcem attrahentem vim decrevisse, sequitur. Quorum judiciorum primum rejiciendum eo videtur, quod aequalia caloris incrementa obtinentem inter ejusdem generis materiae partes repulsionem Variante gradu augere, non existimanda sunt. Neque alterum non repudiandum est; quia aeris ab athali partim separatio, eorum attractionem non auctam calore evincit. Eoque novissimo judicio, aeris, qua Calcem attrahit, vim calore imminui statuente, standum est.

Quod si in hac re calor attractionem chemicam imminuit, idem in aliis rebus fieri, rationis similitudo suadet. Quod itaque perpetuum esse, non existimandum est. Contrarium saepe verum attractioque saepe calore multum augetur. Nitrum sal que Glauberi, non solum celerius,

Ied largius in calida aqua, quam frigida, dissolvitur. Et ejusdem generis alia exempla sunt. Quod si, in his et similibus rebus, celerior et largior corporis solvendi dissolutio, non ab aucta id inter et humorem solventem attractione, sed a firmi corporis cohaesione, quae attractionec hemicae haud dubie obstat, et contra calore imminuitur, imminuta pendere, credetur; ad id respondendum est, quamvis calor certis gradibus, qui in aliis rebus alii sunt,

attrastionem cohaesonis manifeste imminuat, eam tamen imminutionem caloris augmini raro respondere. Multa corporum, quae caloris, mixturam expedientis, potestatem suo illustrant exemplo, possunt, intra Cert OS sines, Variis ejus gradibus, absque manifesta suae firmitatis seu co-baesonis iὶ Illust. Blach praelecti

46쪽

Dς ATTRACTIONE CHEMICA

haesionis imminutione, objici. Eodemque tempore calor, dum hoc non essicit, facultatem eorundem, qua humoreS solventes attrahunt, non cessat assicere. Massae nitri in aquae ferventis et congelantis temperie cohaesio eadem est. Quam tamen in illa, quam hac temperie, multo aqua copiosius dissolvit. Cum igitur in ejusmodi casibus cohaesio imminuta effectum non edat, ideo chemica attractio aucta eum edat necesse est. Ut ex his rebus alias imminui, alias augeri attractio-Nem chemicam, patet; ita casus dantur, in quibus utrum

horum factum sit, judicium dissicile esse potest. Qui ideo

tanto diligentius examinandi sunt. Cum, exempli ergo, Calor aeris fixi et aliorum vaporum cum aqua coitum impediat, eodemque forsitan modo eorundem cum fixis magis, quam ipsi sunt, corporibus mixturam adficiat; ita, ha S res minus attente reputans iis, in quibus attractio calore imminuitur, annumerare periclitaretur. Quod utique ita esse minime constat. Obstaculum mixturae, quod in his rebus calor peragit, non in imminuta inter corpora miscenda attractione, sed in repulsione, quae mixturae Chemicae potenter obstat, et calore semper augetur, inter materiae elasticae partes aucta, consistere potest.

f. Causis chemicae attractioni obstantibus, vel essectum hujus imminuentibus, jam relatis, addi potest certa partium componentium inter se proportionis conditio. Quo minus alicujus partis componentis, reliquarum ratione, est, eo id validius, ubi caetera conveniunt, a reliquis attrahe tur. Contra, quo plus ejusdem est, eo imbecillior ejus partis attractio erit. Hoc ita se habere rationes pariter ecobservatio fidem faciunt. I. Ubi duo corpora chemice coeunt, vim attrahentem in utroque inesse, singulasque utriusque corporis particu Ias ejus vis parte, ei, quam aliae singulae in eodem corpore possident, aequali praeditas esse, pro dato mihi actumo . Unde, in quolibet corpore composito, Virium, quibus una pars componens alteram attrahat, summam, ubi caetera conveniunt, particularum ejus partis componentis numero respondere, aut, aliis Verbis, pro ejus quantitatis ratione esse, sequitur. Eoque, quo majore quantitate pars aliqua componens sit, eo vehementius alteram, contra, attrahet.

Rursus, vis cujusquam partis componentis, alteram attrahendi, ejus partis quantitati cum respondeat; si, altera Parte eadem permanente, alterius quantitas augeatur, Vis,

qua singulae lirius partis particulae ab illa obtinentur, mi

47쪽

nor erit; propterea quod Vis eadem inter plures, quam ante, particulas dividetur, eoque in singulas minus aget. Hac ratione, a priori, Ut, aiunt, quo cujusvis partis cominponentis quantitas major minorVe prae reliquis sit, eo languidiorem robustioremve, ubi caetera paria sunt, vim, quRattrahatur, esse, addiscimus. 2. Quam sententiam non rationes solae probant, sed amplissima observatio firmat. Exempla innumera adferri possunt, in quibus unius corporis, Pro ratione largi, particulae, debilius ab altero attrahuntur, qHam Ubi Pro ratione minus sit. Quorum pauca commemorasse non alie

num erit.

Athali fixum, in intenso calore, exiguum aliquid aeris fixi, secum mixtum, retinet m . Si aeris fixi aliquanto

pro ratione plus sit, ut in communi sale tartari ossicinarum videre est, partem ejus minor calor aufert. Εjusdemque fixi aeris, ubi plus ejus, et tantum adeo, quantum al-kali recipere potest, cum hoc conjuni tum sit, partem solita coeli temperies ex composito, tantummodo sub divo

posito, separabit sti).

Cum athali fixum et silex ea quantitatis ratione, quae affli quorum siliceum faciendum requiritur, conjuncta sunt, id compositum ab acido resolvi potest. Sed bonum vitrum, ex iisdem partibus cum parciore athali constans, a nullqacido tangitur.

E quinis aluminis libris calor vehemens circiter ternas acidi vitris lici uncias ejicit. Quo facto, terrae vis, acidum sic imminutum attrahens, major fit, quam ut idem calor, complures quamvis dies peritans, eam superare pos

Pluribus rei exemplis, quam omnia fere corpora composita evincunt, collectis opus non est. g. Alia causa, quae raro attractionis chemicae vim non retundit, est alterius, vel utriusque, corpori S componendi, jam ante cum aliis corporibus conjunctio. Cujus, ut ante cap. 3. fa. c.) ubi de proprietatum mutationibus, mixturam sequentibus, agebatur, satis tractati, hoc in loco mentionem secisse satis est. Hae res sunt, quae vim qua corpora conjungi nituntur, infirmant aut contraria vi reprimunt. Quae qui rite perspexerit, is causas, contrario opere agentes, chemicam tu C

servations on different hiniis of air, vol. ii. p. 33λ-

48쪽

3, Dy ATTRACTIONE CHEMICA.

attractionem conjuncta opera expedientes augentesqueb nec explanatione hic, ut illis recta contrarias, egentes, Dincile deprehendet.

Perducto huc sermone, quam rem supra pro Vera et e X- plorata assumpsimus, de ea nunc demum paucis inquirere haud alienum videtur. Actionem gravitatis perpetuam esse, et Corpus grave, licet semper ad terram non decidat, non ideo in Casum niti, quod gravitare dicitur, cesia re ; contraque, cum deci de re desinit, nitum in casum majore vi effectu prohiberi, sed vim ejus aeque, ac, ubi corpu9 quod asscit, versus ter- Tam moVetur, e Xerceri, credimus. Quod tamen, uti retuli, in attractione chamica non ita se habet. Quae quandoque prorsus suspensa, et agere cessare, Videtur, non quia pari vel majore vi retineatur; sed, quia cum effecta causa hujus vel vis agens desinit. Quod, ante sine confirmatione dictum, confirmare demum conabor. Complura corpora sunt, quae singula cum binis aliis separatis, nullo modo cum Conjunctis, coeunt; idque fit, ubi nulla potestas, cujus contiaria actio attractionem uiaque agentem superare credi possit, percipienda eit. Quae

igitur, attractionem chemicam, quae inter duo corpora obtinuerit, non perstare, sed cessare suspendique, monstrant. Quam rem ut uno vel altero exemplo illustrem ;alhali volatilis aliquantum, vitriolo cupri soluto additum, cum acido coit, terram praecipitat. Itaque terra, quae aut Cum alliali, aut cum acido separato, coiisset, neutrum in coitu tangit. Qua in re quae terrae vis, haec corpora attrahens, desinit, ea, quoniam nulla contraria potestas percipi potest, extingui, saltem pro tempore, credenda est. Nisi ita esset, adeo acidum, a thali addito, terra non relinqueret, ut, attractioni, acidum inter et terram obtinenti, cum ea, duae terram inter et athali intercedit, nunc addita sit, illa firmius ei adhaeresceret. Eodem de Creta res spediat. Cujus partes componentes separatim cum aqua coeunt, quae compositum minime attrahit. In qua igitur,

ut priore, cum aquae Calcem et aera fixum attrahendi vim,

quae superet nulla potestas cerni fingive possit, illa igiturius pendi, et in praesentia interiisse, latenda est.

In ejusmodi quidem rebus, attractionem cohaesonis agere, Chemicaeque, quae evanescit, obstare niti, sententiae nostrae objici posset Cohaerendi, exempli causa, attractionem, inter partes terrae cupreae obtinentem, esse potestatem,

49쪽

Dotestatem, recta Cui vis, quae terram cum acidi et ali alieomposito conjungere niti queat, oppositam, aliquis forsan dixerit. Verum, si ea potestas, attractione, terram interet acidum obtinente, plusquam superata est; quo modo contra terrae vim, acidum simul et alliati attrahentem, agere posse putanda est Z Attractionis igitur chemicae pars suspendatur cum necesse sit, ita, quod tota non suspendatur, idonea ratio non est. Quae vero attractio sic suspenditur, et, pro tempore saltem, interit, eam irrevocabilem interiisse, credendi causa non est; quippe quae, separatis novi compositi partibus, Cum eadem vi, eodem effectu, extincta quamvis fuerit, illico renascat Ur.

C A P. V.

DE Saturatione proxime agendum est.

INNUMERA fere exempla in chemia sunt, in quibus, postquam aliquod corpus cum alterius aliquanto conjunctum sit, cum plure, quandiu eadem omnia Permaneant, conjungi non possit. Quae conditio, conjunctionem amplius respuens, fatii ratio nuncupatur, Desin. IX.) In qua Corpus, quod cum alterius plure coire recusat, saturatum, et utrumque in saturationis puncto, Desin. X.) conjunctum, seu mixtum, dicitur.

HINC saturationem in attractione cheimica, conjunctionem amplius praestare desinente, positam, est perspicuum. Eoque causa ejusdem inter eas res causa sue, quae hemicam attractionem prohibent aut infirmant, Cap. IV. 6 3,), quaerenda est. Q. arum rerum seu causarum, si qua una pluresve, quacunque i t a auctae sint, ut chemicae attractione exaequentur, hae ab illa potestate sic libratae, quod mixtura non procedat, idoneam causam adferunt. daturationis igitur causa est constitutum inter attraditionemcbemicam et potestates huic resistentes libramen. Quo principio rite intellecto, omnia saturationis exempla, e plicabilia erunt. a. Firmum corpus, humorem, in quo solvitur, saturans, consuetissmum et familiare maxime saturationis est e Xemplum. In quo praecipua vis, attractioni chemicae obstans,

cst firmi partium inter se cohaesio, Cap. IV. 9 3. a. in Cum-qMn quaelibet una firmi particula vim cohaerendi ei, quam VOL. IV. G quae-

50쪽

De ATTRACTIONE CHEMICA.

quaelibet alia possideat, aequalem possidere existimanda

sit, inde totam cohaerendi vim, qua totum firmum praeditum sit, pro particularum ejus numero, seu materiae quantitate fore, manifestum eii. Verum, cum quo IGΠ-gius solutio procedit, eo plus firmae materiae cum suente conjungatur; ideo tempus aderit, quo Cori Oris soluti partium cohaesio attra ioni chemicae, solutionem peragenti, exaequetur: Et, quia tum potestates Contrariae prorsus inter se librabuntur, ideo neutra quicquid efficere poterit, eoque conjunctio pergere desinet. In haci igitur re cohaerens vis, attractioni chemicae exaequata, infaturationem causa sussicit. Qui tamen essedius ita es epotest, ut pars ejus ad proprii ponderis humoris stimique disserentiam referri possit. Quae differentia, ut sine dubio

mixturae obstat, ita Cum causa modo relata, ad saturationem dandam, Conc Ur Cre poterit.

b. Est ubi humor, inter coeundum Cum firmo, Una Cum hoc concrescit. Quod coitus vel conjundi ionis genus, cum longius procedere nequit, tum ab humore firmum saturari dici potest. Talis conjunctio in salibus saepe occurrit. Si sali Gla uberiano, tota aqua per calcinationem privato, novae aquae aliquantum adjectum sit, hujus aliquantum falbibet, quod cum eo in siccum firmum concretum solidescet. Sed, postquam aliquantum aquae, quod certum et datum est, sic cum sale consolidatum est, nihil amplius hac ratione cum eo coibit: Sal quidem aqua, si haec satis larga erit, dissolvetur , sed cum eo in firmi formam nihil aquae amplius concrescet. Quo igitur nomine sal aqua fatur dici potest. Idem principium, quo jam relatam saturationis speci in

explanavi, ad hanc explanandam aeque pertinet. Causam fluoris, obtinentem inter corporis fluentis partes repulso Dem, e se, haneque in rebus ei, quae modo relata est, s milibus mixturae chemicae obstare, supra probare Conatus

sum Cap. IV f3. d. Postquam igitur humoris tantum

cum firmo concreverit, ut ejus jam repulsio attractionichemicae par sit, nulla amplius conjundito incidet. Eoque saturationis, in hac re causa est inter attractionem chemi cana et repulsionem, illi Orem continentem causam, libra -

en constitutum.

e. Tertia saturationis species, ubi firmum liquorve cum vapore Conjungitur, Occurrit. Sic, postquam alliati si xum aut aqua cum acidi muriatici puri, quod merum semper elasticam formam obtinet, aliquanto coiit, nihil acidi amplius cum iis coibit. Loque satura esse dicenda sunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION