Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 559페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

51쪽

DL ATTRACTIONE CHEMICA.

Ad quod explanandum; cum potestatis repellentis summa, quae acidi partes inter se distantes tenere, id est, distinere, nititur, et ab attractione chemica, inter acidum et athali aquamve intercedente, dum conjunctio fit, superatur, acidi, ub caetera conveniunt, quantitati respondeat; vis alliati aquaeve, quae certis finibus continetur, acidum attrahens, ad aliquanti tantum acidi vim repellentem coercendam sufficit. Quod ipsum postquam ab alii ali aut aqua receptum est, saturatio non incidere non potest. Si enim acidi plus admotum sit, id cum athali aut aqua coire ideo non poterit,

quod illorum id attrahendi vis quia jam libratur, nulla

quae repulsionem ejus coerceat facultas dein restat. Quae tamen repulsio prius coercenda et superando est, quam ullus porro coitus seu mixtura incidat. Saepe vapor liquore, aliquando etiam firmo, saturatur. Ita aqua, in eum vaporatione spontanea assurgente, aer; item camphora, firmo sine liquescendo vaporabili, saturari potest. In quibus, quae chemicae attractioni obstant, attractio cohaerendi et corporum cum aere conjungendorum

pondus majus sunt Cap. IV. 9 3. a, b.) Quae obstacula,

Crescente materiae, cum aere coiturae, quantitate, Cresia

Cunt, eoque tandem potentiora, quam ut, ab attractionec hemica superentur, evadunt. Qua facto, inter oppositas potestates libramen constituitur, nec ideo amplius mixtura Procedit.

e. Alia saturationis species, hactenus indicta, iisdem

principiis, quibus relatae, explicabilis, memoranda restur, ubi duo vapores inter se certis quantitatis rationibus coeunt occurrens. Itaque, si cum athali volatili puro, qui in maximis frigoribus vapor perstat, acidi muriatici quoque puri, quod etiam vapor est, aliquantum, idque certum, adjiciatur; utrumque, represso suo elatere, in firmum salem concrescit sp . Cui composito si utriusvis corporis plus addatur, nihil hujus recipietur, sed mutua saturatio incidisse comperietur q Cujus saturationis causa manifesta est, constitutum inter chemicam attraditonem et repellentem, quae inter homogen Cas Corporum, compositum facientium, particulas consistit, vim libramen . Utrumque ab altero certa vi attrahitur, utrumque certa repellendi vi distineri nititur. Hae potestates inter se redia opponuntur, et, ubi materia CG et utrinque p) Prientey, Experiments and observations on disserent Linas os

52쪽

D: ATTRACTIONE CHEMICA

utrinque quantitatis ratio ita accommodatur, ut vis attrahens repellentem vincat, conjunctio seu mixtura incidit Quae, ubi composito, sic formato, plus utriusvis partis adjectum est, longius eo non procedit, quod vis repellens nunc demum potentior est, quam ut ab attrahente superetur. Si plus istud, quod adjectum composito sit, a thali est, attrahens acidi vis, quae in athali partis, jam ante secum junctae, vi repellente coercenda occupatur, additam novae a thali partis vim repellentem vincere non potest.

Si, pro ali ali, acidi plus est, quod additum sit, idem accidet: Quia vis in athali attrahens ab acidi, jam secum jun

ti, vi repellente libratur, eoque ad novae parti S repellentem vim superandam nihil valet. Quae nova pars ideo sejuncta permanet. Haec igitur ratio est, qua ultra certum aliquantum utriusvis partis in mixturam recipi nequit, quaque talis compositi partes componentes,. altera alteram, mutuo saturent.

EODEM , quo saturationis causae explicatae sunt, principio, qua re punctum ejus Desin. IO.) aliquando variet, explicari potest. Saturationis punctum saepe calore variat. Ita calida aqua, quam frigida, plerorumque salium firmorum plus dissolvit. Qua in re saturationis punctum ea potestate, quam possidere quandoque calor supra dictus est Cap. IV

3 3. e.), nempe, chemicae attractionis vim augente, mutatur. Quae mutatio alias, non a chemica attractione aucta, sed cohaesione in corporum conjungendorum alterutro diminuta, pendere potest. Utracunque autem harum rationum calor agat, constitutum inter chemicam attractionem

eique obsit stentes potestates libramen peribit, eoque saturatio desinat necesse esto Sed non hac ratione semper calor saturationis punctum adsicit. Qui adeo non semper alterum corpus ad alterius plus in se recipiendum adjuvat, et sic mixturam expedit, ut saepe hanc impediat, et compositi etiam partes, quae in temperie inseriore retineantur, separet. Hac ratione aquam in calida, quam frigida, tempestate, minus aeris fixi saturat; hac eadem a ir coelestis partim, si non totus, coctione aqua ejicitur. Cujus rei in promptu explanatio est.

Quia particularum partium componentium, quae separantur, vis repellens calore augetur, ideo materiae repellentjs minus, quam ante, nunc ad attractionem chemicam librandam, eoque ad saturationem dandam, susscit. Saturationis

53쪽

Saturationis punctum quandoque pressio adficit. Ita, p6stquam a thali volatili caustico, quod merum vaporis formam obtinet, aqua saturata est, ut plus recipiat efficitc0mpressio fr). Cujus haec ratio est. Ut mutua allia lipartium repellens, et aquam attrahens, vis, ad libramen perducta, saturationis causa suit, ita pressio, repulsioni obstando, libramen tollit, saturationem summovet, eoque plus allia lini salis, quam ante, recipiendi aquae facultatem

dat.

ALIA etiam conditio, ad saturationem pertinens hactenus, ut videatur, non intellecta, sed doctrinam traditam rite reputanti clare percipienda, restat. Saepe aliquod corpus cum alterius qualibet, etiam minima, quae percipi

queat, quantitatis ratione, infra certam datamque rationem coibit. Cumque alterius corporis quantitatis ratio ad certum modum aucta est, etiam hac mixtura perfecta obtinet, et qualibet majore obtinebit. Sed in quantitatis rationibus, inter eas, quae relatae sunt, neutrum cum altero jungitur. Hoc per aquae et calcis vivae compositum optime illustrabitur. Aliquanto aquae amplius tertia sui ponderis parte calx extinctione accipit s). Cum qua et minore qualibet aquae parte coit. Rursus in aqua calcis, quae compositum est, iisdem partibus componentibus, quibus calx extincta, constans, a quae ad calcem quantitatis ratio, ut quadragenorum et octogenorum ad singula est st). Cum hac igitur, et, quantum hactenus novimus, qualibet majore, quantitatis ratione aquae calx coit. Sed nullum notum compositum est, ex aqua et calce solis, qualibet quantitatis ratione, inter eam quae aquam calcis, et eam quae calcem extinctam, conflat, constans.

In omni salino corpore, quod crystalligando habile sit, cujusque in crystallis aqua firmi forma inest, aquae in crystallis multo, quam in soluto saturo, minus ratione est, nullaque inter has quantitatis rationes ullus coitus sit. Innumerae denique res sunt, quibus idem usu venit.

In quibus utique omnibus effectus ad aliquod trium capitum referri potest. Quorum primum id est, quo firmum cum humore; alterum, quo bini liquores; tertium, quo si rin

) Lavolsier, opusc. physique et Chym. t. i. p. 9I5- Per illustr. Blach. praeleel. Chem.

54쪽

mum liquorve cum vapore, junguntur. Haec explicare

ordine conabor.

a. Primi idoneum exemplum in calcis extinctae et aquae composito occurrit. Ubi in hoc a quae non plus ratione, quam in calce extincta, est, praecipua res, attractioni Chemicae obstans, est suendi in aqua causa. Quae res Obstans, seu obstaculum, ut, crescente aquae copia, crescit ;Visque, qua Calx aquam attrahit, eadem ratione imminuitur Cap. IV. 33. f.); ita illud hanc tandem superat, eoque nihil aquae, ultra certum aliquid, cum calce consolidescit. Si autem nihil amplius, aquae cum calce consolidescet, nullum amplius coitum fore, nisi calce dissoluta, manifestum est. Cumque calcis solutioni ejus partium cohaesio adeo adversetur, ut haec, nisi aucta summopere aquae copia, eoque vi, qua aqua calcem attrahit, aucta, nequeat superari; ideo hinc, quod calx cum aquae quantitatis rationibus, intra eas, quibus, in calce extinc a et aqua calcis, Opus est, conjungi non possit, causa manifesta est, quod fluendi in ejusmodi quantitatis rationibus causa validior attractioni chemicae non cedit, et haec imbecillior calcis cohaesionem non superat. Cum qualibet autem aquae quantitatis ratione, par ei, quae calcis extinctae Pars Componens est, aut minore, calx coit, quia in iis quantitatis rationibus fluendi causa non ita valida est, ut attractionis chemicae prohibeat effectum. Ubi autem aquae quantitatis ratio ei, quae in aqua Calcis est, aequatur, hancve superat, conjunctio quoque sit, quia Vis aquae,

calcem attrahen S, cum aquae abundantia crescens, Calcis

cohaesioni, quae sola nunc potestas obstans est, superandae demum sussicit; scilicet, cum calx dis ivitur repulsioni,suorem facienti, chemica attractio non opponitur, eoque huic illa non obsistit. b. In aqua cum aethere vitriolico conjungenda secundi casus exemplum est. Aetheris singulae partes cum aquae denis u), aut qualibet quantitatis ratione majore; et exigua aquae cum certa aliqua aetheris ix , aut, quantum novimus, qualibet majore quantitatis ratione, sed eas intra

quantitates medii S non, Coeunt.

Praecipua et sola forsitan res attractioni aetheris et aquae repugnans est ponderis relativi differentia. Quam differentiam vis aquae, aethera attrahens, quodam tantum tenus superare, et certam tantum levioris humoris partemper densius suum corpus detrahere potest. Ubi plus ea parte aetheris adjicitur, ponderis relativi disserentia nimia

55쪽

5, . sit, eoque nihil amplius ejusdem cum aqua conjungitur. Similique ratione aetheri S Vis, aqUam attrahens, certam tantum hujus partem sublevare potest. Qua cum ipso conia junita, nihil amplius surgere, eoque Coire, potest. c. Tertii casus exemplum optimum in aeris et aquae composito occurrit. Quorum aqua, quodlibet aeris, infra certam quantitatis rationem, bibet, liquidumque compositum manebit. Et ubi aqua sponte in vaporem abit, cum qualibet aeris supra certam, quantitatis ratione coit. Hae quantitatis rationes multum inter se differunt; nam in altero experimento maxima, in altero minima, est aquae quantitas cum Aetis comparata mas tamen intra nullis mediis rationibus illa conjungi corpora possunt. Haec non dissicilia explanatu sunt. Ubi aera, cui objecta sit, aqua attrahit, praecipuum attractionis, ex qua coitus pendet, impedimentum est vigens inter aeris particulas repulsio. Haec, nisi exiguum aeris aliquid, cum aqua in liquida forma coire, prohibet. Quo plus igitur aeris cum aqua coeat, quoniam ille liquoris naturae particeps esse nequit, ut haec vaporis naturam sumat, necesse est. Cui mutationi quia aquae particularum cohaesio et pondus majus obstant; ideo ad haec obstacula superanda, urvis

acris, aquam attrahen8, augeatur oportet; quod, dum calor et aliae res non mutantur, augenda aeris copiae ratione,

tantummodo fieri potest. Quae causa igitur est, quod haec Corpora nullis quantitatis rationibus inter eas, quae in aqua, diu jovi subjecta, et in aere, aqua per vaporationem, spontaneam saturo, in sunt, inter se conjungi possunt ).C A P. VI.

UONIAM compositio, seu mixtura semper attractionis cheroicae, ubi huic agere licet, effectum est ; sic resolutio seu separatio semper ab aliqua potestate, eam, quae Compositionem facit, delente ut librante, pendet. Quarum potestatum cum pleraeque aut omne S supra Commemoratae

sint, iisque attentius perspectis, nullum resolutionis, quod hactenus in chemia occurrit, exemplum non facile explicabile sit; ideo easdem hic repetere supervacuum mihi visum est.

3 Priusquam ulterius in hoc opere progrediar, quae egregii Viri IJiggins medici praefationi ad tractatum de luce debeam, ut dicam,Canctor et Verita S exigunt. Unde, licet ejus saturationis rationes a mei, haud paulo differant, tamen monita utilia et frugifera accepisse me lubente animo fateor.

56쪽

Dil ATTRACTIONE CHEMICA.

C A P. VII.

JAM QUE tantum restat, ut de attractione elecIiυa, quae dicitur, pauca breviter exponam.

CORPUs aliquod cum pluribus aliis inaequali vi conjungi, et, postquam cum aliquo conjunctum sit, ab eo separari, et cum alio coire, denique pluribus aliis, quorum omnium ei attractio est, simul objectum, uni tantam ex omnibus se adjungere, ex omnibus id, qui cum prae reliquis conjungatur, quasi sibi eligens, jamdudum observatum est. Verique simile est, ex ficta hac, cum mente praeditorum Iibertate, attractionum graduum similitudine, electivas has adpellatas.

AΤΥRA Caeso NEs electivae vulgo in duo genera divisae sunt. iniorum alterum simplicis, alterum duplicis nomen fortitum est. Illud fit, ubi corpus, aliquid composito additum, ex toto cum una aut pluribus partibias componentibus conjungitur, et reliquae simul separantur. Ita, ubiathali causticum, alumini additum, cum hujus acido coit, et terra simul separatur; ea separatio per attractionem electivam simplicem effici dicitur. Rursus, cum, post duo corpora composita inter se collata, utriusque corpora simplicia, seu partes Componentes, mutuo locum mutant, et ciuo nova composita creant, id attractionis electivae duplicis exemplum est. Ita, ubi, post additum salis Gla uberiani soluto compositum calcis et acidi nitrosii, calx, acido nitroso deserto, cum vitriolico salis Gla uberi consociatur; et hujus athali cum acido, a quo calx modo separata est, conjungitur, priora composita resolvuntur, iisque totidem nova sussiciuntur, proque nitro calcareo et sale Gla uberiano se lenites et nitrum cubicum formantur.

ALI As vires, quibus alia corpora inter se conjungi nituntur, adcurate aestimaste, tam rationi, quam usui chemico summopere utile, ma imique momenti esse, diu et omnes inter convenit. Itaque tabulis, quae illas vires, ordine quodam dispositas, repraesentent, quarum notionem Newwnus magnus primus omnium adumbravit, amplificandis et excolendis opera vario fructu data est. Quarum tamen

tabularum etiam novissimae minime omni ex parte abso- et lutae

57쪽

Iutae sunt. Contra, in multis corporibus deficiunt, in multis etiam forsitan salsae sunt. Neque id earum vitium auctoribus imputandum est : Sed causae ejus rei maturae altius inhaerent, pluresque, Opinor, sunt, quam adhuc e X-

ploratum est.

Quin et, si vel maxime explorarentur, non ideo tamen

protinus correctu faciles erunt. Verum enimvero, cum

prius explorandae, quam corrigi post e sperandae, sint, paucis, quae magni momenti esse videntur, commonstrandis operam dabo. a. At irae fio chemica non potestas constans est, in corpora, quibus inest, immutabili vi agens. Contra, pro te-bui, quae pro tempore adsunt, aliquando augetur, aliquando imminuitur, aliquando ex toto. deleta vitiatur. Cui rei, ut uni causae, tabularum vitii haud exigua pars tribuenda est.

I. Attractionis chemicae vis calore mutari, hujusque causae essecta aliis temporibus alia ecte, supra ostenta sunt. Eadem aliquando augetur, aliquando imminuitur, horumque effectorum utrumvis in aliis corpo libus alio gradu incidit. Unde, si quod corpus uno caloris gradu, compositum resolvendo, alteram partem majore Vi, quam hae, utraque alteram, attrahant, attrahere videatur ; idem tamen in omni gradu in casurum e se, vimque Corporis resolventis attrahentem, semper ea, quae inter primi compositi partes extitit, validiorem fore, dici non potest. In me .diocri calore aer fixus a calce, quam ab alliati vegetabili fixo, validius attrahitur. Quod utique perpetuum non est. Contrariumque in multo majore calore accidit; aerisque fixi aliquantum in eodem calore, quo is a calce ejicitur, abal hali retinetur. 2. Praeter calorem, alia causa attractionum chemicarum Mim assicere relata est, quae, in relativis earum viribus aestimandis, parum animadversa videtur. Ea corporum.

inter se agentium, varians quantitatis ratio est. Quo minus alicujus partis componentis, prae reliquis .compositis artibus, sit, eo validius, ubi caetera conveniunt, CBm at

ira hi; et quo plus sit, eo debilius attrahi, supra Cap. IV 6 3. f) ostendere conatu S sum.

Quae res, ubi diversorum corpo sum vires attrahcntes accurato examine comparantur, in primis respicienda est. Et, quoniam a plerisque, qui hanc quaestionem tractaverunt, neglecta est, multorum errorum causa suerit necessse

est. Ut aikali causticum fixum, divo satis diu expositum, aera fixum attrahendo, mitescere notum est; ita, si res,VOL. IU. H mci p

58쪽

modo relata, non respiceretur, aer fixus a sale alhalino, quam ab aere communi, validius attrahi credi posiet. Quod verum quoque est, quamdiu alhali certum aliquid

tantummodo aeris fixi recepit. Perpetuum autem non est. Postquam enim athali, aere fixo jam saturum, aeris Communis actioni objicitur, aeris fixi pars, ab illo separata, Cum communi aere miscetur Cap. IV. 9 3. f. a.) Ad spiritus vinosos de phlegmandos calx adhibita est. Ex qua re,

si, attractionis vis quantum corporum quantitati S .ratione mutetur, non attenderetur, calcis, quam sphi tu S, vis aquam

attrahens, major haberi posset. Quod judicium a vero multum abesset. Si enim, ut in aqua calcis, calcis quantitatis ratio exigua sit, adeo calx aquam spiritui non adimit, ut spiritus aquam Calci adimat, et, ut hujus pars protinus separetur, essicit set . Saepe alias aliquod corpus ab altero, validius quam a

tertio, attrahitur, ubi certa corporum inter se quantitatis ratio servatur; et, hac ratione mutata, saepe contrarium incidit. hed exempla adlata sussiciunt. b. His errores, et faciendarum attractionis elective tabularum dissicultatis, causis alia adjicienda est, scilicet, duplicem attractionem relativam pro simplice habendi error. Ubi a duplice hac attractione aliquod corpus resolvitur, nulla una potestas, sed duae id essiciunt. Ac proinde re-

Iolutiones, quae hac via fiunt, non attractioni, quae in quovis uno horum corporum sit, attribuendae sunt, nec ullam hujus mensuram repraesentant. Qui tamen error in omnibus, quae hactenus in lucem editae sunt, tabulis, quatenus relativa metallorum acida attrahens attractio respicitur, ni fallor, admisius est. Cum argentum ex acido nitroso separatur, et, propria forma metallica recepta, in cupri superficiem praecipitatur; vis cupri, quam argenti, acidum attrahens, validior esse dicitur. Neque id non verum esse potest. Sed verum ecte, ex experimento commemorato, quod solum, Credo, est, ex quo major cupri attractio Credita est, non sequitur. Cum enim cuprum corpuS compositum sit, ex terra certa et phlogisto constans, non totum compositum, sed pars terrea sola, est, quod cum acido jungitur. Quod dum fit, phlogiston cupri cum argenti terra, ab acido simul separata, se conjungit sa). Vis igitur terrae cupreae, acidum nitrosum attrahens, non sola potestas est, terram argenti ab acido dissociando, agens; cumque ea potestate hujus terrae attrahen8 z) Il. Prosi Blach, ET. and obf. phys. and literat . a) Clariis. Prof. Blacli praeleel. Ch cm.

59쪽

trahens phlogiston vis operam confert; nec utrivis resolutio sed utrique tribuenda est. Et, si vis phlogisti, terram

argenteam, quam cupream, attrahere validius existimetur; quod, quia cuprum calore et aere, non etiam argentum,

calcinari potest, verissimi limum est; tamen, quamvis cuprea terra cum acido conjungitur, argentum separatur, hoc potest, non imbecillius quam illa, acidum attrahere. Idemque de relativis omnium reὲiquorum metallorum

viribus, reliqua acida attrahentibus, dici potest. aas omnes, ut credo, constituit cujusque metalli, recepta forma sua metallica, ex acido, in quo illius terra dissoluta sit, in alterius metalli, prioris soluto additi, superficiem praecipitatio. Sed, cum hae omnes attractiones electivae duplices sint, de vi relativa, qua quaelibet bina horum corinporum inter se coire nitantur, nihil certius edocent.

His traditis observationibus, attractis electiva reciproca, quae dicta est, deinceps exponenda videtur. Quae sit, ubi duo aliqua corpora alternatim, a tertio, quicum utrumque Coire nituntur, se mutuo separant. QEae res, licet eam admirationem, quam inexplieabilia quae videntur solent, moverit, propius tamen inspecta, nihil principiis, quae tradere sumus conati, minus congruens, nihil denique, quod ab iis non erat sperandum, habere comperietur. Postquam aliquod corpus ab altero, per hujus cum ter lio conjunctionem, separatum est, fieri non potest, ut a

primo corpore novum hoc compositum, quamdiu mutua nunc corporum inter se attractio pristinam vim servat, resolvatur. Ut enim corpus aliquod ad compositum resolvendum valeat, ejus vis alteram partium attrahens, quam

mutua ipsarum, validior sit necesse est. Eoque, si quando mixti pristini pars separata, ex corpore, qui Cum ante conjunctum sit, idem corpus, a quo ipsum separatum sit, separet; id fieri alterutra harum ratione tantum potest; quod aut Vis, qua illa pars cum corpore, qui cum primum juncta sit, se rursus conjungere nititur, aucta sit; aut mutua ejus corporis et illius, quod primam resolutionem evicit,

id est, corporum, quae secundo resolvuntur, attractio imminuta. Ac proinde attractio reciproca, aut reciproca resolutio, sine virium, quibus corpora mutuo se attrahunt, mutatione, nunquam incidere possunt. Ad reciprocam igitur attractionem, ubicunque Occur rat, explanandam, harum attractionum mutationis causas

exposuisse lassicit. Ex iis causis, quae omnes supra Cap. IV.

60쪽

9 3 in memoratae sunt, aliae alio tempore in explanationem' sufficere possunt. Cum vero omnium nulla saepius, quam varians corporum, inter se agentium, quantitatum ratio, hujus rei particeps mihi esse videatur, ita eam pro e Xemplo, . quo reliquae illustrentur,. adhibebo.

Quaedam attractionis reciprocae exempla, a variant C quantitatum ratione pendentia, supra, diverso consilio, retuli. Ita a thali fixum et aer coelestis reciproce aera fi Xum, alterum ab altero, separant; calxque et spiri tus ardens reciproce a quam attrahunt Cap. VII. f 3. a: a.) Quibus

in exemplis, corporum quantitatum rationis mutationem esse virium attrahentium mutati is, quae reciprocae resolutioni necessaria jam proposita est, causam, dubitari non potest; utpote cum nulla alia causa percipi possit, et haec

effectui par sit.

Eadem Corporum attrahentium quantitatum rationis varietas, nonnulla resolutionis reciprocae, exempla, inter quaedam acida et aikali occurrentia, quae chemici insolito affectu suspexerunt et contemplati sunt, explicabit. Tartarum, vitriolatum ab acido nitroso resolvi posse cum exploravi siet, vimque acidi vitrio lici, at hali fixum attrahentem, quam cujuslibet reliquorum acidorum, omni ex parte majorem esse, a nemine dubitari videret Beau meus; illam igitur resolutionem phlogisto, quod in tartaro vitriolato esse finxerat, validius ab acido nitroso quam vitii δε-lisio, attracto imputavit. Cui explanationi, Dictionarii Chen ci, Gallice conscripti, interpres Anglu S, tartarum vitrio latum, salem Gla uberranum, et nitrum, ab acido muriatico, quod nemo validiuS, quam a vitriolico et nitroso

acidis phlogiston, attrahi, existimabat, resolvi posse, Mar-gra asio teste, jure contra objicit.

Verurn rem quam Beau meus, easque quae Margra asius, deprehenderiant, varians corporum attrahentium quantitatum ratio, ni fallor, melius explicabit. Athali fixum ab acido, vitriolico, quam n troso, et ab utroque quam muriati CD, vali diu S attrahi, quamvis, qua

caetera Conveniunt, Con CC deretur; tamen, cum in omni

parte chemiae constet, corpus aliquod alterius minus, quam plus, sortius semper attrahere; cumque sales neutri, modo relati, suum quisque Athali large contineant ; ideo, si exiguum aliquod alliati ab acido nitroso fortius attrahatur, quam ab acido vitriolico a thali copia retinetur, aut exiguum aliquid alii ali ab acido muriatico sortius, quam aut

SEARCH

MENU NAVIGATION