Casparis Ziegleri Sidēroxylon ecclesiasticum : sive, episcopus miles in veteri Ecclesia invisus : akroama potissimum ex jure canonico : accedit eiusdem dissertatio De tonsura clericorum

발행: 1718년

분량: 143페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

gumentum.

g. 9. De secundo hoc refert Nicephorus d. l. c. U. & Socrates l. 7. c. I.. Cyrillum quidem jussisse Ammonium martyis rem appellari, eumque alio Thaumasii aut Thamnasii nomine nuncupatIe, sed modestiores, etiam ex ipsis Christianis, Cyrilli studium erga Ammonium minime approbasse. Nam exploratum habui se, Ammonium non intorinentis interiisse, ne Christum denegare cogeretur, sed temeritatis suae poenas dedisse, Cyrillum etiam ipsum suum hoc facinus silentio in oblivionem pedetentim venire passiim esse. Nec vero poterat Ammonius ille ullo modo martyris nomine insigniri, si observentur ea, quae circa veram martyris descriptionem notarunt Gisbertus Voetius polit. Eccles pari. a. c. l. tract.3. cap. . S. Richard. Montacuistius de orig. Eccles pari. I. num. I . seq. g. Io. De tertio ditit Socrates, facinus istud in Hypatia commissiam, cum Cyrillo, tum Ecclesiae Alexandrinae non exiguam labem aspersisse infamiae. Cur vero Cyrillo quia eredebatur eoautore aut saltem non invito perpetratum. Unica enim istius caedis causa fuit, quod propter nimiam Orestis familiaritatem & consuetudinem crederetur Hypatia Episcopo ad amicitiam Orestis reconciliandam aditum penitus interclusisse. Ea suspicio, quia fine dubio ipsum Episcopum autorem habebat, debuisset occultari, neque in vulgus spargi. Ecclesia Alexandrina autem ideo infamabatur, quia, ut ait Socrates, qui religionem Chrisianam profitentur, a caede, pugnis id genus aliis, omninoatieni esse debent. Hanc sententiam apprime notandam esse judico, cum exinde firmissimum ducere liceat argumentum,miis nus in Clerico probandum esse, quod omnibus probro est. Et haec de Curillo.

g. II. Refert Theodoretus Id. s. cap. 37. adhuc aliud exemplum de Episcopo Eunomio, qui circa eadem tempora Theodosiam civitatem adversus Persarum impetus d enderit.

42쪽

Eam, inquit, oppugnares Gororanes admotis innumerabitibus machinis, arieteque adacto F extructis turribus, resuis ille suis divus Pontifex, Eunomius nomine mauinarum appulsarum retudis impetum : jamque nostris ducibus praelis sese non committe re, neque subvenire oppugnatis audentibuι, Hese hostius opponens incolumem urbem con ervavit. Ipsa verborum constructio satis ostendit, miraculosam aliquam & plane singularem atque ex- . traordinariam hic referri defensionem: Neque dubitare nos sinit Nicephorus Eb. I . cap. . cujus haec sunt verba : Cum namque nostri propter oppugna;orum mustitudinem animos deseratione destonderent, precibus ipse contra illas pugnans, urbem fasiam confirmaυit &e. Fuit ergo hic pugnandi modus vere Episcopalis, hoc est, talis, qualem a Iacobo Nisibis civitatis Episcopo exercitum fuisse, dixi cap. anteced. g. n. Simile est, quod de Germano Altisiodorensi ejusdem temporis Episcopo referunt laudum ejus buccinator,Conis stantius, presbyter Lugdunensiis Eb. I. cap. u. & Paulus Diaconus hLis. Nempe missus erat ille in Britanniam, ut haeresin Pelagianam destrueret. Interea vero Saxones Pictique bellum adversus Britones junctis viribus susceperant, & Britones in angustiis constituti Germanum in castra vocaverant. Ibi eum Germanus ducem se praesis profitetur, , sunt verba Constantii eligis expeditos, circumjecta percurris et e regione, qua sostium sperabatur adventus, vallem circumdatam edito momibus inme-ι- ὸ quo in loco novum componit exercitum, usi dux agminis. E jam aderat ferox hosium mustitudo, quam appropinquare inis tantur in insidiis constituti. Cum sistra Germaninsignifer univem hos admonet, spradisit, ut voci suae uno clamore respondeant. Securique hostibus, qui se inseratos adesse eonfiderent, Alget a terario re erisum, Sacerdotes exclamant. Sequitur una vox omnium se, elevatum cla orem, repercusso aere, montium inclusa musti cant. Hostis agmen terrore prosemitur, es ruissesuper se non sium rupes circumda Μ, verum etiam ipsam caro machinam con-

43쪽

eremisiuni : trepidationique invectae vix sufficere pedum periuri Mered batur. PQ fugiun , - projiciunt, gaudentes via nuda corpora eripui e d rimis, Triumphant Pontifices, fo=-- fusis sino sanguine , orrumphant victoria fide obtenta, Irm --ribus &c. Eadem totidem Verbis refert Beda hsor. iacis fiast.

f. 13. His armis,fide scit. & precibus, eo tempore Episcopi

non minus gloriosas, quam incruentas victorias ab hostibus E clesiae reportarunt. Ut maxime enim ducem se praebuerit Germanus & ante signa constiterit, non tubae tamen clangoribus, non gladiis fidens, ut loquitur Paulus Diaconus d. f. imperavit solummodo, ut omnes voce consona eundem responderent sermonem. Sermonis istius argumentum alleluja & Dei laudes erant, qua voce modulos & cantica sua ornabant veteres

Christiani. Vid. Dc. Sirmond. ad Sidon. c. a. episeo . to. Matth. Rader. in aul. sanct.. Theodos observat. ad cap. I.. Et hinc victoria illa obtenta Allelujatica dici consuevit. Jac. Usterius Archiepist. Armachan. de Britannis. Eccses antiq. eae. ἔI. Nec profecto ex Italia discessisset Attila, qui circa haec tempora eam infestaverat, nisi his armis ab Leone I. Pontifice debellatus &victus fuisset. g. I . Hoc eodem seculo vixit Hilarius Arelatensis Episcopus, de quo, eum Episcopos Ordinaret invitis atque conia

tradicentibus τισκοπουμενοις, & illi manu militari cathedras occuparent, graviter apud Valentinianum IlI. Imperatorem conquestus est Leo Episcopus Romanus. Imperator mox constitutionem edidit, quae hodie sub tit. 2 . legitur inter Novellas Codici Theodosiano adjunctas, & illam Episcoporum temeritatem sanctione repressit, ipsiusque Hilarii factum haud leviter perstrinxit. Hilarim, inquit, qui Episcopus Arelasensis vocatur, Ecclesiae Romanae u bis inconsisto Pontifice indebit, sibi ordinatio nes Episcoporum sola temeritate usirpans iam L ' Nam a Fos in competenter remo et, indecenter alios invito s repugnantibus cim bus

44쪽

. besia ducebat. Habemus ergo hic Episcopum ordinationes sitas armis exequentem, de integras civitates bellico apparatu co- gentem. Sed audiamus, quid de eo sentiat Ualentinianus: fram quoque, inquit, praeceptionem haec ratio provocamis, nee w- rarius vel Hi rio, nec cuiquam alteri Ecclesiasticis rebus arma miscere liceat. Ausus enim iasibus fides s reverentia nostri tur imperii. Nee hoe solum, quod es maximi criminis, sub που mus: verum ne levis fastem inter Eces M turba nasiatur, vel in as=quo minui religionis disciplina videatur, hoc perenni sanctimis

decernimus &c.

s. Is. Maximum crimen dicit Imperator commissum su in ab Hilario, idque si proprio nomine insignire debet, trucri men laesae majestatis incidet. Majestatis enim erimen illud em, quod adversus populum Romanum vel adversus securitatem

... jus committitur, quo fenetur is, euμου opera dolo mo eo Eum nisum es, quo armati homines cum telis, lapidibusve in urbe sint, conveniantve adversu Rempubi Acme occupentur vel tempti, quive milites fisiicitaveris, eonti aruerisve, quo seditio, tumuί αδ-

ctumve habuerit, exercitum comparaverit. l. t. s J. Majest. Maximum enimvero Reipublicae turbandae motrienis

. tum in bello consistit, & hinc merito perduellis censetur, qui injussu principis tale attentaverit. Rec temere ergo dixit πι- untinianus, his Episcoporum ausibus fidem & reverenti imperii sui violari. f. 16. Ostendit vero etiam publica ejus seculi disciplina; quae ex Conciliorum decretis petenda est, probari non potuisse, si quis Episcopus aut clericus miles esse voluerit. Celeberrimum . . inno CCCCL. habitum est Concilium Chalcedonense praesen- Ftibus

45쪽

tibus 63D. patribus, a quibus in rem praestantem compositus est ca- non septimus, a Gratiano deinceps Decreto insertus c. eos. ao. f. 3. his verbis: Eos, qui semelis clero taxatι aut cooptati ' fuerint,s e in monasterio deputast: decrevimus, neque ad militiam, neque

ώκυν-Eos autem, qui hoc ausi fuerint facere, s non jus rei paenitere maguerant, ut ad hoc idem revertantur, quod a re obtentu Dei sibi proposuerunt, convenit anathematizari. g. II. Non dubito, tumultus monachorum propter Theophilum&Cyrillum Episcopos Alexandriae excitatos huic cano ni causam dedisse. Et quanquam vocabulum generaliter alias quamcunque potestatem vel dignitatem civilem, etsi ea bellica non sit, denotet, uti supra cap. l. exposui, puto tamen, in hoc canone stricte id accipiendum & de armata militia explicandum esse. Neque enim distingui alias debuissent, uti distinguuntur, ς σαπεία & αξία κοσ/υκη. Quicquid tamen hujus sit, clarum inde evadit, clericos & monachos ad nulla omnino o ficta civilia, qualiacunque ea fuerint, ita ut etiam militaria subiis comprehendantur, adspirare debere. s. IS. Ejusdem tenoris est canon quintus in Concilio Turonico primo conscriptus, qui ita se habet: Si quis vero corneus , relicto o cii sui ordine, Laicam voluerit agere vitam, vis semititiae tradiderit, excommunicationis poena feriatur. Concilium istud habitum est Iacobi Sirmondi judicio anno Christi

CCCCLXI. Et quanquam particulare id fuerit, atque vix decem Episcopi ejus decretis subscripserint,disciplinam tamen ejus temporis, quatenus inter Galliae clericos esse debuerit, luculenter exponit. Urique vero grauiter peccatum es se oportet, quod excommunicatione punitur. Et ex hac scilicet summa & e trema petita olim fuit medicina, qua collapsa disciplina restitui posset.

46쪽

dereli Oxti historia pauca aliqua ad hos

negociEm facientia notavtur.

g. g.

I Nitio hujus seculi propter Concilium Chalcedonense, quod

quinquaginta abhinc annis decreta sua promulgaverat,quotaque adhuc multi hoc tempore recipere recusabant, maximi fuerunt in Oriente passim excitati tumultus, quos ipsi haud raro Imperatores, &ministri eorum, dum ex Acephalorum &haesitantium numero, aliqui etiam Manichaeorum sectae addicti erant, fovebant aut promovebant. Refert de Monachis Syriacis Evagrius M. 3. hist. c. sa. laequentes eos cum tumultu &siimma confusione Antiochiam praecipites involasse, & Flavianum Episcopum cogere voluisse, ut Concilio Chalaedonensianathema diceret, Flaviano autem recusante, S Monachis importune instantibus, populum civitatis, seditione cbnflata tam magnam caedem fecisse monachorum, ut multi eorum atque adeo fere innumerabiles Orontem fluvium, corporibus fluctibus conditis ivro sepulchro haberenti P Venisse deinceps monachos alios, ut propugnarent FlaVianum, sed uti ex verbis Evagrii colligitur, sero nimis & post depugnatam pugnam. a. Sacrum hoc vere dici potuisset bellum, si ab Monaehis utrinque gestum fuisset. Cumque hinc constet, satis idoneos eo tempore fuisse monachos seditionibus excitandis, id animum subit mirari, quod Reges & Principes sibi sussietentet Q eautum putaverint, sicubi agnatos suos, quos fori fidabiles esse aut fieri posse persuasum habuerant, in monachorum numerum coegissent. Tale exemplum refertur a Gregorio Turonensi lib. I . e. ID & Aimoino lib. a. e. ta. de Chil deberto &ChIotario quod cum illi nepotes suos ex fratre metuerent, forficem

47쪽

& gladium matri eorum miserint, ut aut tonderentur aut occiderentur. Pari modo Chilpericus Rex filium Meroveum sibi maxime suspectum in monasterium coegit, referente eodem Gregorio fib. s. c. 3.ΦΙψ. Quod profecto inter Orientales monachos remedium minime tutum fuisset, uti hujus &superioris seculi exempla adducta ostendunt. g. 3. Apud Britannos celebre hoc tempore fuit Culedreibnense praelium, cui Columba magni tum nominis Abbas interfuisse dicitur. Rem gestam scriptoris Anonymi verbis recenset Iacobus usserius de Bruannic. Eccles primorae cap. V. hoc modo: Cumque Rex Dermitius a Columba ad iram commotus )juramentum smin opere vestra complere, cosiecto grandi exemcisu in curribus es equitibus f pede ibin plus quam Moo error

forte aut vitium est in numero) prope es terrae eorum perυμ nis , ut eos penitus extirparet. Cumque plebs Conriseorum adisse tum Regis cum exercitu audiret, cesserit a musti udine circiter soω

aDeruvi, irili/er pro sima patria pugnare cupiemes. Auibus in ramo perimis positis , asque in Deo solo flem habentibus, consi gens S. Colu ba diluculo noctis. spiritu virtutis Dei consonando

oos ais: Si ego, aliquando confra inimicos meos commisissem, nunc

in nomine Dei astissmi contra eos rexissem, vox ejusfie terribilis facta est in auribus suorum commilitonum, is s omnes dei

no excitaret 'addidit dicens: Sicut enim Dominus eum Moyse cons a Maptios in mari rubro suis, sic hodie pro vobis pugnabis in bella. Nihil ergo timeatis, quia nisu passuri sis. Scitote enim, quod Dominus valde iratus es super castra superbi fuissRegis: Us unus vestrum tantum contra Agos fiduciasue in nomiane Domini consigere surrexeris,solus eos in fugam per Dei viriurem conmertes. Constantes ergo sole, quia nusius vfrum hodie in arie eadet. Tuno pauci mibus haec verba audientes tamquam Dei astissimi tesimonium eredemes constanti animo in ho-ses eadem hora licer improvidos irruerunt. Sancti enim Derbum omnem metum ac pamorem mortis de cordi a eorum ab iis. Tunc

48쪽

2'. A Hus Domini in forma Viri minximi, veste Etari indutus in S eastris Dermitti terribilis apparuit, ister cujus femora hiara cae-

Ium videbant. Pui suto madis accinctuν paratus ad prasitum, paucos milites si ductasPer antecedebat. In hujus viri eo pectu terribilis, corda multitudinis adversae partia viribus defecerum facti sunt omnes quasi feminae imbeciasses, antequam arma in hostes converterent . semetipsis prae nimio impetu curruum s e. quitum propriis armis occidebam &c. . Ex his vero verbis nunquam conficies , Columbam armatum incessasse, aut in conflictum venisse. Adfuit milioribus in praelium & expeditionem ituris, praesens ipse non pugnavit. Concionatoris partes gessit, & quae fidei salvificae esset virtus, militibus explicavit, miles ipse non fuit. Procul eum substitisse a conflictu, verba haec ostendum sequentia: Cumque Victores Dii pose trophism ad Virum Dei rediissem, &c. Redierunt ergo ad locum illum, ubi concionem supra memoratam habuit Columba. Sed ipse etiam Columba factum hoc suum, quod causa belli extitisset, expiari debere credidit. Sie enim pergit Anonymus ille: Ps hac StalumbaadS. Annianum Epi pum accessi, ut ab eo paenitentiam condignam caus p fari belli acciperet. Ne resondit: Oponet, ut quot belli inflatione ad infernum dejecti sunt, tot per exemplum tuum ad caesum vehan-ιur. Quae omnia, etsi maximam partem fabulosa videantur, hoc saltem evincunt, nihil inde peti posse, quod ad defendendam Clericorum militiam facere queat. g. s. Potissimum vero ex hujus seculi historia notandus est canon primus Concilii Ilerdensis, quod anno DXXIV. habrutum fuit.Eum his verbis refert Gratianus dist. so. c. n. De his cserieis, qui in obsidionis necessitate possi fuerint, id tutum est,m qui astario ministrant, X Christi corpus es sanguinem tradum vv va sacro incio deputata contrectam, ob omni humano δε-guine, etiam hostisi , se ab nea,. quod si in hoc ceciderint, tam iocio quam communione corporis Domini duobus annis priventur, F 3 . -

49쪽

ita ui in duobus annis vi Eis s jejuniis orationibus f ebe mosvis pro viribus, quas Dominus don.merit, expiensur, cs ita de mum officio veI communioni reddantur ea tamen ratione, ne u ierius ad officia potiora promoveantur. auod si in desiniso tempore negligentiores circa Atem suam extιterint, protelandae ipsus paenitentiae tempus in potestate maneat Sacerdotis. g. Provinciale quidem hoc fuit Concilium L paucorum in Hispania Episcoporum, sed ex quo tamen disciplinae Ecclesiasticae ratio disci haud dissiculter potest. Prohibet aurem universam Clericorum militiam armatam, etiam eam,quae obstidionis tempore & pro defensione suscipit ux, quod hodie ex doctrina Moralistarum prohibitum non est, Vid. Card. Lugo

lum cap. r. Quod si quis in obsidionibus hostium aliquem occiderit, negat canon id impune esse, aut pro peccato non haberi debere, sed poenitentiam imponit, eamque haud leuem 3 ut hinc colligere liceat, nondum eo tempore creditum fuisse, quod Clerici in armis aliquod praesidium aut tutamen habere debeant.

De disciplina seculi septimi, 9 Eid Clericis

eo tempore licuerit.

IN hoc seculo omnis generis mala in humanum genus quasi exundarunt. Constantinopolitana enim Ecclesia imperio temporali suffulta sub finem superioris secuti axioma capitis omnium Ecclesiarum sibi vindicare coeperat. Quibus conatibus cum Gregorius Magnus ex Occidentali Ecclesia se opposuis

50쪽

posuisset , & quidem ita acriter, ut ex fastu illius collegerit, , propinqua jam esse AntiChristi tempora sis. A. epi 3 . ipse in- . terim sedis Romanae υπεροχην ita extulit, ut haud rem ire cre- ' . datur hodie Romanam tyrannidem aut coepisse tum, aut ut a successore Bonifacio Ill auspicaretur, occasionem eum dedisse. Ita enim dignitatem hanc Constantinopolitano Episcopo ne- υgavit, ut tamen suas subinde rationes pro majestate sedis Romanae insereret, simulans interim summam humilitatem. Joh.Hcnr. Hottinger p. r. hs. Ecc . cap. 6. sere r. g. r. Possidebant jam Episcopi, vel ex concessione Principum, vel ex donatione piorum fundos, villas, agros, sylvas &latifundia alia, ex quibus immensam vim opum sibi comparare, . atque reditibus cum quovis inter ditiores Laicos certare poterant. Data eis insuper fuerat potestas de quibusvis causis civilibus inter Laicos judicandi, committebantur illis ardua in Re-buspublicis negocia, neque quicquam facile sine Episcopi aut . Clerici alicujus praesentia expediebatur,sive pietas id suasisset,sive fiducia, quam unusquisque erga Viros sanctitatem & morum innocentiam profitentes gerebat. Illi e contrario, cum reverentiam sibi ab omnibus praestari, seque rebus quibusque, maximis, minimis, adhiberi & in consilium vocari cernerent, majora sibi Vindicare non erubuerunt. Et quid mirum igitur, sicubi sequentibus temporibus milites etiam sibi obedientes reddiderint,& quae ad summam rerum bello gerendo facerent, vel Ebnsul- taverint,vel disposuerint ipsi g. 3. Quocirca nihil miror, Gregorium M. Longobardis Italiam vastantibus. tribunum cum militibus ad custodiam Urbis Neapolitanae misisse, &EAM. epi a . ad milites Neapolitanos haec verba scripsisse: Siculonunc devotionem vestam fecisse , . dirimus, quae episeosis no is, quibus magnificum Virum Conseant . um Tribunum custodia civitatis deputavimus praeesse, paruitu congruam militaris dmotionis obedientiam demonstravis &c. Et mi

lites, & ipsa civitas Neapolitana Imperatoribus parebant i sed

quia

SEARCH

MENU NAVIGATION