Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 559페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

531쪽

εue morbum proposuimus: cujus smplomata ita descripsimus, tit, de iis ratiocinando, principiis quibusdam, quae pro citrarionis inservirent fundamento, uteremiar. Per totum hoc opusculum, ubique res verae cum ratiscia natione intermiscentur. quarum si illae solidae certaeque compertae sunt, inde tractae opiniones non temerariae, non a philosophia alienae, ut spero, judicabantur. Catenam quasi rationis operis ctim quam maxime naturali partium serie ita connectere sum conatus, ut, quaecumque in alio capite traduntur, in alio traditis robur υimque addant. Legentes igitur deprecor, ut ne de parte quavis, priusquam totum opusculum percurrerint, judicium interponant.

PHADNOMENORUM DESCRIPTIO.

eoque morbus cito confirmetur; symptomatum igitur descriptio brevis quoque sit necesse est. Desinit spiritus, summa sequitur anxietas, hanc excipit convulsio, et interea temporis pulsus paulatim tardantur, debilitantur, non omnino tandem percipiendi. II. Tota denique machina cum omnibus momentis, horologii instar, cujus pendulum stat, omnino demum quiesiae it sa). Omnis conscientiae sensus deletur XVI.), menti iaque pariter et corporis facultates prorsus suspenduntuta Pupillae dilatantur, oculi hebetantur, perit calor, vultu iaque mortis verae imaginem praebet. III. Quanto temporis spatio haec in hominibus consumentur, nondum mihi innotuit ; quae tamen in canibus paucis temporis minutis, perfici comperta sunt. Quin e duobus horum animalium, citius pedibus ligatis, quam qui libere versatur, extinguitur : actio enim musculorum non solum in hocce casu, sed etiam in omni alio exemplo, obstat quo minus animantia frigori aliisve recte debilitantibus causis objecta, vita tam cito priventur ; quod non tantum ratione, quam ex plurimis observationibus, et in hunc sinem

institutis a me experimentis, colligitur XLIII.)IV. Ex periculo cum quadrupedibus saepe facto, semper fere aeris rivos, e pulmonibus, antequam Vita extincta videbatur, ruere observavi. Unde, animalia in aquam descenderC a Vide Farther hinis iapon animation. V p. 33, 36. auctore A, Fothergili, cui ob multa utilia observata plurimum debeu.

532쪽

scendere inter trahendum spiritum, verisimile est. Uit natores periti, priusquam se ipsit demergunt, pulmones in

flare dicuntur. Et nonne caecuS quodammodo naturae

impetus, nandi imperitos, ad salutarem eundem conatum dirigit li)ὶ Pulmonum testudi ia is aeriferae, ut et quorundam aliorum animalium amphibiorum, cellulae, insolita magnitudine surit; nonne hoc unam saltem praebet ratio Dem, quare Bere tam diu carere posint tV. Si reditura signa sint vitae, haec contrario ordine ei, quo accesere, discedunt. Inferior maxilla tremit, palpebrae agitantur, cor celeriter micat, musculi spiritui in servientes aegerrime noventur ; spiritus primum plurimum laborat. quo labore multi hoc tempore non amplius reditu ad salutem provecto, interimuntur: Aliquando vomitus cum sonis indistinctis et nihil significantibus, inter prima redeuntis incitationis sc) stagna sunt. VI. Delirium, amentia, mutitas, paralysis communi S, et similia, adfectum hunc aliquando sequuntur, est ubi, per

totam vitam permanent. Sequiturne unquam peripneu

monia Z Si hoc De Haenio visum fuerit, illud potentiis ultra modum incitantibus, in medela adhibitis, tribuendum

esse videatur.

VII. INCI sis corporibus, primum magna liquiditas in sanguine reperitur d), neque in venis pulmonalibus a respondentibus arteriis is disterre videtur XΙ . Epiglottis

erecta, glottis aperta, cernitur se . Satis magna subrubentis spumosae materiae vis in trachea detegitur. Ipsi pulmones, sanguine referti, maculas liventes, ex sanguinis

extra Vasa errore, in supersicie ostendunt f). VIII. Interdum humoris, in quo animal perit, aliquantum in pulmones transiisse, animadvertitur. Quod, utrum ante vel post mortem incidit, ambigitur. Idem tamen post mortem incidere poste ; hinc patet, quod animalium quae

ante dem'rsionem erant extincta, pulmones saepe aqua re ferti inveniuntur. Raro autem in vita accidit, ut e X magna

glottidis

o) Idem inter quosdam philosopitos ac vita inter vulgus sonat. Vid. Cl. Brunon. Elem..Med. J. Hunter praelect -De Haen de submersis, passim. Ingeniosus medicus Gul. Boyd de Balty C stle apud Hibernos nuper me perliteras certiorem fecit, se in i Iurimis hujus morbi exemplis idem phaenomenon conspexisse. se) Litire.-De Haen. Bartholinus ' pulmones grandes, variegatos, caeruleos, rubore insperso, n/amnoris in sar, sanguine spumoso plenos,' in animalibus quoque strangulatis, se vidi sic testatur; vide Boneti anat. pract. lib. u. se in. ii. de suffocatione, obs. XXiii. TriV.

533쪽

lottidis sensibilitate credibile est; quippe que vel lenissimi

humoris stimulo in actionem violentam ut plurimum conji

ciatur.

IX. Verum ratiocinatio ex eo quod verisimile sit perperam observationibus et experimentis opponitur. M. Louis ex Academia Gallica liquorem tinxit, in quo canem calcit bus, pondere ad caput, quo firmius in verticali positura permaneret, appenso, suspendit. Incito thorace, pulmonum cavum plurimum hujus tincti humoris continere de

prehensum fuerat sq) ; quem igitur a vitalibus anim iis

actionibus attractum esse manifestum est. Hoc tamen tam raro evenit, ut qui idem periculum Cum eodem eventu se sacturum opinetur, is e spe sua nunquam non sortasse exciderit. .

X. IDEM encephali in suspensis, et submersis, status est, in utrisque naturalis fere et fanus b . Sed quae partes extra cranium sunt, in illis, quam his, magis tumescunt. Qua in re duos inter adfectus discrimen unicum positum esse putamus, nisi si in exemplis perpaucis medulla i in alis, ex dissocatis vel fractis colli vertebris, in suspensis adfici Concedatur si . XI. Multa animalia sola ligata trachea iugulavi, pulmo numque statum prorsus similem ei, qui in demersis accidit. animadverti. In utroque casu, sanguis aeque suens si ejusdemque coloris si); cor dextrum quoque plenum, Vacuum vero sinistrum, reperitur. XII. Mortem ex suspensione, non a sanguinis per Venas justulares impedito transitu este, sequentes observationes demonstrant. Aliquis Edin burgi condemnatus, mense Januario anno I 78a, licet ne funis vasa ab altera cervicis Parte comprimeret Cautum erat, non tamen aliis vitalis diutius fuit, nec ad incitationem, tametsi omnia quae Optima factu videbantur tentata fuerant, reduci potuit ; vix quicquam caloris naturalis perdiderat, cum remedia administrari coeperunt. Cujus experimenti testis erat carissimus mihi ingeniosus imprimis amicus, et condiscipuluς, Carolus Throchmorion, sine cujus auxilio, hocce tentamen, qualisquale est, nunquam exegissem.

XIII. Swiet enitis jugularibus canis venis ligatis, cum ab

hoc g) De l'incertitude des signes de la mori. h) Morgagni de causis et sed . morb. ep. xl x. De Haen de submersas. i) Ex observationibus repetitis frangi facilius, quam luxari, secun eam vertebram Posse, neque secundam solum, sed Primam quoque, inveniebat Columbus. I) Valsalva et Morgagni. IJ J. Hunt. Phil. Traias. vol. lxvi. P. εI7.-LU i tractatus de ςOrde. Verheyen, lib. ii,

534쪽

hoc opere vix omnino adfici, cum et postea, multis diebus secundissima valetudine peractis, cerebri inspiciendi causa, ubi nil praeter solitum adparuit, jugularetur, testatur. In simili pervulgati Lowexi smin experimento aqua inter cranii cutem, sitne ullo strangulationis symptomate, sola secuta est. Harderus snὶ cum jugulares externas in molosso vilixisset, soporemque inde cum ictu epileptico expectaret, nihil ejusmodi conspexit. XIV. Canis, in quo bronchotomia facta erat, ita suspensus, ut funis trachese plagam supra partem comprimeret, sic per 2 O minuta temporis permansit, solutusque valens et vegetus animadversus est. Idem postea, sine his cautionibus, suspensus, paucis minutis motuum expers periit . Hoc experimentum saepenumero, et a compluribus viris, renovatum est; eoque ad opinionem, quam refellimus, evertendam, ipsum unum satis esse videri posse, sed hanc remutpote ad quam in posterum referendum est, extra Omnem

dubitandi aleam posuisse mihi necessarium duxi. XV. His ex periculis omnia strangulationis symptomata a spiritu impedito oriri, facile deducamus. Quin et idem in dimersione fieri, tota hujus tentaminis sententia ad plenum monstrabit. Hanc igitur signorum enarrationem, additis Verulam ii verbis, concludamu S.

XVI. Alemini P inquit, ε me accepisse de generoso quodam, qui ludibundus, ex curiositate desiderabat scire, qualia paterentur in patibulo suspensi; seque suspendit

super scabellum se elevans, et deinde se demittens; pu- tans etiam penes se futurum, ut scabellum pro arbitrio suo recuperaret, id quod facere non potuit; sed tamen 6 ab amico praesente adjutus est; ille interrogatus, quid' passus esset retulit, se dolorem non sensisse; sed primos observatam sibi fuisse circa oculos speciem ignis et in-ς cendit; deinde extrema nigredinis; postremo coloris cu-

jusdam caerulei pallidioris sive thalassini; qualia etiam M conspicitur saepe animo linquentibus so).'C A P. II.

QUI locus in no sologia varios inter vivi corporis adsec- tus, morbo tribuendus sit, dissicile dictu, et ratio in Promptu est; utpote cum definitio et divisio summam cu

i jusvis

m) Tractatus de corde, &C. cap. ii. p. 124-23 a. n) Eph. N. C. dec. ii. Vid. quoque Morgagni de caus. et sed . in Orb. lib. ii. ep. xiX. n. ar. ' Proses. Moraro praeleet. Sc.

o) Hist. vitae et mortis, operum vOl. ij. 179.

535쪽

iusvis rei scientiam comprehendat. Hoc negotium eo dinfidentius aggredior, quod doctissimo et dignissimo Praeceptore meo, illustri Culleno, cujus doctrinam communem diu jam amplecti et admirari consuevi, non ex toto assentio. XVIII. Lancisium, sub titulo morborum atonitorum, omnes subitae virium vitalium suspensionis casus, ad magnum unum genus recte retulisse, mihi videtur sp). De cujus generis, utique in species divisione, neque ei viro assentire, nec quicquam paulo sidentius ipse dicere possum. XIX. Si quatuor species, prout cerebrum, ventriculus, Cor, aut pulmones, primario adficiantur, Constitueremus, ea distributio ad nullum in usu errorem duceret. Quae tamen, si quis praejudiciis irretitus non sit, ut mera fictio luce clarius adparebit. Eodem enim principio necesse foret, tot species constituere, quot causae ullam in genere

varietatem constituant. Quas tamen causas numero infinitas esse, notum est.

XX. Is asphyxiae casus, qui post cujusvis artus extremi aut musculi adfectum incidit, aequum distinctionis jus, acis, qui quemvis thoracis aut ventriculi adfectum sequitur, sibi vindicat. Ipse magnus Lanci siu4 cerebri a poplex iam, cordis syncopen, et pulmonum suffocationem, saepe inseparabiles, et minime distinguendas esse, fatetur: Quin et eandem causam, eodemque prorsus opere, ad Omnes hos adfectus, vel quemlibet unum, praestandos, valere sq) contendit. XXI. Omnes, quos novi, scriptores Certa inter a poplex iam et syncopen diagnostica audacter proponere non haerebant; de quibus tamen adfectibus, si ex illorum distinciationibus judicaretur, eos non solum inter se differre, sed toto coelo contrarios esse, nulla dubitatio daretur. Attamen, si duos illos adfectus discriminare tam facile esset, ut vulgo dici solet, quaeso cur auctores systematici tantopere de morborum, ad unumquodque caput Ieserendorum, natura disientium Z XXII. Instrumenta vitalia, seu in voluntaria, non tam constanter in apoplexia, uti vulgo inter medicos creditur, agere videntur. In sexta, septima, et nona specie Culle-niena r), ni fallor, spiritus et cordis actio raro morbum comitantur. Quae tamen species, quantum video, tot casus Uarietatesque comprehendunt, quot reliquae pra Cterea omnes.

Junkerus, de a poplexi a fortiore loquens, Supremo,' inquit, A gradu motus vitalis, et sensus plene sublatus est.' XXIII. Neque in syncope pulsuum aut quietem aut di Vo L. IV. 3 Y minu- p) De Μorte subitanea, lib. i. cap. xii. q) Ibid.

536쪽

minutionem, paulo memorabiliorem, perpetuas esse video. Ingeniosus Whyti medicus aegrotantem curabat, quae, nuncio viri mortis adlato, in syncopen incidit, haec decem 'et quindecim minuta permansiit, quo tempore, mortui in 'star, vix tamen mutatis pulsibus, jacebat. Cel. Sa uva ge

stus, in sua Leipo thymiae s , quod nil, nisi aliud pro syn

cope vocabulum, est in descriptione, haec verba tradit: Superinite pulsus vigore,' pulsus plerumque manet illaesus,'&c. XXIV. Ill. Cullenus, paucis verbis, In apople Tia, Ce-ε rebrum, in syncope autem cor, primario affectum e sed dicit. Quo ille principio asphyxiae auctorum varios casus ordinare suscepit. Sed nunquam mihi explicabile fuit, quomodo quidam ingrati sensus, vel animi adfectus, morbum primario in corde situm efficere possent XXIII. ,

qui tamen inter syncopes frequentissimas causas esse, omnibus in consesso est . XXV. Cel. Abbas Fontana, inspirato temere et imprudenter aere inflammabili, symptomatibus t), quae ad syncopen omne S referent, prehensus est. Sed tamen, ut illustri Culleno placet, morbum hunc ad apoplex iam referre, ε cerebro primario affecto P nece Te videretur. Omnes fere medici, si Cullenum excipias, a poplex iam a cerebro compressio pendere opinati sunt; morbum autem ex carotididum vertebraliumve obstructione aliquando ortum, dum econtrario a venis sanguinem revehentibus ligatura obstructis non semper evenire ut supra XIII. monstravimus) observatione constat. XXVI. Omnia morbi quae memoravi sumpto mata sex Ι. ad VI.) in omni cujusvis momenti re, cum eo, qui vulgo sub syncopis titulo describitur, convenire videntur. Quem

morbum ex ratione, experientia, et auctoritate, eundem

prorsus esse, ac is quem straOgulatio sacit sex X. ad XVI.); quamvis, quantum no Vi, ad apoplex iam ab omnibus su) est

relatus, probare conatus sum.

XXVII. Subitum profusumque gaudium syncopen, apnplex iam electricitatis istus vehementior, facere dicitur. Quae tamen causae nonne eadem ratione agunt ρ Ecquis quamlibet in eorum opere disserentiam vel conatus est ostendere Z Nonne utraeque, nimis excitando, suum quem - ue effectum producunt 8 Cerebri texturam impulsu elec- Trico, non, quantum sensibus potest percipi, mutari, ex

quidem esse nomina, unum autem idemque morbum, recordari oportet. Vid. Culleni opera varia et praelectiones. i) Phil. Tranis'. vol. lxi X. Pari ii. ann. I 779.

uJ Cullen 's Fit si L nes, MXCV. et praelectiones; Brulierius, 'Ve iter, Liti reus, Alberti, Boerhaave, Ac.

537쪽

Da SUBMERSIS:

experimentis Cl. Prie ille' aliorumque certiores facti su mus sae): Idemque de animi pathematibus repentinam inducentibus mortem legitime dici potest. XXVIII. Quae dicta sunt, quare neque ad M syncoperi occasionalem,' nec ad M apoplex iam suffocatam. egregii Cullent, morbum nostrum retulerim, ut spero, explicabunt. Ab his igitur collatis argumentis XVII. ad XXVII.) simplicem hanc conclusionem deducamus: Quosdam esse morbos, quibusdam venenis, vaporibus nocentibus, strangulatione, submersione, ortos, qui, in rerum Naturali cursu, ad id spatium, quod inter syncopis et a popl iae casus exq&iastos intercedit, occupandum, comparati sunt; eosque Omnes magnam quandam umbram, cujus species inter se tantum modo et magnitudine, sed non genere, differunt, essi cereia

XXIX. Dum igitur de submersorum asphyxia tractare profitemur, si quid solidi habent observationes nostrae, facile sic extendi possunt, ut omnes fere generis XVIII. et XXVΙΙΙ.) varietates comprehendantur. XXX. Qui varii tamen adfectus non simili modo, nec iisdem remediis tractari debent. Is, qui coelitus tangitur, et is qui frigore torpet, eodem funditus morbo laborat, uterque a debilitate pendet, uterque in virium vitalium et animalium imminutione consistit; solumque in hoc differunt, quod ille ab incitationis excessu, hic a potentiis recto debilitantibus, nascitur 3 . XXXI. Effectus tollendi ratio, aeque ac causae, Varient

necesse est. Nec a generis natura alienum est, ut partes. id constituentes, diversa, immo contraria, remedia requirant. Quis unquam morbos, curationis varietatis ratione

habita, dividere et sub dividere suscepiti Non ad syncopen neque a poplexiam removendam datur methodus felix una

C A P. III.

. DE PROGNOSI.

SECTIO I. XXXII. TTUJUS morbi prognosis vel eventus judicium

in hoc prope totum consistit, ut vitam inter et mortem lineam ducere, et utriusque fines notare, possimus.

Viae iis, qui hujusmodi res paulo attentius Perpenderunt,s Y et monitus x) Histoxy of electricity. Vid. quoque, An account of the ineat hand dissection of Prosector Richman. in Phil. Transact. vol. xlix. part i. ann. 17 S, P. 68. BOIaeti Anatona. Praei. lib. i. se et . ii. Obs. l. ix. et t. X. γ) In animantibus aere iri flammabili, vi summa rnechanica, aethere, electricitate, aliisque potentiis nimis sti inulantibus, tractatis, musculi artusque omnes non solummodo dum vita adhuc superstu, sed etiam Pluribus exempli 3 post mortem, extremo gradu staccidi et sequace.

Permanent.

538쪽

monitu opus est, maximos in arte viros hanc quaestionem summa premi obscuritate profiteri; quo minus mirum videri debet, si juvenis ego et inexpertus minus clare tam perplexum nodum solverim. XXXIII. Eandem mortis rationem vita, quam tenebrarum lux, habet. Quicquid illi contrarium demonstrari potest, huic convenit; eoque nulla mortis investigandae via certior est, quam vitae propria quaedam considerare. XXXIV. Vocabulum υita perquam incerto et indefinito sensu usurpatum esst; paucique paulo clariorem ejuS notionem animo concipe runt. A proposito nostro tamen alienum e siet, si, in singulas, quae scriptores, alius aliam, tradidere definitiones animadverteremus. Prius vero quam Ultro progrediamur, duo, pro datis quae nemo, ni fallor, negabit, praeponenda sunt. Primum, omnia in natura Corpora aut viva aut mortua, esse necesse est; utpote quibus medius status nullus sit. Dein id, quod semel sit emoris tuum, in vitam resuscitari nullo modo potest.

XXXV. Quibus praepositis, ex iis quae huic II.) alitia

que corporis humani morbis propria sunt, certiusque exanimalium hybernantium historia, in cordis actione, sanguinisque inde motu, vitam nullo modo, ut medici vulgo rati ' sunt, positam esse sequitur. XXXVI. Ex iisdem principiis, similique ratiocinatione, vitam neque in sensu, neque in spiritu, neque in qualibet alia functione, positam esse, demonstrari potest; eoque Omne mortis signum, cujuslibet harum actionum extinctione tractum, non solummodo fallax et falsum esse, sed et humano generi esse perniciei potest. '

XXXVII. Hoc in animantium historia maxime perpetuum est, quod omnes, admotis quibusdam potentiis, quae stimuli metaphorice nuncupantur, motus et conatus edunt l, quae non modo nullo mechanico principio explicabilia sunt, sed et his omnibus principiis sa) repugnant. Haec stimulorum actionem suscipiendi facultas, quae animatam ab inanima materia distinguit, et vitam mihi constituere videtur, tenacius a fibris muscalaribus quam nervis retinetur; subsit igitur vita, an desiit ad dijudicandum, denudato musculo, varii stimuli admoveantur, et, quantum vitae sit, contractionis gradu cognoscetur. XXXVIII. Neque tamen, licet nullus evidens stimulo

rum UOssin. Ο p. tom. i. p. 3o, 33. tom. V. 7I.-Pitcarnii El. Med. P. 7. Brunonis El. Med. Vita est spontanea propulsio humorum, Harvey.

539쪽

'rum effectus percipiatur, ideo mortua animans iudicanda est. Sensuum testimonium ad hanc quaestionem componendam non sufficere, tam ratio, quam observatio, persuadere debet. Multa animalium, multa plantarum vasa, secontrahendi proprietate quanquam eam oculorum acie demonstrare nequeamus, summo gradu praedita esse, pro certo

habemus sal. XXXIX. Aliae animalium partes, aliis ejusdem facultatis gradibus donatae sutit; eandem vitalia diutius, quam voluntatis instrumenta retinent; quinetiam, ut viri clari Whyti et Halleri experimenta docent, multo largius interior cordis et arteriarum, quam exterior superficies, possidet LXXX.); nonne igitur prosperius rectum, uterum, vel vessica urinaria, quolibet alio cui aditus patet loco, stimulari ex analogia conjiciendum est b). Vid LXXIX.)XL. Aqua in pulmones et ventriculum recepta prope exhaustam vim vitalem denunciat; Cave tamen ne pro signo mortis indubio habeatur Vid. VIII. XLI. Voluta ore spuma pessimum signum est ; erravit tamen Hippocrates, qui eam certum mortis indicium esie Pronunciavit sc).

S E C T. III.

XLII. COMPLURIBUs experimentis, et iis maxime a praeclaro viro Achard , academiae Bertinensis socio, factis, aer fixus celerius et certius, quam inflammabilis, necare discitur. Quin et animalia ab iis vaporibus in periculum perduci, prorsus pro ratione, qua datam aeris puri porti nem, contaminent, intelliguntur.

XLIII. Variis quae ipse in quadrupedibus institui experimentis, sed quae sigillatim enumerare limites tentaminis hujusmodi vetant, adductus, hanc magni in usu momenti observationem, juniora, scilicet, animalia scae t. par.) quam natu grandiora ex submersione periculi minus adire, colligo. Vid. ΙΙΙ. et LXXXI.)XLIV. Experimenta quoque, in quadrupedibus et avibus a me facta, ea animalia, prout majora aut minora nata sint, citius aut serius aerem purum contaminare, eoque ex

regula XLII.) quam vir relatus Achard proposuit, eadem

aetatis a) Vid. Hales veg. stat. ; et Whyti on the vital motions, &C. b) Distinguitur a spΘxia se serica a morte ,-immisso in vaginam

digito, motus quidam uteri percipitur-admotis cantharidibus, ex- ' citantur phlyctaenae in hystericis, nullae in Cadaveribus.' Sauv. Nos. Μeth. Clas . Vi.-XXiv. c) Vid. de Haen, Rigerium, Morg. de caus. et sed . morb. lib. ii de morbis iboracis, ep. XiΣ. n. 9. n. 56

540쪽

aetatis ratione ex noxiis vaporibus periclitare, fidem sa-

ciunt.

XLV. De Haemi de submersis et strangulatis animalibus experimentis, cum iis quae per vapores noxios in antro canino et alibi instituta sunt, comparatis, illa multo exitiali ora quam noxios vapores esse, sed hos tamen virium eclipsim citius efficere, concludendum est. XLVI. Longe majorem vivarum quam mortuarum fibrarum, Cohaesionem, omnes physiologi sunt mirati d) ; hinc

certa vivi corporis cava, quae certos Capere liquores, prooeconomiae usu solebant, post mortem non amplius eo os

sicio, fungi queunt, per tunicas humores dimanant, tunicaeque ipsae flaccescunt, hoc praecipue oculis accidere notatur; eorum igitur inspectio vitam inter et mortem bonum satis diagnosticum praebet. XLVII. Hae observationes simul adhibitae et perpensae, plerumque ad propositam quaestionem XXXII.) componendam sussicient; verum, ne in hominum vita laudamus, exempla extare, ubi non solum. alii, sed et prudentissimi medici, decepti sunt, oportet recordari. HOC tam certum est, quam metuendum ; Ut experientia igitur, justitia, et humanitas fidem facit, si eri tamen posse credamus, quod postquam peritia periculaque nostra, ad vitam detegendam, frustra terita in suerint, adhuc tamen

Lateat scintillula forsan. C A P. IV.

DE CAUs1s ET EARUM IN SYMPTOMATIBUS FACIEN- Dis OPERE.

S E C T. I. XLVIII. GADEM sere hominibus de iis causis remotis,

- - quae sensibus manifestae sunt, sententia; quum vero effectus earum subtilius investigantur: Quum ii, cum actionibus corporis de natura cujus perpauci consentiunt, simul constulerantur, imaginatio ludere incipit, et inde temere assumptae opiniones, aegre sustentantur, saepe quoque refelluntur. Illa ad communem hominum rationem plura referendi cripiditas, maxima sanae philosophiae pestis, in causa fuit, quod literati generaliter, praecipue vero medici, ex paucis eae perimentis repentinas conclusiones traherent; hinc ille nulla ej in pulmonibus submersorum aqua reperta, in ilibus hominibus unoque cane

SEARCH

MENU NAVIGATION