De imitatione Christi libri quatuor

발행: 1838년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

6 De imitatione 4. Haec est altissima scientia, et utilissima lectio, sui ipsius Vera cognitio et despectio. De se ipso nihil tenere , ct de aliis semper hene et alte Sentire, magna sapientia est et persectio. Si videres aliquem aperte Pecca re , Vel aliquam rem gravem Perpetrare ; non deberes tamen te meliorem illo aestimare; quia nescis quamdiu possis in bono stare. Oinnes fragiles sumus ; scd tu neminem fragiliorem te ipso lene.

De doctrina peritatis.1. Udelix quem veritas per se ipsa

doceti non per figuras et Voces transeuntes , Sed sicuti se habet. Nostra opitiio et noster sensus saepe nos sallunt , ct modicum Vident.

Quid prodest magna cavillatio de

12쪽

Christi lib. 7

occultis et obscuris rebus, de quihus non arguemur in judicio , quia eas ignoraverimus Θ . Grandis insipientia est, quod, neglectis utili-hus et necessariis , ultro intendimus curiosis et damnosis. oculos habentes non videmus.

u. Et quid curae est nobis de generibus et speciebus3 Cui aeternum Verbum loquitur , ille a multis opi Dionibus expeditur. Ex uno Verbo omnia , et Unum loquuntur Omnia, et hoc est Princ*ium quod sequitur nobis. Nemo sine illo intelligit, aut recte judicat. Cui omnia unum sunt, et qui Omnia ad unum trahit, et omnia in uno videt, is potest stabilis corde OSSου, et in Deo i pacificus Permanere . Overitas Deus i lac me unum tecuiuin caritate perpetua lΤaedet me snepe multa legere et audire. In te est lotum quod volo ac desidero. Taceant omnes docto

13쪽

8 De imitationares, sileant universae creaturae iniconspectu tuo: tu mihi loquere solus. - 5. Quanto aliquis magis.unitus sibi; et interius simplificatus fuerit; tanto plura et altiora sine labore intelliget, quia desuper lumen intelligentiae accipiet. Purus, simplex et stabilis spiritus in multis operibus non dissipatur ; quia omnia ad Dei honorem operatur , et in se otiosus ad omni propria exquisitione esse nititUr. Quid te magis impedit, et mole- Stat . quam tua immortificata assectio eordis p Bonus et devotus homo o-Pcra sua prius intus disponit, quae foris agere debet: nec illa eum trahunt ad desideria vitiosae inclinationis ; sed ipse inflectit ea ad arbitrium recte rationis. Quis habet sortius certamen, quam qui nititur vincere se ipsum Z Et hoc deberet esse negotium uniuscujus que nostrum ν vincere videlicet se

14쪽

Christi lib. I. sipsum , et quotidie sortiorem fieri, atque in melius aliquid proficere. 4. Omnis persectio in hac vita

quamdam imperfectio uem habet sibi annexam , et omnis speculatio nostra quadam caligine non caret. Humilis sui ipsius cognitio certior viaost ad Deum, quam Prosundae scientiae inquisitio. Non est culpanda scientia , aut quaelibet simplex rei alicujus notitia , quae bona est in se considerata, et a Beo ordinata : sed Praeserenda sempor est hona conscientia et virtuosa vita. Quia vero Plures magis scire student, quam bene Vive re ; ideo saepe errant, et Pene nullum vel modicum fructum serunt.

5. O l si tantam adhiberent diligentiam ad extirpanda vitia, et virtutes inserendas, sicuti ad movev-das quaestiones; non fierent tanta mala et scandala in PoΡulo, nec tanta dissolutio in coenobiis. Certe ,

15쪽

xo De imitatione adveniente die judicii, non quaeretur a nobis quid legerimus, sed quid

secerimus : nec quam bene dixerimus , Sed quam religiose vixerimus. Die mihi: Ubi sunt modo omnes

illi Domini et Magistri, quos bene

novisti dum adhuc viverent, et in studiis florerent Θ Jam eorum Prae' bendas alii possident, et nescio utrum de eis recogitent. In Vita Sua aliquid esse videbantur , et modo

de eis tacetur.

6. ol quam cito transit gloria

mundit Utinam vita eorum Sele tiac ipsorum concordasseti tunc he- ne studuissent et legissent. Quam mulli pereunt per vanam saeculi Scientiam, qui parum curant de Dei servitio i Et quia magis eligunt magni esse qua in humiles , ideo evanescunt in cogitationibus suis. 7. Vere magnus est, qui magnam habet caritalcm. Vere magnus eSt, qui in se parvus est, et pro nihilo

16쪽

Christi lib. I. Domne culmen honoris ducit. Vero Prudens est, qui Omnia terrena arbitratur ut stercora , ut Christum lucrifaciat. Et vere, bene doctus est,

qui Dei voluntatem facit, et suam relinquit.

CAPUT IV.

De Prudentia in agendis.1. Non est credendum omni ve bo, nec omni spiritui ; sed caute et longanimiter res est secundum Deum fionderanda. Proh dolori saepe ma-um facilius quam honuin de alio creditur et dicitur; ita infirmi sumus i Sed persecti non sacile credunt omni narranti, quia sciunt naturam humanam ad malum Proclivem , et in verbis satis lahilem. u. Magna sapientia est non esse praecipitem ita agendis, nec Perti naciter in propriis Sensibus Stare.

17쪽

xu Da imitations Ad lianc etiam pertinet, non quihuslihot hominum verbis credere , nec audita vel credita mox ad aliorum aures effundero. Cum sapiente et conscientioso viro consilium habe; et quaere potius a meliore instrui, quam tuas adiuventiones sequi. Bona vita iacit hominem sapientem secundum Deum, et expertum in multis. Quanto quis in se humilior est, et Deo subjectior, tanto in omnibus est Sapientior et Pacatior.

Do lections sanctarum Scr*turarum.. I. eritas est in Scripturis san et is quaerenda , non eloquentia. Omnis criptura sacra eo spiritu debet

legi, quo facta est. Quaerere potiuS dubemus utilitatem in Scripturis ,

18쪽

Christi lib. I. 13

quam subtilitatem sermonis. Ita libenter devotos et simplices libros legere debemus , sicut altos et profundos. Non te ImoVeat auel ritas scribentis , Sive Par ae , Sive magnae litteraturae fuerit: sed amor Purue Veritatis te trahat ad legendum. Non quaeras quis hoc dixerit; sed , quid dicatur , attende. u. Homines transeunt, sed Veritas Domini manet in aeternum. Sine Personarum acceptione , Variis modis loquitur nobis Deus. Curiositas nostra Saepe nos impedit in lectione Scripturarum ; cum volumus intelligere et discutere, ubi simpliciter est transeundum.

Si vis prosectum haurire, lege humiliter, simpliciter et fideliter: nec

unquam velis habere nomen scientiae. Interroga libenter , et audi ta-Cens Verha Sanctorum: nec displiceant tibi parabolae seniorum . sine causa enim non Proseruutur.

19쪽

14 De imitation

De inordinatis amotionibus. r. Quandocumque homo aliquid

inordinate appetit , statim in se in quietus sit. Superbus et avarus num quam quiescunt. Pauper et humilis spiritu in multitudiue Pacis conver

santur.

Homo qui nondum sibi mortuus eSt, cito tentatur , et vincitur in re bus parvis et vilibus. Infirmus spi ritu , et quodam modo adhuc carnalis , et ad sensibilia inclinatus , di ficulter se potest a terrenis desideriis ex toto abstrahere : et ideo saepe habet tristitiam , cum se subtrahit i leviter etiam indignatus, si quis ei resistit. Si autem consecutus fuerit quod concupivit , statim ex reatu Cori scientiae gravatur : quia secutus est

20쪽

Christi lib. I. ISPRSSionem suam , quae nihil juvat ad pacem quam quaesivit. Resistendo igitur passionibus , invenitur Vera pax cordis, non autem eis Ser

Viendo. Non est ergo pax in corde hominis carnalis : non est in homino exterioribus dedito ; sed in servido et spirituali.

CAPUT VII.

De Dana spe , et elatione iugienda. T. V anus est, qui Spem Suam ponit in hominibus , aut in creaturis. Non te pudeat aliis servire pro amore Iesu Christi, et pauperem in hoc seculo videri. Non stes Super te ipsum ; sed in Deo spem tuam constitue. Fac quod in te est , et Deus aderit bonae voluntati tuae. u. Non considas in tua scientia, vel in cujuscumque viventis astu-

SEARCH

MENU NAVIGATION