Casparis Ziegleri Sidēroxylon ecclesiasticum : sive, episcopus miles in veteri Ecclesia invisus : akroama potissimum ex jure canonico : accedit eiusdem dissertatio De tonsura clericorum

발행: 1718년

분량: 143페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

PR AEF a Trorogantius & elatius praeferre velit. Mihi enim vero cum sar'piushule talia occurrerent, quibus Clerici omni armorum usu & belli is expeditionibus prohibentur, nec tamen de- .essent exempla, quibus profligata ista videbatur disciplina, coepi illa , quae Gratianus spartim S intercise commemorat, i ad justam annorum seriem, quibus unumquodque dictum scriptumve fuit, revocare, addita identidem ex Veterum memoriarum libris observatione simili. Sic enim penetrare licuit, quibus temporibus disciplina isthaec mutata suriit: atque sic Gratianus tractandus est, ut ex ejus compilat,one emolumentum aliquod haberi queat, quo utique carere necesse est, si quidem nudi subscriptores approbatoresque sententiarum ab eo commemoratarum esse velimus. Quid praestiterim, Lector, judicium tuum esto. Ego interim non desinam Auditores meos ad similesin Gratiani compilationem commentarios excitare.

12쪽

Serali primi instituta ct mores describantur, nulla ue besti gerendi potestatem eo tempore EcHessiae competiisse, alit competere potuisse

g. LX hoe nascentis Ecclesiae Christianae seculo, & primis eius principiis petenda est norma adultae & senescentis. Qua- Iem enim eam esse volvit, qui eam primus instituit, quique leges posuit, quousque in rebus mundanis illa se immiscere debeat, talis utique ad finem

usque omnium temporum manere, ta

Iemque se gerere debet omni momento intermedio. Ecclesia coetus est. Caput eius Christus, qui eolligit sibi eam non immediate amplius, sed mediate per ministros, quibns scit id negocium dedit, ut praedicando verbum Dei,& distribuendis sacramenta colligant & conservent Ecclesiam. Inter ministros si qui potiores alii aliis fuerint, non tamen desinunt esse sub capite Christo, qui ut supremus director & exemplo & praeceptis prafivit, atque docuit, quales esse debeant, quos ministerialem sibi praestare voluit operam. g. r. λt Christus ipse, a quo omnis potestas Ecclesiastica fluxit , & cuius vita exemplar est omnium eius vicariorum & totius Ecclesiae, negavit, regnum suum esse de hoc mundo, hoc est, eius naturae, cuius sunt caetera regna, addens alioqui futurum

13쪽

fuisse, ut more aliorum Regum opera militum uteretur. Job. XVIII, D. Regnum meum, inquit, non est de hoc mundo, si ex hoc mundo esst regnum meum, ministri mei utique decertarens, ut non traderer Judaeis i nunc autem regnum meum non es hinc. Ut ostenderet, omnem usum armorum mini stris suis parum convenire, et conditionem eorum a re bellica prorsus alienam esse, regnum suum non esse de hoc mundo dicit, nec armis proinde ad ejus conservationem opus esse.

3. 3. Optime Augustinus ad hunc Iohannis textum tract. Πρ. Audite, inquit, Judaei'gentes e audi circumcisio: audi praeputium

audite omnia regna terrena'. non impeHo dominationem vesiram in hoc mundo, regnum meum non es de hoc mundo. Nolue metuere metu vanismo, quo Herodes His major, cum Chrisus natus nuntiaretur, exparuit, tot infantes, ut ad eum mori stem miret, occidit, timendo magis, quam irascendo crudelior. Regnum, inquit, meum non es de hoc mundo, quid viatis amplius ' Venite ad regnum, quod non es de hoc mundo. Renite credendo,Vnolite sevire metue o.

g. 4. Quia tamen Rex est Christus, uti ipse profitetur dicto. Iohannis capite, ver 37. & rex sine regno non intellig itur, nisi titularis, qualem Christum esse nemo dice Misi qui prorsus hospes est in Republica Ecclesiastica, regnum aliquod ab eo possideri

necesse est. Et hic tria se in Scripturis sacris exferunt regna Christi, potentiae unum, alterum gratia, & tertium moriae. Priora duo in hac vita conspicua sunt, tertium demum in futuro. De gloriae regno alias locus erit dicendi, neque huc pertinet, cum de militia huius vitae dicere nunc oporteat. Nec de potentiae regno sermonem faciemus, quod ejus tanta sit sublimitas, ut super coelum D terram & omnia, quae in eis sunt, se extendat, nec per homines semper exerceatur. Sed unica nunc erit inspectio de regno gratiae, quod in tempore coepit, quodque in coetu Ecclesiae adeoque in mundo quidem est, de mundo tamen non est, nec

mundano retinetur & conservatur more.

s. l. Fateor tamen analogiam quandam inter regnum,' Chri-

14쪽

Christi, & regna mundana, quatenus regna sunt, contineri, ut inter se quodammodo convenian sed vicissim tot passim intemcςdunt differentiae, ut vere dictum sit, regnum Christi non esse de hoc mundo. Ecce enim in regno mundano potestatem mero& mixto imperio pro re nata munitam esse oportet, ut coerceantur & in ordinem redigantur refractarii. At in regno Christi locum non habet coactio, sed tantum directio. Non enim vi coguntur homines ad obedientiam Christo praestandam, sed habet populum voluntarium collectum verbo, non coactum gladio. And. .Riveti in Psalm. ID. vers. 3. - g. 6. Vicissim regnum diu subsistere non potest, nisi adversus hostea externos suos defendere queat limites. Ideoque fortitudine bellica instructum esse oportet Regem, ut hostem arma inferentem reprimere desuos ab iniuria defendere valeat, ut sit βασιλευς τ άγαθος κρατερος τ ι ρήτης. Habet etiam Christi Regnum suos hostes, sua munimenta & arma, & sua assidue bella. Sed illa omnia spiritualia sunt, uti regnum ipsum spirituale est. Arma militia nostrae, inquit Paulus a. Cor. X, . nsn carnalia sunt, sed divinisus vasida ad destructionem munitionum. Liniversam πανοπλων & armaturam describit idem Paulus Ephes VI, δ. sq. quam totam ab Archistratego & Rege Christo per baptismum aecepit Ecclesia. g. 7. In eptissimi su nt, qui praeter hoc regnum, quod gratiae alias dicitur, Christo in terris, dum viveret, regnum etiam rebbuunt temporale, qualia sunt regna principum terrenorum. Sie enim fabulantur nonnulli Canonistae, Christum habuissepotestatem illam & autoritatem terrenam, & potuisse, si volitisset, dum in terris erat,quatenus homo, ut alius princeps huius seeuli. majestate mundana omnia regna terrae per se administrare directe: ab executione tamen huius dominii abstinuisse, propter sutum humilitatis. Vid. Augustin. Barbose de Dr.MHUlib. I. cap. Lm .st. Non arbitror de sola abstinentia intelligi de- here, eum diceret Christus: Vulpes habent faveas, s volucres B 1 eaesi

15쪽

caeli nidos e Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet, Mat h. VIII, ao. Luc. Diserte dixis, regnum suum non

esse de hoc mundo. Cur a. dicamus nos, esse quidem de hoc mundo, sed non usurparit Plus credendum est Christo, quam omnibus in uniuerso terrarum orbe Pontificis Gnathonibus. Vid. Gulielm. Baresa j. de potest. pap. c. r. g. 8. Cum igitur totum regnum Christi spirituale sit, &modus etiam imperandi spiritualis, recte respondit Rex ille discipulis suis de primatu contendentibus: Reges gentium dominantur eis, qui potestatem habens super eos, benefici vocantur

ευεργήται, vel uti Matth. XX, a L. Marc. X, a. habetur, αεγμι. Vid. Bernegger. in Non. Di. Vos autem non sic, h. e. non debetis vos cominatum regium cogitare, nec adeo nomina

dignitatum, quae Satrapis ac dynastis in aula sive Persica, sive alia tribuuntur, ambire sed qui maior es in vobis,sta sicut junior, s qui praece sor es , sicut mini prator. Ut ostenderet, A.

postolos a dominatu omni & potestate temporali alienos se agnoscere debere, ministerium esse decet, ad quod vocati sint,& utcunque alii alios excellerent, nihil tamen inde habere, nisi ut tanto officiosius pro Domino ministrent, carere prorsus jure illo, quod principes exercent. Et tamen dicit in sequentibus: Et ego dispono vobis, Acut disposuit mihi pater meus regnum&e. quibus significat, nihil obest e submissionem istam, quam docuit, quo minus in regno Christi summa felicitate atque di. gnitate fruantur, suumque regnum adeo plane diversum esse ab his regnis mundanis. Vid. Robert. Abbot. desuprem. pocreg. praesect. F. ThOm. Bilson. de perpet. Eccses Christi gubem.

I. 9. Haec fuit publica Christi Regis doctrina, videamus eius praxin, & numquid ipse diversum fecerit imminente periculo, & hoste adpropinquante. Sane diuersum videri pote- 'rat, quod adueniente passionis suae tempore ad Apostolos dixit Luc. XXII, 31. Nunc qui habet sacculum, tollat similiter speram,

16쪽

F qui non habet, venAt tunicam suam emas madium. Videtur hie Christus, uti pessime explicant nonnulli, prioris doctrinae veluti poenitudine ductus, qua toties discipulos stos instruxit, beatos esse , qui persecutionem paterentur, qui pro- Dbris & suppliciis assicerentur, prohibens, ne quando resist

rent malo, jam mortem perpellurus, Ostensurusque eam conis A, Udemnendam, Apostolos ipsos ad arma Vocare, hortarique eos . . tanquam milites mundanos armata manu praedicare Evangelium. Et sane verba ista in hoc sensu etiam acceperant ipsi Apostoli, qui responderunt, in suo comitatu esse duos gladios. Et sitnt etiamnum, qui gladium Interpretantur militarem apparatum, sacculum & peram, suffcientem commeatus provisionem, atque hinc Episcopos lanceis, balistis, fundis &bombardis instructos educunt ad praedicationem crucifixi: loculis item, vidulis, & sarcinis onerant, ne quid desit ad hanc militiam armatam. io. At vero Ionge.alia mens fuit Christi Saluatoris, uti ex eius responsione, concisa licet, & abrupta constat. Cum ,

enim Apostoli gladios istos duos ostendiueni,' seque jam armatos exhibuissent, satis inquit ille, hoc est, non volebam meum sermonem isto modo intellectum , ut de gladiis materialibus comparandis cogitatio susciperetur, sed significare volebam , gravissima perieula Imminere, dandam esse vobis' operam , ut de eiusmodi mediis ac armis vobis in tempore prospiceretis, quibus jam ingruente tribulationum aestu vos tueri ac sustentare queatis, de armis scit. non corporalibus, sed spiritualibus. Externo gladio hoc negocium non expedietur: sufficiunt isti duo ad hoe, quod molior opus: imo ne his qui

n. Hunc esse verborum istorum sensum non doctrinae tantum analogia probat, quippe quae nihil aliud inculcat, quam mansuetudinem, tolerantiam, & Vitae contemptum, sed etiam .

armorum illorum, quae Apostoli tam prompte suggerebant, . B 3 suci

17쪽

successust& eventus. Cum enim unus ex eis deinceps, postquam ad congressam ventum esset, extensa manu gladium suum distrinxisset & auriculam servi amputasset, obiurgavit eum Christus & gladium recondere iussit, Matth. XXVI,sI. Fa. ut o stenderet scit. nullum horum armorum in regno suo usum es.se, de veris armis suae Rei p. conuenientibus cogitari debere, neque se aut regnum suum tali ui externa indigere, imo infirmam plane esse hanc defensionem, cum si opus esset, aliquot angelorum legionibus, quas paratas habere posset, multo consultius negocium istud committeretur. Et superfluum igitur erat, aut inane potius, ut qui nolebat praesidio angeliearum Legionum juvari, vellet se unius discipuli animositate defendi.

11. Ad hanc Christi reprehensionem Ambrosius comment. in Lucam Io. Petrum ita loquentem introducit: Domine, cur em

re me jubes gladium, qui ferire me prohibes Θ cur haberi piaecipis, quom verra promi ' nisi forte ut sis parata defensio, non uisis necessaria, s videar patuisse vinaecari, sed nonrisse. Lex tamen referire non verat: ideo fortasse Praro duos madios oferenti, test, dicis; quasi licuerit usque ad Evangehum, ur sis in lege aequia satis eruditio, in Evange clo bonitatis perfectio. Multis hoc iniquum isdetur, sed non iniquus Dominus, qui, cum se posset ulci 4 maluis immolari &c. Hoc videtur innuere Ambrosius, in regno Christi alios nunc mores postulari , praevalere in persecutionibus patientiam, neque armis istud defendi externis, sed spiritualibus, galea scit. salutis, scuto fidei & gladio spiritus. Quo pertinent ea, quae scribit Gratianus in stri caus 23. q. δ. - . 13. Chrysostomus, cum ad illum Christi sermonem,quo gladios emere jusserat, commentarium produxisset, siescribit:

uidnam hoc ' armatne disipulos, qui dicis, s quis te percusserit

in dexteram maritiam, obverte eis Muram 8 quipraecepit, ni benedicamus his, qui nos convitiis lacessimi. feramus inmaden es.. oremus pro persequentibuF, nunc armat' armatque unum tantum

gladio; is quomodo hac rationi consona simι' nams omnino armis

18쪽

opus erat, non sis gladio, Uscuto cae galea scrurabbin armare oponebar. Et profecto si humano more hac dispensare cae agere vosuisset, ridiculum erat hoc praec num, quandoquidem sicet sexcenta id genis a ma possedissem aduersus insidias si eius populorum, , tyrannorum, ciuitatem gentium : quomodo potentiores habitu fui . feni undecim ' quare ergo hae dicis P Judaeorum insidias indicare volebat, idque manifeste , s non per aenigmta, ne iteram secum

f. i . Quicquid igitur de emendo gladio dixit Christus Apostolis suis, id longe alio sensu accipiendum fuit, nempe ita eos se gerere debere, ut prorsus mediti munus Evangelicum aggrediantur, nihil sibi parent, nisi gladium, non issum, quontuntur milites gentium, sed gladium spiritus, in intimos pectoris sinus penetrantem, qui semel affectus omnes sie amputat, ut jam nihil illis cordi sit, praeter pietatem, quique porro in virtute spiritus adversarios prosternit & vincit,& cujus ope summa quaeque pericula mascule superare queant. Recte Franciscus a Victoria resect. I. δερα si. m. . te duobus sodiise arum est, quod in sensu iure ais nihil habetur. Ses cum Christissendisset, eos habituros contradictionem, s necesse esse has'e d fensionem, ipsi errantes dixerunt: Ecce duo gladii &c. s. is. Hae Christi doctrina & hoc ejus exemplo instructi& excitati Apostoli, non aliis deinceps arm usi fuerunt, quam ipsis illis, quibus Doctorem suum usum fuisse animadverteranio Petrus quidem, cum verba Christi in alium sensum accepisset, gladio stricto amputaverat auriculam unius ex ministris Pontificis, sed cum improbatum id esset iacinus ab ipso Christo, &eo auidem tempore, quo defensione maxime opus erat, sibinu aliis armis utendum esse, Deile colligere poterat. Reliquorium istiusmodi armatam & externam abhibuisse nullibi legimis Quin potius jubet Apostolus Paulus r. T III, 3. Epuscopum, ne sit percussor ue tantum abest, ut arma illi permittat, quibus vim inserat. Et domilitia eorum Christiana fidem faee.

19쪽

ChpvT I re possunt cruenta martyria, & atrocissima supplicia,quibus plerique omnes affecti fuerunt. g. 16. Utque eo minus dubitemus, nihil tum tentatum fuisse ab Apostolis, quod militiae aliquam speciem habere possit, quodque ad arma capessenda&vim faciendam animare eos potuisset, audiamus curriculum vitae quod exponit ipse Paulus Cor. IV, 9. seq. Puto enim, quod Deus nos Apsolos novissimos

ostendit, tanquam morti destinatos: quia spectaculum facti simus mundo es angebs hominibus. urique in hanc baram s rimus csssi inius, nudi sumus, s coopbis caHmur s instabis,

semus. Et fabor. us, operames manibus nostris I ma disimur,

benedicimus, persecutionem patimur, cs immus et blasphemamur es obsecranms, tanquam purgamenta hujur mundi facti θ-nius, omnium per sima usque adhuc sc. Quis vero jam crederet, animum fuisse talibus hominibus armis cum quoquam decertandi λ praesertim cum ex regula non resistere malo te

nerentur.

g. I . Haec fuerunt nascentis Ecclesiae initia, haecejus praxis. Et Apostoli quidem omnes uno excepto Iohanne, qui miraculose in ferventi oleo conservatus omnium diutissime vixit, gravissimis suppliciis ex hac mortalitate sublati fuerunt. Vid. Joh. Henr. Hottinger Histor. Eccles pari. I. cap. I. serii. a. pag. a 7. 28. Neque quisquam legitur sectatores suos, quos sane innumeros adepti fuerant, ad arma concitasse aut defensionem militarem parasse, quanquam id eis fortasse facile fuisset, sed persecutoribus suis& carnificibus lubenti animo colla submiserunt, felicissimos se in hoc credentes, quod aedificatis jam tot Ecclesiis, &ad Christianorum fidem conversis tot animabus, conciones suas morte obsignare licuerit. Et hi scit. De runt Episcoporum omnium primi, atque Clericorum omnium, quotquot deinceps in consortium ministerii vocari debuerunt, exemplar, ut sit quis diversum quid ab his, quae ab Apostolis acta sunt, & his contrarium fecerit, Apostolicum id non esse, tuto

concludere liceat. '

20쪽

ω ig. Insecutae sunt mox post Apostolorum tempora, imo illis adhue viventibus in omnes eos, qui Christo men dederant, gravissimae persecutiones. Etsi enim Tiberius cognita ex Pilato Christianorum doctrina, edicto, ne quis Christianos accusare auderet, addita supplicii capitalis interminatio. ne sanxisset, uti eius rei mentionem facit Tertullianus in pο- Ag. cap. s. Nero tamen & Domitianus seculo hoc primo infinita crudelitatis & saevitiae in Christianos specimina ediderunt, captatisque undiquaque occasionibus ferro & flamma misere

eos, ut prorsus extirparent, persecuti sunt. De Nerone fiate refert Tacitus G. U. anna . Pereuntibus addita ludibria, us f rarum tergis contem, ianiam canum interirent, aut cruribus amiaxi, aut flammandi, atque ubi defecisset dies, in usum nocturni luminis urerentur, e . Domitianum portionem Neronis de crudelitate vocat Tertullianus ἀίEjus immanitatem & saevitiam in proprios cives, etiam non Christianos, describit Suetonius in ejus vita. I9. Inter has persecutionum: ocellas non arbitror quenquam inter Christianos ad arma confugisse,& ferrea manu defensionem paravisse. Neque enim de hoc legitur qui quam. Imputabantur quidem Christianis mala omnia & calamitates publicae, unde & Neronem adversus Christianos ex incendio, quod .Romam consumpserat, occasionem saevitiae sumpsisse, refert Tacitus L . Nec tamen illi innocentiam suam unquam per arma, sed per libros tantum apologeticos, quales adhuc prostant Iustini Martyris , Tertulliani, Arnodi . bii, Minutii Felicis & aliorum, propugnarunt. Nec veris . vel vires uel potestatem defuisse dici poterit, cum Apostolorum doctrina omnes illico terrae angulos brevissimo temporis spatio pervagata Christianos plane innumeros seeerit,atuue inter eos interdum tales, qui potestate publica polle- mox, Males fuerunt Cornelius Centurio Act. X, r. & Sergius - Paulus Prupraetore Act. XIII, p.

SEARCH

MENU NAVIGATION