Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 559페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

511쪽

butum minime, ad alium vero morbum, charactere di-ς versum, multis quamvis similem, referri debebunt g).'Quid diminutionis modi catio, nisi quod ad gradum, sibi

vult, prorsus ignoro; nec aliam Vim vocabulo, ne vel cogitatione e iungere possum. Quomodo autem fit, frigus et humorem, victum concoctu dissicilem,ῖvictum parum nutrientem, ac victus omnigeni in ostiam, vel singula vel conjuncta eandem modi cationem undem V e gradum diminutionis vis vitalis edere 8 Hisce aliae causae remotae memoratae, exempli gratia, status convalescendi, ignavia, animi affectus, &c. adjectae modi cationem hanc mirandam ne quidem levissime mutant. Ex hypothesi, si vis vitalis imminutae, proximae nempe causae, modisicatio eadem perstet, idem et morbus perstare debet. Cum igitur remedium quodlibet, novum symptoma, vel quaedam morbi diversi causa levissimam modi cationis mutationem effecerit, scorbutus mox cessare, vel in alium morbum transire debet. Hoccine fit i Nequaquam; symptomati enim morbi diversi cuivis internecti potest scor butus.

Immo denique, quoniam ante peculiarem istam, quae scorbutum efficiat, modi cationem existentem, vis admodum vitalis gradatim imminuatur, omnes certe, si sit vera hypothesis, quos singulae diminutionis scorbulo intercedentes modi cationes inferunt, morbi ante oriantur quam scorbutus oportet. Argumenta nonnulla, ex morbi symptomatibus ducta, ipsam, quam ad confirmandam allata sunt, rationem, convellere videntur. De decoloratione, maculisque in variis corporis partibus extantibus, sic verba lacit Milman :

h) Si sanguis putridus solutus effunderetur, in quodam

loco circumscripto minime sinitus, partes imas peteret.

sp) I say the diminution of the: vital power by the remote Causes which have been mentioned: for, is the circumstances of these va ried in the sightest degree, the diminution of the vitai pomer Would be modi fied by that difference in them ; and the essedis and symp- toms resulting Dona it would not be those of the scurvy, but of another disease, different in iis character, though related to it in many particulars.' Milmai s inquiry, &C. P 6. ε) Is the bl ood had been effused in a putrid dissolved state, it would not probably have been confined to a particular Pari, nor would the place it occupied have been circumscribe l. The impure' corrupi nuid would have corroded cvery thing around it; it Would have descended to the most depending part.' Stich is the tender state of the Oiscular sibi e in every part of the body, that a touch in any degree, rough mill breala it, and , pro ducing a flutio continui, will permit the vemel to povr out iis li- quid contenta. The weight of the fluids thenaseives is osten sumo' cient sor thia effectr Ibid. p. 3I, δῖ

512쪽

Da SANGUINIS PUTREDINE. a s

ς Adeo autem tenera per totum usque corpus fit fibra mus-ς cularis, uti tactus duriusculus ad eam perfringendam valeat, et solvendo continuum, vasi liquorem suum essun-

dendi copiam faciat. Ipsorum fiuidorum pondus huic effectui saepe sufficit. 3Nonne haec rite considerata in sententiam omnino contrariam ducunt 8 Si vasa ipsa perfringantur, continuumque ita lalvatur, ut, qua in telam cellularem sanguis ipse eia fluat, via pateat, quid obstat quominus, et suo ipsius pondere, partem maxime dependentem petati Coagulatio subita certe non obstat: Aeri enim frigido objectus sanguis non statim c9it, multo minus in corpore, ubi ad id, pluribus forsan horis est opus. Continuo revera soluto, qui iaque morbi levandi vel curandi modus, qui circuitum san guinis promoveret, pathemata excitantia verbi gratia, vas quoddam insigne rumperet i); immo omnes aegri, morbo ingravescente, haemorrhagiis per cutem perirent, quod et

Noone verisimilius est, ex putrida fluidi circulantis dissolutione exiguam quandam partem effundi, at adeo levem, ut sibi viam per reticularis membranae cellas haud inveniat 8 Etsi res ita se habeat, nil tamen intelligo, cursui dum effusum ita evaderet acre, ut partes vicinas, quod Milman opinatur, roderet si). Utrum materia animalis quam maxime putrida, vim tantam corrodendi habeat, ut istos edat effectus, multum dubito. In scorbulo quidem caries ossa interdum invadit ses . Quisnam autem putare potest, hanc mera debilitate inferri Satis constat, optima scorbuti remedia, vegetabilia nempe

fructusque, salubres suos neutiquam edere effectus, totanum fibris, ex viribus quibusvis stimulantibus reddendo, quo magis enim stimulant, eo minus prosunt. Neque mihi, quod Mil manno videtur, aera fixum ideo, quod stimulat, prodeste n). Bynes infusiones, cere visi a Bruc beer Anglice dicta, liquoresque alii inter fermentandum, scorbuistum optime arcent, quod acri fixo, quem evolutum ventriculus capit, quidam tribuerunt. Utrum tamen aer fixus

solus, quoscunque aquae chemice mistus effectus edat, stimulet i) Fertur hoc interdum evenisse '; sed exempla rarissima ; et ea

513쪽

mutet necne, adhuc ambigitur. Natibus haustus, majore copia, mortem inseri so), minore, somniculosos reddit sp), partique inflammatae adhibitus, dolorem levat sq). Haec proprietatibus vulgo ei tributis parum convenire videntur. Ned seu stimulet, sive sedet, nil dubium quin sit anti septicus si ). Guoniam igitur omnia saltem optima antiscorbutica sintanti septica; quoniam lentus scorbuti impetus ac progressus, mutationem quandam insignem in corpore monstrare videantur; quoniam quaedam signa, hanc mutationem. statui fluidorum vel solidorum putrido, esse tribuendam, ostendant; quoniam denique ex ipsis argumentis contra sui da inquinata prolatis, comprobatum sit, vim vitalem

imminutam adeo non esse causam proximam, ut non esset

vel effectus morbi primarius, fluidaoue corporis citiusquam solida semper putrescere; scorbutum ideo ex sanguine mutationem putridam gradatim subeunte oriri, mihi colligere arbitror licere. Quum tam fuse de scorbulo diserui, angustiores sines, uti dissertatio hujusmodi exigit, orationem de peste ac typho cohibebunt. Ex contagiis specialibus adeo subtilibus, ut perscrutantes hactenus latuerint, quaeque ex effectibus solis innotuerint, hos morbos oriri, omnes fatentur. Prima utriusque contagii actio vim nervosam asticit, et sedat ita, ut debilitas totum corpus extemplo invadat. Haecce peculiaris vis vitalis diminutio, nuper praesertim, pro causa et typhi et pestis proxima, habita est : Peculiarem dico; qui enim hanc doctrinam potissimum promulgat, ut specialis, mor

horum eadem ex origine provenientium, differentiae, rationem reddat, ad varias vis vitalis diminutae modificationes confugit, quarum tamen explicationem sedulo vitat.

Huic, quod ad scorbutum attinet, opinioni quaedam jam

objeci: Contra eam totam nunc accingor.

Imo, Si vasorum cuticularium laxitas, vi vitali imminuta, ubi putredinis praecipua signa semet ostendunt, pete-chiis, aliisque putridis lymptomatibus, vel semel originem Praebeat; pete chiae et reliqua symptomata putredi

nis plus minusve laxitatem, ex eadem origine, necesse sem Per comitentur. Nonne autem vis vitalis imminuta, non novasorum cuticularium laxitas adest in primis pli tui sis pulmonalis, chlorosis, tabis, atrophiaeque stadiis Z Quando 3 T a autem

514쪽

Dg SANGUINIS PUTREDINE.

autem his in morbis hi laxitatis cuticularis effectus occurrunti Putredinis signa ibi vix unquam, usque donec instet mors, conspiciuntur. Multique his oppressi sine ullo generalis putredinis signo satis cessere: Immo, contra, cadavera, ob fluida forsan consumpta, in putredinem multo lentius abeunt, quam ea, quibus, aliis ex morbis, vis Vitalis prorsus periit. et L, Debilitas generalis laxitatem vasorum in corporis

superficie adeo non semper infert, ut nonnullae illius causae hanc omnino prohibeant. Nec assirmare cunctabor, istam vasorum cuticularium laxitatem, quam nupera theoria petechiis inferendis necessariam habet, vel typho vel scorbulo, vel pesti nullam esse. Ac mea quidem ex opinione, satis constat, vasorum eorum laxitatem, ex debilitate generali si quando oriundam, earum esse causarum, quae, ne, primo quoque tempore, putrida proveniant symptomata,

efficiant.

Nequam de verbis controversiam ineam, quid mihi tandem per laxuatem statumque ei contrarium velim, proponam ; sed novas vocabulorum veterum proferre definitiones animus minime fert, quippe cui Gaubianae satis placent. Pathologus hicce eximius, statum solidorum, debilitatis comitem, in duo genera, eaque in distinctas species divisit, quarum duas, sententiae meae consentaneas, jam proferam. Debilitas laxa: Debile laxum flaccidum, in partibus mollibus, quae vi minore ultra modum se extendi, di- storqueri, aut dilatari patiuntur s).'Debilitas si stilis: Debili fissile in partibus natura te-ε nacioribus ; cum ob contextum sicciorem minus obse-ε qui osae distrahi nequeant, quin rimas trahant, et cohae-ε sione laterali fibrarum soluta findantur st).'Theoria autem Mil manni rationem pete chiarum ex statu

superficiei, debili laxo simili, petit; dum, re ipsa, pete chiae potius in statu debili fissili oriuntur.

Ex causa proxima, vi nempe vitali diminuta, parti-ε culae,' ait Milinan, fibrarum muscularium minus co-- haerent; longiores, molles, flaccidae, teneraeque fiunt, s adeo ut ex tactu vel levissimo vasorum tunicae perfrin-s gantur, unde liquida effusa subter cutem maculas essici-- unt in .' At unde pet echiae gingivaeque sanguinolentae.

515쪽

Dy SANGUINIS PUTREDINE.

vi vitali non antea imminuta, oriuntur Z Hoe vidit Doctor Graas x . Doctori quoque Duncan similia duo exempla

contigerunt; quorum alterum vulgavit. Pulsus naturalis se habuit; appetitus sat bonus erat; lingua madida atque nitida, sitis nulla, cutis gelida ίγ). Alterum et ipse vidi, in

puero quinque annos nato, cujus mihi mater dixit, ei annum et quatuor menses nato, maculam contusionis similem, eX nulla, quam noverat, causa, cruri obvenisse, sponteque evanescentem, plures similes in diversiis corporis partibus, praesertim in cruribus, eam excepisse; et duos post menses tantum sanguinis, quantum vires valde fregit, e naribus e fluxisse. Virium diminutio hoc malum certe non praecedebat, sed sequebatur. Nullus laetor sanguinem putredinis arguebat, nec eum, nisi corpore magis turbato, putrescere posse arbitror. Dun cano autem omnino assentior, rubras sanguinis particulas, sine alio vel solidorum simplicium vel vivorum morbo, adeo esse solutas, uti canales minime naturales permearo

possint, credenti et). , Ante Milman quam sententiam in vulgus ederet, historiam scorbuti non modo ut ab aliis, sed, quod magis incredibile, ut a seipso descripti, oblitus fuisse videtur. Tradidit ipse duarum historias foeminarum, quarum cutis, a cubitis ac genibus, ad digitos usque pedum et manuum, dura adeo rigeret, ut manibus palpata sonum stridulum ederet, et cutis tibiarum dissilia, tenuem ichorem effunderet. Citavitque, insuper, verba Sa uva gesti de scorbulo inveterato, uti probet, exempla hujusmodi esse nequaquam rara sa). Signum primum pathognomonicum,' inquit Rouppe, quod indicat morbum,' si corbutum nempe adesse, ests cutis anserina, et sic se habet; in scorbuti initio appa-

rent in cute tubercula parva, prout contingit, quando

pars corporis nuda aeri frigido exponitur b).' Similem cutis descriptionem tradit Lind : Adjicitque, eam aridam visam, multis rubris, caeruleis, vel saepius nigris lividitaque

then so tender that the coats of the vesseis breali on the least totach, and pour out their liquid contenis, whicli occasion spota under the

516쪽

sso Da SANGUINIS PUTREDINE.

que maculis, esse obsitam so). Sed hoc cujusque scorbutiit adii symptoma constans cum laxitatis theoria parum convenire videtur; et inter symptomata ultimo stadio propria a Boerhaavio in aphorismo suo IIII solum enumeratur, quanquam Milman hunc aphorismum historiam duorumltadiorum primorum, maxime accuratam exhibere, nisi quantum ad unum symptoma, pulsum, Vi Z. exiguum, debilem, inaequalem sci), quod, a Boerhaavio omissum, a VanSwiet en suppletur, putat se . Hic pulsus status, casu interdum forsan ortus, a nemine, quantum ipse novi, Praeter Van Sruieten memoratur si ). Notavit quidem Lind, Pulsum, scorbulo ingravescente, citum ac debilem g), sed

nusquam dicit, eum inaequalem evadere. Milman exhalationem per cutem tarde ac gradatim impedire notavit s s); sed cutem ipsam arere admodum ac constringi, non modo omisit, sed a Boerhaavio, qui id crustas lenemque elephanti asin nominavit, admissum vituperavit si). Nonne corporis superficies in typho ac in peste plerumque areit Nonne vata cutis ita constringuntur, ut materiae perspirabilis exitus intercludatur, molesque totius corporis minuaturi Num igitur eadem vasa, eodem temporis puncto, laxa et constricta, mollia vel saccida, ac dura vel arida, esse possunt i Opinio erroribus nititur, ipsaque est absurda. Jam dixi cuticularium vasorum laxitatem, debilitatis generalis prolem, earum esse causarum, quae ne, primo quoque tempore, putrida proveniant symptomata, essiciant. Sic ea dum laxitas existit, cutis sunctione m nunquam esse interpellatam, compertum habemus; et quamvis particulae putridae in corpore quotidie gignuntur, nunquam ibi Coacervantur, sed per cutem perpetuo eiu uunt. Hinc, vivi tali admodum imminuta, nulla putredinis signa, modo perspiratio impedita morbo absit, semet ostendunt, antequam appetitus deletus nil chyli recentis suppeditet, unde sanguis ex sua natura in putredinem it praeceps. Neque putrida symptomata in febre intermittente justa proveniunt ; quum autem vel in remittentem, vel febrim continuam, degeneraverit, spasmus exinde constans superficiem occupat; cutis functio subinde interpellatur; particulae nocivae retinentur; concoquendi vires imminuuntur; pa

517쪽

rum nutrimenti recipitur; sanguisque quam citissime in putredinem irruit. Et scorbulo quoque et typho, et pesti

ista remedia Optime medentur, quae vasa superficiei relaxant, muneribusque suis obeundis idonea reddunt. Sic enim materia Corpori admodum nocitura ejicitur; ventriculus, ob consensum eum inter ac superficiem, pristinum tonum recuperat; cibosque prompte sumptos rite concoquit, et vis vitalis, olim languescens, firma ac vegeta evadit.

Concedit ipse Mil man, contagium, unde febres putridae dictae oriantur, et ipsum esse putridum, et sanguinem circulantem ingredi h). Hoc itaque concesso, argumentis antea. allatis rite perpensis, affirmare licebit, esse verisimillimum, putrida signa in typho conspecta, ex effectia contagii, quod sanguinem in putredinem solito nam sponte illuc tendit) procliviorem reddit, oriri; ac quanto fortius contagium, tanto citius vires sterni, et signa putrida semet ostendere, ut in peste prae typho videre est. Probabilitatem sanguinis inter vitam putrescentis hactenus consideravi; proximum est, ut quaedam, conditionem sanguinis, aegrotis, quibus signa putredinis aderant, detracti, spectantia examinarem. Res a quibusdam auctoribus traditae, sanguinem viventis interdum putrescere, plene probare viderentur, nisi res adversae ab aliis contra instrustae, opinionem everterent. Ante has vel illas examinandas, vocabula ipsa explicare, ne alii aliter de sanguinis putredine sentiant, Oportet. Milman opinari videtur, verba Halleri, quae citat, omnem hac de re litem esse diremptura. M Quamvis novi-ε musr ait Alii man, partes sanguinis non putridi lente

6 admodum coire ac concrescere, pro compaerto autem ha-

bemus sanguinem jam putridum coagulari nequire si).'Quamobremi Quia Hallerus haec scripsit: Putredo om-

nia vincula partium animalium rumpit, humores alio- quin coagulabiles, cruorem, lympham, ovi album en, amnii liquorem, in acre et nullo porro veneno coagula- bile tabum resolvit, &c. m)' Hoc esse verum nemo negabit; et si, quod inde Milman collegit, id multi dubium existimabunt. Certe debuit ille observare Haderum, iii Verbis

518쪽

verbis citatis, non progressum sed effectus putredinis describere; mox enim addit, Princeps vero phaenomenon putredinis, neque hactenus adultae est, expedire ae- rem n).' Utque probet putredinem in corpore revera locum habere, inquit, Saepe mihi aestivo tempore in corde aer cum spuma intritus visus est.' Et, uti monstret eam

adesse ac progredi in corpore adhuc vivo, insuper addit, In vivo homine, sed putrescentibus humoribus insecto, in pessimo scorbulo, in gangraena, silmilis omnino aer generatur, qui late sub cute regnat, et emphysema re-

Annon sunt gradus putredinis, intra quo S, partes Corporum animalium, sanguis, lympha, album en ovi, liquor amnii, &c. nondum penitus fractae nec solutae, ad putredinem jam inceptam, ac pergentem illico vergunti Quis

negabit varios interesse gradus inter puritatem ac corruptionem summam 8 Putredo igitur sic de finienda est: Is partium animalis status, in quo omnes, uti sanguis, lympha,&c. sunt in ipso actu solvendi, earumque particulae Componentes aliae ab aliis discedendi, vel diversas novasque inter se formandi conjunctiones. Ex hac status putredinis desinitione, nonne licet credere sanguinem, postquam eam subierit, coagulari posse, cum quotidie conspicimus, cadavera, colore nigro et laetido odore testantibus, haud dubie putrida formam ac speciem animalis retineret Definitionis itaque memor, res nonnulla8, quae Vulgatae sunt indicaturae statum sanguinis inter morbos, quorum signa erant putrida, detracti, examinare jam progre

diar

Ut probaret sanguinem inter vitam nunquam putre ncere, fςrtur Lindium inspexisse sanguinem centum pluriumque 1n omni scorbuti stadio, eumque etiam in extremo,srmum inventum; sanguinem plerorumque scorbulo laborantium esse naturalem, cujus serum vel aquam post aliquantum quietis, omnino separatum sp), pellicula glutinosa, albida, pus referente, sine separatione, saepe tegi; sanguinemque Vorum, quos scorbutus post aegritudinem, vel febrem longam, occupavit, esse plerumque mollem et

Iaxum sq).'Liud quoque assirmat, sanguinem scorbuticis detra tum, sensus cum gustandi tum odorandi minime assicere, ita ut sanguine sani magis videatur insulsus; rubram illius

519쪽

massam ese aliquanto densiorem, nec citius sanguine sanorum in aeris eadem temperie corrumpi r). Lindii fama inter medicos eminet, nec mihi in animo est, seu gustatum sive odoratum viri detrectare ; sed observationes eius inter se discordes, alienis sunt prorsus adversae. Forsan mirabuntur nonnulli Lindium, benignum certe aeque ac sagacem, tot scorbulo laborantibus, sanguinem detrahere ausum, postquam statuisset, morbum, praecipue si diu perstiterit, inter dolores etiam acerbos, febrem a-Crem, ac haemorrhagias periculosas, sanguinis detractionem minime tolerare s). Sanguinem aegri morbi diuturno confecti, post signa putredinis absolutae, post perspirationem diu impeditam, post vim coquendi adeo imminutam, uti parum chyli recentis suppeditaretur, speciem sanguinis sano detracti adhuc retinere, mihi imprimis mirum videtur; nec minii S miror, sanguinem aegri morbo tabidi, sanguine sani, fore magis insulsum. Si res ita sit, quam secum discors sit Doctoris theoria i BLerum a seipso traditarum vel ignarus vel immemor videtur, cum assirmat, solida scorbuticorum esse laxa et debilia, statumque fluidorum este talem, qualem inopia i donei nutrimenti, ac perspiratio impedita sponte edant, cumque gingivas sanguinolentas et ulcera pro ejus status indiciis assert st); et addit, fluidis parum sanis, medicos solida roborare frustra conari su). Quomodo haec theoria sanguini, in scorbulo, insulso et naturali invento, convenit, quaeso t Historia scorbuti evacuationes largas, sanguinem solutum alvo, urina, e pulmone, naribus ventriculo, venisque haemorrhoidalibus profusum, memorat xj. Unde tandem haec omnia, si sanguis in extremos corbuti stadio sit firmus et naturalis 8 Saliva sit acris ' ; sed unde, si sanguis ipse sit insulsus t Extrema vasa ichorem effundunt Σ), cavaque corporis implentur sui do adeo acri, uti manus secantis albas ac rugosas essiciat, vel cute laesa, vulnus irritet sa), quod in hydropibus communibus non vulgo fit), et nihilominus sanguis, uti de omnia fluida Corporis proveniant, nullius est saporis, nullius odoris tLind negat, urinam scorbutici quam sani gravius olere aut citius corrumpi; sudores aut faeces magis foetere, et cadavera ante alia putrescere sb . Quod inde colligo, hoc

520쪽

33 Dε SANGUINIS PUTREDINE.

est, scorbutum leniorem aegris Lindi i felicis quam alicorum medicorum contigisse; nam certe nonnulla signa, quam maxime maligna, illis abfuerunt. mgri Doctoris Grainger urinam foetidam ac caenosam, imo fere nigram, emittebant, et in vicem sudoris absentis, uti notat, copia urinae foetidae saustissime successit c . Urina scorbuticorum a Huxham caenosa et pinguis conspiciebatur d . Eorum sudor, ait Platerus, foetet; urina est rubra et turbida, idemque omnes ante Eugalenum norabant se . Nosque Vander Mye certiores facit, faeces in 1 corbulo esse oleo stas, foetidas, diversique coloris ). Cadavera ulceribus plena, quibusdam visceribus omnino putridis, sanguine extra vasa in telam cellulosam jamdudum est uso, aeque sero ac cadavera, morbi S scorbulo omnino contrariis, oppressa, putrescere, mihi incredibile videtur ; atque hac de re auChoritatem quam maxime spectandam, assirmationi Lindii opponere licet: Post morias temn ait Bacii strom, cadavera citius quam aliorum Pu - tredini et corruptioni cum insigni foetore sunt obnox-

ia se .' Imo Lind ipse signa putredinis ante mortem, praesertim in cruribus, saepe notavit si ). Sanguis quibusdam scorbulo laborantibus detractus, sanguine aliena glutinosior, ejusque massa densitor interdum, uti sertur, suit conspecta si). Hac affirmatione Lindii ductus, Milman forsan in sententiam Pou partii, qui credidit musculos scorbuticorum duros, instar ligni' aliquando repertos, sanguine estuso in tela musculorum cellulosa, rigere, vere absurdam ivit. Cum Milman ita loquitur, et cum Contractiones crurum, quae interdum eveniunt, ex turgescendo explicare C Onatur h), opinionem, quam stabilire vult, penitus diruit. Numquis credere potest, sanguinem, in musculorum interstitia effusum, iis duritiem ligni unquam impertire poste 8 An summa distentio fibrarum muscularium istam contractionem, in scorbulo conspectam, essicere potest Z Quamvis tamen et hoc et illud concedatur, quo modi fieri potest, ut si brae, quarum vis vitalis mirum in modum minuitur, quae, ob debilitatem, longiores, molles, saccidae, strinae, quae parum cohaerent CS teneraeque, levissimo tactu perfringuntur e) Vide Lind on scurvy, P. S. P. I 22, I 23, I 24.

g) Vide Hall. dispus. ad morbor. List. et curant. facient. P. 98. b) Lind on scurvy, P. S. P. 496. et Passim.

SEARCH

MENU NAVIGATION