De imitatione Christi libri quatuor

발행: 1838년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

α6 Des imitatione te et imperfecte de nobis sentiatur , etiam si hcne agimus et intendimus: ista enim saepe juvant ad humilitatem , et a Vana gloria nos defendunt. Tunc enim melius interiorem testem Deum quaerimus , quando foris vilipendimur ab hominibus, et non bene de nobis creditur. 2. Ideo deberet homo in Deo totaliter se firmare , ut non esset ei necesse multas consolationes quaerere. Quando homo bonae Voluntatis tribulatur , aut malis cogitatio

nibus affigitur ; tunc Deum sibi magis necessarium intelligit, sine quo nihil boni posse se deprehendit.

Tunc etiam tristatur , gemit et orat Pro miseriis quas patitur. Tunc taedet eum diutius vivere, et mortem Optat Venire, ut possit dissolvi et esse cum Christo. Tunc enim bene advertit , persectam Sec Uritutem et plenam pacem in mundo Stare non Posse.

32쪽

Christi lib. I.

De tentationibus sustinendis. i. Quam diu in mundo Vivimus, sinc lentatione esse non POSSumus. Unde in Job scriptum est, Tenta tio sest otia hominis aver teVram. Ideo unusquisque debet solicitus esse Circa tentationes suas , et Vigilare in orationibus , ne diabolus inveniat locum decipiendi; qui numquam dormitat, sed semper circuit

quactrenS quem EEνΟrEt. Nemo tam perfectus est et Sanctus , qui non nabeat aliquando te taliones : et vero Plane eis carere non POSSumus. u. Sunt tamen tentationes homini valde utiles , licet molestae sint et graves : quia in illis homo humiliatur, purgatur et eruditur. Omnes Sancti per multas tenta

33쪽

α8 De imitatione

tiones transierunt, et profecerunt et qui tentationes bene sustinere nequiverunt, reprobi facti sunt, et desecerunt. Non est aliquis ordo tam sanetus, nec locus tam secretus, ubi non sint tentationes et adversitates. 5. Non est homo Securus a tentationibus totaliter , quam diu vixerit : quia in nobis est unde tentamur, ex quo in concupiscentia nati sumus. Una tentatione recedente, alia supervenit: et Semper ali

ruid ad patiendum habebimus nam otium felicitatis nostrae perdidi

mus.

Μulti quaerunt tentationes sug re, et gravius incidunt in eas. Per solam fugam non POSSumus Vincere ; sed per patientiam et Veram humilitatem omnibus hostibus emcimur sortiores. 4. Qui tantummodo exterius de-elinat, nee radicem evellit; Parum proficiet: immo citius ad eum ten-

34쪽

Christi lib. I. 29

taliones redibunt, et Peius Sentiet. Paulatim per patientiam longanimitatem, Deo juvante, melius su- Perabis , quam cuin duritia et im- Portunitate propria. Saepius accipe consilium in tentatione ; et cum lentato noli duriter agere; Sed conso lationem ingere , sicut velles tibi fieri. 5. Initium omnium tentationum in Constantia animi est, et parva ad Deum confidentia. Quia sicut navis sine guberna toro huc et illuc a fluctibus impellitur ; ita homo remis sus , et suum Propositum deserens,

varie tentatur.

Ignis prohat serrum , et tentatio hominem justum. Nescimus Saepe

quid possimus; sed tentatio aperit quid simus.

6. Vigilandum tamen est, Praecipue circa initium tentationis : quia tunc hostis facilius vincitur, si ostium mentis nullatenus intrare si

35쪽

5o De imitations ditur ; sed extra limen , statim ut pulsaverit, illi obviatur. Unde quinam dixit iPrincipiis obsta : scro medicina

paratur ,

Cum mala per longas invaluere

moras.

Nam primo menti occurrit sim plex cogitatio: deinde sortis imaginatio : postea delectatio , et motus PraVus, et assensio. Sicque Paula lina ingreditur bostis malignus ex toto, dum illi non resistitur in principio. Et quanto diutius quis ad re sistendum torpuerit, tanto in Se quotidie debilior sit , et hostis contra eum potentior. . Quidam in principio conversionis suae graviores tentationes patiuntur , quidam autem in fine : qui dam Vcro quasi per totum Vitam Suam male habent. Nonnulli satis leviter tentantur, secundum divinae

36쪽

Christi lib. I. Sr

ordinationis sapientiam et aequitatoin , quae Statum et merita hominum pensat, et cuncta ad ele Clorum suorum Salutem praeordi

nat.

8. Ideo non debemus desperare, cum tentamur; sed eo frequentius Deum exorare , quatenus dignetur in omni tribulatione nos adjuvare, qui utique secundum Pauli apostoli dictum , talem faciet cum tentatione Proseentum , ut POSSimus Su stinere. Humiliemus ergo animas nostras sub potenti manu Dei in omni tentatione et tribulatione: quia

humiles spiritu salvabit , liberabit

et exaltabit. s. In teutationibus et tribulationibus probatur homo, quantum Pro secerit ; et ibi majus meritum ex croscit , et Virtus melius patescit. Nec magnum est, Si homo devotus sit et servidus , cum gravitatem non sentit : sed si tempore adversitatis

37쪽

52 De imisatione Patienter Sustinet, spes magni profectus eSt.

Quidam a magnis tentationibus custodiuntur, et in parvis ac quotidianis saepe vincuntur : ut humiliati numquam de se ipsis in magnis confidant, qui in tam modicia infirmantur.

CAPUT XIV.

De temerario judicio Uitando.

i. Ad te ipsum oculos reflecte, et aliorum facta caveas judicare. Judicando alios homo frustra laborat, saepius errat, et leviter peccat: seipsum vero judicando et discutiendo , Semper fructuose laborat. Sicut nobis res cordi est, sic de ea frequenter judicamus : nam Verum judicium propter privatum a morem faciliter pervertitur. Si Deus semper esset pura in lentio nostri de-

38쪽

Christi lib. I. 55 si deri i, non tam faciliter turbaremur pro reSistentia Sensus nostri .

Sed saepe aliquid intus latet, vel etiam soris accedit, quod nos etiam pariter irahit. u. Multi occulist se ipsos quaerunt in iis rebus quas agunt, et id

uesciunt. Videntur et lain in hona Pace Stare, quando res Pro eorum velle sunt et sentire : si autem ali ter fit quam cupiunt, cito mOVentur , et tristes fiunt. Propter diversitatem sensuum et Opinionum, Satis frequenter oriuntur dissensiones inter amicos et cives, inter religiosos et devotos.

5. Antiqua consuetudo dissiculter relinquitur ; et ultra proprium V dere nemo libenter ducitur. Si rationi tuae magis inniteris vel industriae , quam virtuti subjectivae Jesu Christi, raro et tarde eris homo illuminatus : quia Deus vult nos

sibi persecta subjici, et omnem ra

39쪽

34 De imitationes

tionem per inflammatum amorem transcendere.

CAPUT XV.

De veribus ex caritate factis.. 1. Pro nulla re mundi, et Pro nullius hominis dilectione , aliquod malum est faciendum : sed pro utilitate tamen indigentis , opus ho- cum aliquando intermittendum est, nut etiam Pro meliori mutandum . Hoc enim I'acto opus bonum non deseritur, sed in melius commutatur. Sine caritate opus externum nihil prodest: quicquid autem ex Caritate agitur, quantumcumque etiam Parvuin sit et despectum, efficitur fructuosum totum. Magis si quidem Deus Pensat, ex quanto amore quis Bgat, quam quantum quis faciat. u. Multum facit, qui multum di

ligit. Multum facit, qui rem bene

40쪽

Christῖ lib. 55

facit. Bene iacit, qui magis Communitati , quam, suae , oluntati servit. Saepe Videtur esse caritas, et est magis carnalitas s quia naturalis inclinatio, Propria Voluntas, SPeS retributionis a fleetus i commodita

- 5. Qui vero veram et Perseetam caritatem habet , utilitatem suam non quaerit; sed Dei gloriam in omnibus fieri desiderat. Nulli etiam invidet ; quia nullum privatum gaudium amat. Nec in se ipso vult gaudere; sed tu Deo super Omnia hOna optat beatificari. demini aliquid boni attribuit, sea lotaliter ad Deum resert , a quo son aliter omnia procedunt, in quo si-naliter omnes Sancti frui biliter quiescunt. O l qui scintillam Verais caritatis haberet, profecto omnia terrena Eentiret plena esse vanitatis.

SEARCH

MENU NAVIGATION