Freculphi episcopi Lexouiensis Chronicorum tomi 2. Quorum prior ab initio mundi, usque ad Octauiani Caesaris tempora, & Seruatoris nostri Christi natiuitatem posterior dehinc usque ad Francorum & Longobardorum regna, rerum gestarum historiam continet

발행: 1539년

분량: 324페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

81쪽

FRECVLPHI EPISCOPI LEXOVIENSI Arus itaq; Scythiam ingressita procul a transmisso flumine castrametatus mi super astu eadem instructa uino, epulisque deseruit, quasi territus refugissset. Hoc comperto regina tertiam partem copiarum,& filium adolcscentulum ad persequcndum Cyrum mittit. Barbari uelut ad epulas inuitati, prismum inrietate uincuntur, mox reuertente Cyro uniuersi cum adolescente

obtruncantur.Thamiris exercitu Sc filio amisso,uel matris, uel reginae dosiorem sanguine hostium diluere potius,quam suis lachrymis parat. Simus lat diffidentiam desperatione cladis illatae: paulatimque decedendo superabum hoste in insidias uocatubi quippe compositis inter montes insidiis, ducenta milia Persarum cum ipse rege deleuit, adtesta super omnia illius rei admiratione, quod ne nuntius quidem tantae cladis stiperfuit. Regina caput Cyri amputari atque in utrem humano sanguine oppletum coniici iubet, non mulicbriter increpitans. Satia te inquit,sanguine,quem sitisti: cuius per annos XXX. insatiabilis perseuerasti. Quo in tempore Carthaginoeses nefandissimas hostias immolabant, homines scilicet, unde iratum domis num grauiter senserunt. Ergo dum in Sicilia diu infeliciter dimicassent, translato in Sardiniam bello iterum infelicius uicti sunt. Propter quod duacem suum Mazeum, Sc paucos, qui supersiterant, milites exulare iusso runt. Exules ueniam per legatos petentes repulsi,patriam bello & obsidiosne cinxerunt. ibi tunc Mazeus dux exulum Cartalonem filium suum sacerdotem Herculis, cum sibi usui insultans purpuratus occurrerit,in crucem sub oculis patriae, ita ut erat cum purpuris insulisque suspendit. Post pau/cos dies urbem ipsim cepit. Qui cum intersectis plurimis senatorum,cru te dominaretur, occisus est.

Cambyses Persarum secundus rex, templum reaedificare in Hierosolymis prohibuit,Aegyptum bello obtinuit. Cui magi succedunt, quorum audaciam Darius redarguit, eorumq; dolos detexit, εc ipse regn4uir. Qui templum domini aedificare praecepit. Quod sub Cyro fuerat inchoatu, eo iubente est consummatum. Cap. XIX.

A M H Υ ε E S Cyri filius, Persarum rex secundus, annis sc

ptem. Hunc Cambysem aiunt uocari secundum Nabuchonoser,

sub quo Iudith historia conscribitur, quae H O L O F E R,

NEM interfecit. Is enim templum, ciuitatemque Hierosolymistarum reaedificari inhibuit, quod 3c prius opus a uicinis gentibus impediestatur.Idem nanque Cambyses deuieta Aegypto,cunctam religionem A gypti a minatus,ceremonias eius Sc templa deposuit. Post quem duo fratres magi regnauerunt annum unum,ut Iosephus: alii uero menses septem eos regnas Nisunt.Hi nanque magi regnabant sub nomine regis sui, quem

occiderant. Qui ausi regnum sibimere, mox siquidem deprehensi 8c oin

pressi simi. In hoc enim prodita esst eorum temeritas, quoniam auribus destruncatis inuenti sunt magi,dum in caeteris simillimi existerent filio Camis

82쪽

sis,quem necauerunt. Porro Cambyses dum magos Mio haberet aures eorum incidi iusserat. His diebus Hyppicus carminum scriptor . 8c Xenos manes Phy sicus scriptor tragoediarum agnoscuntur. Simonides uero Lyricus,& P lides clari habentur.Tunc Anacreon Bericus poeta clarus habetuLHypparcus,& Hyppias Athenis tyrannidem exercent. Quo in temopore Armonius Sc Aristotton Hypparcum intersecerunt tyrannum. Sed dum Leuna meretrix, eorum amica tormentis cogeretur, ut socios prodo Π, linguam suam morsibus amputauit. Eo tempore Pythagoras Phys, cus 8c Philosophus clarus celebratur. Darius igitur unus ex his,qui in σgorum audaciam ferro coercuerant, consensu omnium rexcreatus est Persiarum, qui missis trigintilex regnauit. Cuius anno secundo captiuitas suo orum,sicut per prophetas praedicta suerat, nsummatur. Domesticus Uque testis est huius rei Zacharias propheta, dicens: Domine omnipostens, quousque non miserincris Hierusalem, & ciuitatibus Iudae,quas dis spersisti: Hic annus septuagesimus est. Ergo uenia aedificandi templi, sub Cyro exordium habuit.Causis uero existentibus impedimenti,ut pciedixismus, manet imperfectum usque ad Darii regis imperium. Cuius regni a iis secundo a Zorobabella Sc Iesu construitur, & quarto opus aedificatios nis ab eis cosummatur anno. Iosephus enim septem annis persectum dis: cit templum, a praedictis uiris,qui est nonus regni regis Darii, prosphetantibus ultimis,Aggeo et Zacharia Sc uno ex duodecim, qui dicitur angelus apud ludoros. Hic autem finis tertii nostii operis erit libri,qui continet in se a prima scificatione t pli sub Solomone, usque ad sescundam reaedificationem sub Dario. secundum quosdam quingentos duodecim annos. Iuxta uesro Iosephi assertios nem, quadrius

gentos X

I S.

83쪽

SCOPI LEXOVIENSIS CHRO,

. nicorum Tomi prioris, Liber ili I.

Darius Persarum rexI lI. Scythis bellum intulit: A siam, Macedoniani edo inuit S in campis Alarathoniis cum Atheniensibus conflixit, ubi ducem L . ta millia sui exercitus amisit,victuq in Persas refugit. Cap. L

spis filius qui Persis IlI.regnat annis XXXVI. Hic enim An m regi Gothorum, Scythiae do

petium iac maxime causa bellum intulit, quod viliae eius petitas sibi nuptias no obtinuisset. Magna scilicet nocessitas, pro unius libidine homi nis, septingenta millia uirorum pericula mortis exponi. t ncredibili quippe apparatu cum sexcenus milibus armatore Scythiam ingressus, non iacientibus hostibus iustae pugnae posistate, insuper repentinis incursinu. extrema copiarum dilacerantibus, metuens ne sibi reditus interrupto pol ie Histri fluminis negaretur,amissis octoginta millibus bellatorum trepistas refugit:quamuis hunc amissisrum numerum inter damna non duxerit,& quem habendum uix quisiquam ambire ausus es Let,perditum ille no sim sit. l nde Asiam, Macedoniamque aggressus perdomuit. Ionas quoque naavali congrcssione superauit. Deinde in Athenienses cum Ionas aduersum se auxilio imitant: impetum fecit atque arma direxit. Pori Atheniet,ses ubi aduentareDarium compererunt quamuis auxilium a Lacedaemoniis poposcissent, tamen cum detineri Persias quatriduanae resistionis otio compretum haberent spem Occasione sementes, instructis tantum decem milibus ciuium, & Plaleensibus auxiliaribus mille aduersum sexcriata millia hostium, campis Marathonins proruperunt. Meschiadesci tunc bello Praefuit,qui celeritate magiis quam uirtute stetus alacri satis expeditione prius hosti cominus inhaesit, quam posset expedito saggittarum iactu propulsiari. Tanta in eo bello diuersitas certandi fuit,ut ex alia parte uiri ad occideticium parare, ex alia pecuam ad moriendum praeparais putarentur. Duccinmillia l)ersarum apud campos Marathonios,ea tempestate ceciderut . Sensit Darius hoc damnum. Nam uictus, gatusque arreptis nauibus resti tm Persias . Cum autem instauraret bellum & inisci in uictores moliretur.

m Flo apparatu concidit. Ro regnante S Collatinus post depulsionem regum primi con Ies apud Romanos constituuntur: dc ea quae illis diebus cum Romanis gesta sunt,& quod CCXLIII. annis sub regibus inde CCCCLXm.am

Eodem

84쪽

I. XXXIX. CHRONICORUM TOMVS L LIB. Iri. Pol

Eod in i mpore primos cosules, Brutum et Collatinum,post des

pulsionem regum habuerunt,quibus ultionem sui moriens matrona Lucretia mandauerat. ilico imperium in eosdem libertatis suae uindices transserunt:mutato tamen iure S nomine,& ex singulas riduplex potestas constituitur, ne solitudine uel mora corrumperetur. nsulesque appellauerunt pro regibus, ut consulere ciuibus suis debere meminissciat. Sed Romani quanta mala per ducentos quadragintatres annos,cotinua illa regum dominatione pertulerunt, non solum unius regis expulosio, uerumetiam odium regia nominis S potestatis ostendit. Igitur Brutus primus apud Romanos cosui, qui primum conditorem,regsmo Romae,

non solum exaequare parricidio, sed & uincere studuit: quippe duos filios

sitos adolescentes,totidem uxoris sus fiatres uitellios iuuenes reuocandorum in urbem regum placito insimulatos in conditionem protraxit, uirgis

carcidit, securique percussit, ut plane publicus parens, in locum liberorum adoptasse sibi populum uideretur. Liber hinc populus Romanus prima

aduersus exteros arma pro libertate corripuit,mox pro finibus,deinde pro socius demum pro gloria Sc imperio. Igitur Porscnna rex Hetruseom grauissimus righ nominis sustragator,Tarquinium manu reducebat, in inopentibus copiis urbi aderat, Sc in ipsis saucibus incumbebat, occupatoque laniculo tribus continuis annis; trepidam urbem terruit, conclusit,obsedit,& nisi hostem Mutius constanti urendae manus parientia, submouisset, moX urbe caperet, aut iugi recepto rege seruituti esset subiecta. Idem enim Mutius sertissimus Romanorum, regem per insidias in eviris ipsius adigreditur. Sed ubi frustrato umi circa caput regis tenetur, ardentibus secismi limanum,terroremque dolo geminat: O,inquit ut scia& quem effugeris uirum idem trecenti iurauimus. Hoc nanque fusto hic interritus pcrses uerat. Rex uero trepidabat,quassi eius arderet manus. Siquidem & una ui

ginum ex obsidibus regi data,' Cloelia elapsa custodia audacter sume pas AlisS,

trium transmeauit. Ergo tot tantisque uirtuti in monstris 'rex territus abi Clytia scessit. Tarquinin tamen diu dimicauerat,donec Aruntem silium regis masnu sua Brutus occideret, superque ipsum munio uulnere expirauit. Porro

depulsis ab urbe restibus, uti usque ad quintilindecimuni lapidem Roma tenebat imperium. Host reges nanque consulesi a Bruto esse coeperunt: deinde tribuni plebis 8c dictatbres, rursum consules ostinuerunt Respubliscas,per annos fere quadringentos sexagintaquatuor, iisque ad Iulium Caesare,qui primus singulare arripuit imperiae Quo in tepore Valerius Brusti collega,adeopauper moritur in sumptu publico sepeliretur. Censii Rosmae agitato,inuenta sulit homirtum retitum ii inti millia. Ergo anno nono Post exactos reges, ' ita dignitas est creata,dietatura stilicet, & magister

equitum, qui dictatbri obsequbaetur. Dictator primus ' Largius, magi Ali ister equitum Spurilis Cassius Suit. Tunc Hellanicus historiographus, ocDemocretius philosephus Sc Heraclitus cognometo Tenebrosus 8c Ana M. G iij xagoras ,

85쪽

xagoras Physicus clari habentur. Pythagoras uero moritur, Eschilus tr goediarum scriptor agnoscitur. Tunc etiam bellum, quod in Marathonia gestum est,ut praemisi,& ea quae de Melchiade scributur 5c Aristide,suis. Alias, te scribuntur. Tunc Romae uirgo Pompilia deprehensa in stupro, uiua Pora dcsessa est. Igitur Anaxagoras auditor Anaxamenis,rcrum Omnium quas phyria videmus, estectorem diuinum animum sensit, 3c dixit, ex infinita materia costare omnia: similibus inter se particulis,quibus suis propriis singula fie rent,sed animo faciente diuino. Diogenes quoin illius socius acrcin quidem dixit rerum csse materiam, de quo omnia fierent, sed eum este compotem diuinae rationis,sine qua nihil ex eo fieri posse.

De Melcho rege Carthaginensiu,qui infeliciter in Sicilia dimicauit,domui

reuersus propria manu se interemit. Cap. m.

Elcho rex Carthaginesium,cum in Sicilia bellum gereret,repen

te horribili pesti cxercitu amisit. Nec mora,morbo populo casteruatim cadete:cito quisep con tus,mox mortitus,tam nec sepeliebatur,Cuius mali nutius cum attonita repentino luetii Carthaginem repleuisset:no secus ac si capta Alet,turbata ciuitas fuit. Oia ulula, tibus personabant,clausae ubiq; ianuae cunete priuata, blica officia damnata: uniuersi ad portu decurrunt, egredientesm de nauibus paucos,qui cladis superfuerat,de suis percontatur. Postsi de clade suom,tacetibus illis uel ementibus,miseri intelligunt:tunc toto littore plagentium uoces,tunc insciicium matrum ululatus & flebiles querelae audiebaturanter haec pro cedit 8c ipse de naui sua imperator, sordida,seruilique tunica discinctus:ad cuius conspectum plangentia iunguntur agmina. Ipse quo* manus ad coelum tendens: nunc suam, nunc publicam infelicitatem accusat 8c deflet Ad postremum uociferans per drbem, tande ingresses domu, cunistos qui l chrymantes prosequebantur, ultimo dimisit alloquio. Ac dcinde obseratis ianuis,exclusisci: etiam fili tripladio dolorem, uitam finiuit.

De Esdra, qualiter gratiam Xerxis regis adeptus, Hieroselyma cum magna turba Iudaeoru &muqeribus plurimis sit reuersus. Cap. lissi

βῆ l Erxes Dariosam in rcgnum succedens,annis XX.imperauit,

iuxta historiam losephi X X V. A reaedificatione uero templi Hierosolymis erat annus XXVII. Esdras aut Xerxis adeptus

gratia, cum munificcntissima illius largitate at* amicom eius dirigitur Hierosolyma,SI per eum multa a rege mitiutur ad templum munera: insuper cocet it rex,ut omnes quicunm uellent Iudaes in eius habitata res regno, reuerticum eo Hierosolyma, adpatriumq; solum,nullo probis hente eos,licere cum omnibus,qus possidere uidebatur,regredi. Exemplarem epistolae,in qua haec cotinebantur,ad Israelitas Media habitantes transsmisit. Hi uero cognoscentes regis circa deum pietatem, dc fauorem,quem

in Esdra habebat multi siquide facultates suas deportantes ad Babyloniam uenerunt,ut ascederent Hierosolymam cum Esdra,pariterq; sacerdotes&Levitae & ianitores, cantores ac serui sacri Quos congregans de captiui intiti

86쪽

LIB. TI. I. XL. tate, trans Eufraten tribus diebus moratus ieiunia his impos sit,ut deo uota pro salute solueret,ne quid in uia paterentur aduersum. Hae nan duae trisbus, quae per Nabuchodonosor captiuitatem sunt perpesse sub praediistis principibus in Iudsa sunt reverse. Ex quo uidelicet tepore,a Babylone pro Asti simi,& ipsi 8c prouincia uocitatur Iudaei. X.autem tribus,quae prius

in captiuitate ductae sunt, & uocabatur I srael,hactenus trans Eufraten cos morari probatur.Esdras uero et qui cum eo reuertebatur,postsi uota perssecerunt,in Eustate surgentes, die duodecimo primi mensis septimo imporii anno, Xerxis ad Hierosolymam peruenerunt,quinto mense eiusdem ansiri, serentes secum sacras pecunias, argenti talenta sexcenta quinquaginta, disse argentea talentorum centum, uasa aurea talentorum uiginti, 8c uasa aerea auro meliora,habentia pondo talenta Xll.Haec nancν rex & consiliarii cius 8c Israelitae Babyloniae habitantes donauerunt, quae Esdras sacera dotibus ac templi custodibus tradidit. Praecepit etiam rex Esdrae, quem in lege des sapientissimum deprehenderat,iit Iudaeos erudiretriae in aliquo per norantiam in legibus paternis delinquerent.

O tempore Ioachim desuncto principe sacerdotu, filius eius Elias

sippus in principatu sacerdotalem successit. Neemias etia Xerxis

pincerna auxiliante diro meruit obtinere,ut cum honore ad patria reuerteretur magno, 8c ciuitate reaedificaret diruta. Qui ueniens Hierosolymam cum multa filom turba, muros ciuitatis restaurauit curesilas, populum p in ea congregans, sua Mnevolentia habitare sicit,uir bcnisgi S erga propriam gentem. Sub hoc tempore ' Pompilia iurgo ob crime Alias, itupri Romae uiua desessa est. Eschilus, Pindarus,Sophocles,et Euripides POrμ tragoediarum scriptores celebrantur insignes. Herodotus quo historia o phyriarum s riptor SI Zeuxis pietor agnoscuntur.

Qualiter Xerxes de regno septingenta milia armato* ,δc de auxiliis CCC. rostratas etiam naues mille CC. oneratas vero tria milia habuisse in exerum . . citu fertur, cui Leonida Spartan dux cum quatuor milibus obstitit, . . . dc pene eum vicit.Deinde Temistocles Atheniensium dux naualipraelio exercitum eius superauit. Xerxes vi Bis,amissis copiis turpiter refugit in patriam. Cap. VI.

Girux Xerxes septingenta milia armatorum de regno 8c trecenta de aus

xiliis, rostratas etiam naues mille ducentas, onerarias autem tria mistia numero habuisse narratur:ut merito inopinato exercitu immensae

que classi uix ad potum flumina, uix terras ad ingressum, uix maria ad ioarsum,suffecisse memoratum sit. Huic tame incredibili teporibus nostris 'agmini,cuius numerum nuc dissicilius est astrui, quam tunc suit uinci: Leonida rex Spartanom cum quatuor milibus holm in angusti js Thermopilas rum obstitit. Xerxes autem contemptu paucitatis obieetio iniri pugnam, conscii manum imperat. Porro illi, quom cognati SI commanipulares in campis Marathoniis occubuerant, certaminis simul Sc cladis extitere

87쪽

FRECVLPHI EPISCOPI LEXOVIENSIS, principium. Deinde succedes sibi turba maior ac segnior, cum iam necp ad

Procurrendum libera, neque ad pugnandum expcdita, neq; ad fugiendum Prompta, solis mortibus subigeretur, triduo continuo non duoiu pugna. sed cedis unius populi fuit. Quarto autem die cum uideret Leonida undimhostem circumfundi: hortat auxiliares socios, ut subtraherent se pugnae,ire cacumen montis evadant,ac se ad meliora tempora reseruent,sibi uero cum Spartanis suis aliam sortem esse subeudam plus se triar u uits Dinaissis socijs, Spartanos admonet de gloria plurimu de uita nihil sperandum, ne expectadumuel hostem uel diem, sed occasione noetis perrumpeda castra commiscenda arma, conturbanda agmina sere:nusquam uictores honesim us,si in castris hostili esse perituros. Persuasi igitur mori malle n ultionem' futurae mortis armantur, tanu ipsi interitum suum 8c exigerent 8c uindicarent: mirum die u sciccenti uiri castra sexcentorum milium irrumpunt.Tumultus totis castris oritur. Persaequo ipsi Spartanos adiuuant mutuis caedibus suis. Spartani quaerentes regem noe inuenientes caedunt stemunt que omnia, castra peruagantur uniuersa,Winter densas strues corporum, raros homines uix sequuntur,uietores sine dubio nisi mori elegissent. Praelium a principio nod is, in maiorem partem diei tractum, ad postremum uincendo fatigati, ubi quisque eorum deficientibus membris uisus est sibi mortis suae ultione sectatus,ibi inter impcdimenta cadauerum crasso 8c se m elato sanguine palpitando lapsus'mortuus est. Xerxes bis uictius in terra, nauale praelium parat. Sed Themistocles dux Atheniensium cum intellexisset,Ionas quibus dum auxilium superiore bello praebet, in se Per sarum impetum uerterat, in auxilium Xerxis instruehum classem desti cere, solicitare eos parti hostique subtrahere statuit,& quia colloquela di facultas signa negabat, locis quibus lones accessuri nauibus uidebari tur proponi lymbolos saxisque affigi iubet, socios quondam & particis Pes Periculorum, nune autem iniuste desides apta increpatione corripi ens, atque ad antiquorum iura Sc seddera religiosa adhortatione persua*dens, Praecipueque admonens uti commisso proelio, cordentium uicem inhibcant remos , seseque bello auferant. Igitur rex partem nauium ibbi detinens, spe stator pugnae in littore manet. Contra autem Arcem, dora regina Halicarnis, quae in auxilium Xerxi uenerat, inter primos duσces acerrime bello immiscetur, ita ut uersa uice in uiro sceminea cautela, in Hemina uirilis audacia spes aretur. Cum autem anceps pugna esset, Iones iuxta praeceptum Themistoclis paulatim se certamini subtrahere coeperunt. Quorum desectis Persas a parte sugere persuasit, in qua trepi datione, multae naues mersae captaeque sunt. Plures tamen saeuitiam re gis uelut immanitatem hostis timentes, per domos dilabuntur. Ergo an rium tot malis regem Mardonius aggreditur, suadens regem in regnum redire oportere, priusquam aduersa fama nouas res domi moliretur, se autem si residuae sibi copiae traderentur, oc ultionem ab hoste exacturum,

88쪽

CHRONICORUM TOMVs L LIB. Ill. I. XLI.& isnominiam domesticam propulsaturum, aut si aduersa belli perseuearisient,cessurum se quidem hosti,sed tamcn sine regis infamia.probato consilio exercitus Mardonio traditur. Rex Abidum, ubi pontem ueluti uictior maris conseruerat,cum paucis proficiscitur. Sed cum Ponte hybernis temis pestatibus dissolutum offendisset, piscatoria scapha trepidus transiit. Erat sane quod spectare humanum genus, et dolere debuerit, mutationes rerum

hac uel maxime uarietate permetiens,exiguo contenium latere nauigio, sub

quo ipsum pelagus ante latuisset, Sc iugum captiuitalis suae uineto ponte portasset,uilissimo unius seruuli Here ministerio, cuius potetiae dum montes exciduntur,valles replentur, amnes exhauriuntur, ipsa etiam rerum nastura cessisset. Pedestres quoq; copiae quae ducibus comissae suerant ab

re,fame,ac metu tabuerunt, S cr udescente morbo tanta pestis tantaque sceditas moriensium exorta est, ut uiae cadaueribus replerentur: dirae etia alistes atque improbs bestiae escarum illecebris solicitatae moribundum seque, Tentur excrcitum. At uero Mardonius, cui reliqua bella commiserat Xersxes, amatus primu successu breui, mox in extrema desedius est. Olyntum siquidem Glciat oppidum expugnauit. Athenienses uaria solicitatione adducere in spem pacis aggressus: ubi inexpugnabelem eorum libertatem uioda, incensa urbis parte,in Boetiam omnem belli apparatum deducit. Illuc quoq; cum centum milia Griccorum insecuta sunt,*commisso sine mos ra prielio:Mardonium deletis copiis ipsius, uelut e naufragio nudum cum Paucis fugere compulerunt.Castra regiis opibus reserta,ceperunt non paraim quidem antiquae industriae damno. Nam post istius praede diuisionem auru Persicum prima Gi scie uirtutis corruptio fuit. Urget igitur inceptus miseros extrema perditio. Nam serte eodem die, quo in Boetia Mardoni' copiae deletae sunt, pars Persici excrcitus in Asia sub monte Micale nauali Practio dimicabat. ibi nouus repente rumor utriusque classis S populi λεPleuit aures, Mardonia extinctas copias, Graecos extitisse uictores. Mira diuini iudicii ordinatio,in Boetia oriete sub iste bellum Lisse commissum, in Asia meridianis horis sub eadem die tantis spaciis maris terraeo interia . centibus nuntiatum est. Qui rumor uel maximae rei adstipulatus est:quod Perias audita clade sociorum primum dolore, dehinc dcsperatione corre Ptos nec bello expeditos,nee sugs habiles reddidit, at ita costernatos profligatos in constantior factus hostis successu selicitatis,inuasit.Xerxes bello in cistiter gesto,contemptibilis suis laetus:per Artabanum praesectum sm una in regia circumuentus occiditur. Quo in tempore Diogenes agnoscis tur,& sectatorcs eius physici philosophi Temistocles autem in Persas susgit Pindarus clarus habetur,Sophocles tragoediarum scriptor,& Euripis ues clari habentur, Herodotus historiarum sciiptor agnoscitur, Bachilides 8c Diagoras plurimo sermone celebrantur.

Arta eme regnante libri Pythago incensi sunt ab Atheniensibus. Et me

mo tale philosophorum qui tunc fuerunt,id , Hippocratis

89쪽

r A Riarxerxes a Machir dicebatur: gnatast annis XL. post meta banum, qui VII messes regnaueratralateaedificatione uero tenas

: facerdos clarus apud Hebraeos habebatur, magister onantium quippe in legibus sacris,qui regressi fuerantii a Iudaeam de captiuitate Neomia uero muros ciuitatis Hierosolymorum perfecit. Pontifiκυeno mari mus templi fuit Ioachim, Eliasis filius, quem Iosephus Iud in nominis Defuncto autem Sc hoc, Iohannes filius eius honorem se epit sacerdota lem. Quo etiam in tempore Aristarchus tragoediographus, Craunias, MPlato comoediarum scriptores, Zenon & Heraclitus agnoscitiatur. λι recides secundus historiarum scriptor atque Sophocles,&l Ariophanes traooediarum scriptores habiti sunt. Herodotus uero cum Athenis libros susos in concilio legisset honoratus est. Pythagorar autem sophi, libros de, creto publico Athenienses combusserunt: eo quod magicas artes atque nicromantiam in eis reperissciat. Empedocles autem atque Parmenides phis losophi, Milesius etiam physicus clari habentur. Iste aut Thales,ut suis cessores etiam propagaret, rerum naturam si rutatus, suasque disputati nes literis mandans emuniuit: maximeque admirabilis extitit, quod astros logiae numeris comprehensis . desectus solis Se lunae etiam praedicere moluit. Aquam tamen putauit rerum esse principium, & hinc olivata elemens in mundi ipsumque mundum Sc quae in eo iunguntur existere: nihil aute huic operi,quod mundo considerato, tam mirabile aspicimus; diuinae menti praeposuit. Zeuxis autem prsclarus Pictor agnoscitur. Excuius non mulli imaginibus, quas plurimas apud diuersos fecerat, lauacrum Bizanstiorum arbitrantur appellatum. Gibus diebus principium iubilci septu gesimi erat secundum Hebraeos. Tunc lapis e coelo ruit,in fluuium AOgis. Hippocrates quoq; medicus,ac Socrates philosophus, insignes habens rur,Sophocles poeta tragicus, atque Democritus agnoscuntur, Pindarus

etiam tunc innotuit. De Manilio duce Tusculano,qui Latinos subegit, acde I. Agone Ros

mae acto&de magna pestilentia, quae Romanas vires fereconsum 3ω , pserat, δέ caetera quae ruc gesta sunt apud Romanos. Cap. MIL

Vibus diebus a Mammilio Tusculano duce, Latini apud Res

parta deontia spolia, tunc Sc Agon Romae clarus habebatur primus. Romae ergo suspenso ad modicum bello grauis pestis sentia subsequitur,quae per uniuersam ciuitatem uiolenter incanduit:ut mesrito praecedente prodigio coelum ardere uisum sit: quando caput gentium, tanto morborum igni flagrauit. Nam eo anno mulium Sc Seruilium a bos costiles pestilentia consumpsit. Militares copias plurima ex Parte coimserit, multos nobiles pucipueque plebem foeda tabe deleuit: quamuis iam etiam

Diuillae

90쪽

CHRONI CORVΜ TOMVS L LIB. m. Fol. XUL etiam superiore quarto anno oborta lues, eundem populit depopulata sit. Proximo dehinc anno ciues exules, seruique sigmui duce Hei bonio uiro Sabino inuaserunt,incenderunt* Capitolium. Vbi sortissime quidem Valerio consule 8c imperatore dimicatum est, sed adeo atrox Sc graue discrismen praeli j suit, ut ipse quoque consul Ualerius ibi fuerit occisus, & indisgnam de seruis uictoriam, insuper etiam sua morte foedarit. Sequitur ansnus,in quo cum uieto exercitu consul obsessus est. Nam Minutiu consule congressum proeliis, ut,Volscique superauerunt,& fugientem in algidosame, ferroque cinxerunt, adiumque infeliciter foret, ni Quintius Cincinautus praecipuus ille dictator, artatam obsidionem oppresso hoste sol uicto, qui repoetus in rure ab aratro accersitus ad fasces, siampto honore, instru eloque exercitu, mox uictor effectus,iugum boum equis imposuit,ui 'ooriamque qua sistitiam tenens subiugatos hostes prae se primus egit.

De LXX. hebdomadibus a Daniele praedictis,quae in ultimo imperii Nero

nis anno sunt consummais. Cap. IX.

GiT VR Neemiam qui muros Hierusalem construxit,cosummass

se opus tricesimosecundo anno Artarxerxis regis Persarum Esdras memorat. Si quis autem ab hoc tempore septuaginta hebdomadas a Daniele scriptas numerat, quae faciunt annos quadringentOS nonaginta, res

Periet eas in regno Neronis expletas, sub quo obsideri Hierusalem est coepta:secundo postea Uespasiani anno capitur.

. Regnante Dario, gnomento Notho,qui sapientes tune floruerint. Et Romanileges ab Atheniensibus tunc petiueiunt in XII. tabulis scripse runt. Eiectis Consulibus Decemviros costituerint. Et quantum malum ex hoc fit ortum.Et quae illis diebus eis contigerint. Cap. X.

OA R i V ε Persarum rex cognomento Nothus,anno decimo

8c nono regnauit, quem praecesserunt secundus Xerxes 8c Sosgdianus, qui tantum nouem mensibus regnauerunt. Ergo a sescunda dedicatione templi,anni sunt octogintaseptem. Bacchides carminum scriptor, eo tepore agnoscitur,& Pherecidra moritur: Eupolis aute 8c Aristophanes scriptores comoediam agnoscitiatur. Quo in tempo re Romani per legatos Icges Solonis expetierunt ab Atheniesibus, quas in XlI tabuliascripserunt, elicientes* cdsules, potestate decemviris tradides runt, gratia constituendam legum Athenicam. Quae causa magnam Reis Publicae inuexit perniciem. Nam primis ex decemviris, cedentibus caelestis,solus Appius Claudius sibi continuauit imperium, statimque aliorum coniuratio subsecuta est, indignantes penes unum esse imperium, quod eis

erat comune,3c nouo improbae ordinationis incepto,emicuit agmen tyrannorum. Qua populus necessitatis atrocitate permotus, 3c periculo libera talis admonitus , montem Aventinum occupauit armatus : ncc tueri lio

hertaicin armis destitit, nisi postquam se coniuratorum conspiratio, ipsis quoque honoribus abdicauit. Tunc etiam per totum sere annum, tam crebri, tamque etiam graues in Italia terr motus fuerunt, ut de innumeris

SEARCH

MENU NAVIGATION