Selecta numismata antiqua ex museo Petri Seguini, S. Germani Autissiodorensis Paris. decani, ejusdem observationibus illustrata

발행: 1684년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

iso sELECTA NUMIs MATA ne quid incommodi pateretur ; cum reipsa ille, Malii Reges inter Imperium Romanum & Parthicum siti, neutri , nisi coacti, adhqrerent. Quod

vero cognominis fuerit ei, qui Trajano imperat te Arabes regebat, id familiare erat Regibus Syriae vicinis eodem nomine appellari , ut Edesse-.nis, quorum Abgarus erat nomen ordinarium,.quemadmodum aegyptiorum Ptoismaω. in VIII. Rgenteo nummo succedat argenteus, in quo PxRTIV/ caput Pertinacis, cum inscriptione, IMP. CAE S. P. HELV. PERTIN. Au G. In avertaparte stat figura muliebris, dextera tesseram fru- : mentariain, sinistra cornucopiae gestans inscribitur, LIBERTATIS. CIVIB VS.

Duplex rarissima: istius inseriptionis afferri po i

test ratio. Prima, quod post necem Commodi, 'qui nobiliorum fortunis dc vitae, quandiu vixit insidiatus est, Romani omni metu liberati, quasi recuperata libertate, Pertinaci gratulantur. Ita L 3. dc Senatoribus obviis, ud memorat Dio, plebs,

172쪽

xer gebat, & statuam sibi poni jusserat pro cu- , xia, quae arcum tenderet scjusque typum servo in nummulo aereo Cr co) ut etiam imagines ip- terrorem atque minas prae se ferrent. Hanc Senatus illo occiso sustulit, proque, Libertatis imaginem reposuit. Quae vero libertas & securitas Senatus excogitari possit e major, qua gaudebat, Imperium adepto Pertinace, qui Falconem Consulem opibus & nobilitate clarum, sibi insidiantem, non permiserit a Senatu damnari, ex-elamans et Absit, ut me imperante ustus Senator Giam jure occidatur. Alteram inscriptionis rationem figura illa muliebris , tesseram frumentariam manu gestans, sup' peditat. Nimirum initio principatus sui, Cum Populum Romanum gravi annonae caritate pressum videret, nossetque seditiones Romae ex ejusmodi penuria sipe ortas ; ipse navi conscensa obviam.

frumentatoribus ivit, ut eorum adventum acceleraret : nec prius ab hac cura dc sollicitudine destitit, quam de Falconis defeetione nuntium accepit. Cum igitur rei frumentariae abundantissime providisset,& civium suorum inopiam levaΩset frequentibus congiariis , quibus per tesseras febat frumenti largitio : nummus hic genteus

173쪽

XXIX. JU IA

in in emoriam accepti beneficii cusius est. At viacissim ipse erga Deos non ingratus videri volens, alterum nummum, quem tum argenteum , tum aereum penes me habeo, procudi curavit: in quo a parte aversa figura muliebris sedet, manu de . tera duas frumentarias spicas ostentans, Cum epia

graphe , O P I DI V IN AE ; ut & auxilii divini ni morem se .praeberet, & pr cipue Opi seu Terra, quae frumenta profert, honorem haberet. PUlcherrimum aereum primae magnitudinis

nummum aggredior , acceptum olim a ChVaro Stephano Mazureo, cognatione dc amicitia

mihi conjunctissimo, cujus studio & diligentiae debetur, ut plurimum quidquid est pretio aueraritate apud nostros Antiquarios conspicuum. Pr fert in antica parte caput Iuliae Severi , cum epigraphe, IOΥΛlA AΥΓΟΥCrA: In aversa Bacchus vultu juvenili, corpore nudo, dextra thyrsum gerens, sedet in curru cum lside, quiqturriculam aut modium habet in capite, dc cornucopi ς in sinistra. Impressa esst tigris aut panthera sub Baccho ad latus currus, quem Vehunt Centauri duo mas foemina, hqc duplicem inflans fistulam. Ante ipsos exultat puer Cissus, hederς plantς cognomini vicinus. Ad iqvam Isidis stat Cupido dextra facem gerens. Cςterum Bac-

174쪽

1MPERATORUM. ' is Elius &-ςorniculi , seu βammulis, i* f n- sunt insigniti. Inscript..IA I EI N. Laborem facessit quibusdata primo intuitu

Bacchus cum Iside junctos, donec meminerint eundem illum essς atque Osiridem, qui vir lsidis & fratςr, apud AgyHiψβ. Nami Ausonius sic D e . is.

Idem plurihus testantur Plutarchus , Herodotus, i. iacto'.& Diodorus Siculus, qui aiunt in sacri Bacchi& Osiridis, easdem observ ri re ionias 3 utriis quo vitem tribia , simul & hederam quae ho sua Egyptii Voce tur chen ris hoc test, plan- ta CGidis ; utrumque Niis .pducat una j utriucque comites Satyros re Panes. Immo serpens ipsa, cum qua Osiris io sabula Jsiacae Bembi γ ide- tur, fuit amica B cchi, N Orgiorum ejus comes individua, ut in argenteis Laodice risium numismatibus superius annotavimus. Pra: Mna nih*s de his appositε i ceci d T ij v I S. G.

175쪽

s ELECTA NUMISMATAT, ranis, atque situm pubis miratur Osirim . Barbara, Mempiatem plangere docta bovem,

Primus aratra manu solerti fecit Ossiris , Et teneram ferro silicitavit humum. Hrthmis inexperta commisit semina terra, , Pomaque non notis legit ab arboribus.' Hic docuit teneram palis adjungere vitem; Hic Ciridem dura cadere falce comam. Isti jucundos primum matura sapores

Expressa incultis ova dedit dibus.

Iste lituor docuit moces infeci e cantu , Moest re ad certos nescia memb=a modos. Bacchus oe agricola magno confecta labore

Pect ora linitia di soloenia dediti a Bacchus oe a 'ctis requiem more lismi fert, Coisis sic dura compede ' Vesta senem. Non sibi sunt tristia cura, nec lunus, Osiris

Clim idem sit Bacchus atque Osiris , quis miretur comitem adesse Isidem in nostro nummo, Plutat cho pr sertim assirmante ex Anticlide, eos con nubio junctos isiectius igitur, in vir asidis, 'primas tenet inciaria, nudus ipse, cujus Talto nem 'reddit Phur huius. Simulachris 1h uit, Bacissi 'nudis fiebant , ut Uihi 'natur is Menderent, qua secreta remelat. Hinc vulgatum, in sentis. Dextra thyrsutri

176쪽

IMPERATORUM. sve hastam tenet, cujus mucro hedera lambente protegebatur: quod significat, inquit Macrobius, vinculo quodam patientiae obligandos impetus seroris. Habet enim hedera vinciendi obligandique naturam: vini vero calor ad furorem saepe . hominem propellit. Quidam illi, thyrsum tribuunt, quis d ebriorum pedes officium suum haud Plane peragant sine scipione: alii vero, quod compotatio raro sine rixa dc lite finiatur. Ad oram currus depicta est tigris, vel panthera; sive quod vinum, ut jam dixi, furorem hominibus inducat; seu potius, quod moderato sumptum, ferinos rusticorum animos conciliet; sive etiam quod Bacchus triumpho Indico ejusmodi feras currui

iunxerit. Martialis: Itbs vj. 1ς-Nam cὰm captimos ageret s2b curribis Indos,' Contentus gemina tigride Bacchuae erat. illum quidem inter pantheras educatum plurimi tradunt. AElianus de Animalibus, pantherae quod- έib. io. e. dam genus hoc cst, vitem vocari ait, eodem nomine cum frutice vinifero. At quemadmodum Bacchus, vel Osiris, omni naturae humidae praeesse existimatur : ua Isis terra est, vel natura rerum subjicens Soli; ideoque illi modius in Capixe,& cornucopiae in brachio sinistro, vel uti seu rum parenti , adsignatur in nummo. Adest

illi Cupido, qui ejus filius censetur , vel quia ex

177쪽

s ELECTA NUMIs MATA

Chao S Terra, quae Isis est, natum fabulatur H siodus; vel quia Isis eadem atque Venus, Cupidinis mater.' Centauros Bacchi vectores non solus reprae- Lb. ic. sentat noster nummus, sed etiam Nonnus eos ipsius

currui subjungit y quia insignes vini potatores apud veteres existimati sunt. Testis cum Lapithis pugna , in nuptiis Pirithoi dc Deidamiae. Ante

Centauros currum vehentes cernitur ludibundus puer Cissus, hederaceo stipiti, cui nomen dedit, adhqrescens. Cum enim ria Bacchi comitatu satitaret cum Satyro, humi ab eo letaliter assiichus, ab ipso Baccho an hederam est mutatus quae cOM: Gr ce, S exinde rpsi sacra : vel, ut fabulas

mittamus, quia contra ebrietatem facere censetur. Cornua vero ideo Baccho attributa refert

M 1. Diodorus, quod primus 'boves sub iugum miserit, idem atque Osiris, ut supra retulimus ex Ti bullo: Prim in aratra manu solerti fecit Osiru, Et teneram ferro soricitavit humum. Aliam tamen tradit rationem Diodorus idem, nempe quod sit Ammonis filius, quem arietinis, cornibus insignem nemo nescit. A iam adsignant alii, quod vinolentia proeter viam d contumaciam, pariar, quae per cornua designatur. Cornua, in-

iuuit. Festus, Libero patri tribuuntur . eo quod bomi

178쪽

ares nimio vino truces fiant. Veteres etiam pro poculo , cornu bovis utebantur. Sed quia cornua Bacchi in nummo nostro minutissima sunt, & lares radios potius imitantur , quam animalium cornua ; in memoriam revocant AEgyptiorum doctrinam, qui Bacchum aiunt esse luminis inventorem autorem, immo esse Solem ipsum: unde Ignigena vocatur ab Ovidio , non solum

quod a fulminata Semele sit genitus, aut propter igneam vini naturam, sed quod sit ipse Apollo.

Hinc cum face accensa in manu reprisentabatur ab OEgyptiis & Graecis, apud quos vocatus est, A festa ejus a Pallenensibus celebrata. Inter nostros etiam Latinos Sidonius pollinaris ceunit: put aurea rumpunt Cornua, ct indigenam jaculantur fulminis ignem. Et ante ipsum Horatius illum descendentem ad lib.1. . tDinferos, id est, in occasum vergentem, describens:

T. ωidit insons Cerberus aureo

Cornu decorum.

Quid Baccho cum Nicaeensibus, qui nummum Auderunt , pluribus edisserit eruditus noster Tris anus ujus in messem falcem mittere religio est. Ipsiam adire licet, nec quemquam doctrinae purioris de sanioris avidum poenitebit.

179쪽

XXX.

I Uliam matrem comitabitur filius, Antoninu,

Caracalla, in aereo priinae magnitudinis nummo, cum Capite laureato , pectore loricato, d inscriptione, M. AURE L. ANTONINVS PIUS A v G. In aversa parte cςlatus est Hercules nudus. stans, dextra libans patera super aram ignitam, laeva clavam & pellem leoninam gestans. Eo coram saxea quaedam moles conspicitur, duabus columnis in modum metarum distincta, cujus ab' infima parte aquae defluunt. In ima parte nummi videre est conchylium : inscriptio sic legitur SE P. TYRUS M. . . . COLO. hoc est, Septimi. Tyrω Metronis Colonia.. , .a

De hoc nummo pauca mihi dicenda, quamui, amplam & foecundam messem suppeditet. Quem enim paulo ante laudavi, Tristanus in Hadriano, super insigni Gordiani tertii nummo, cujus par 'aversa casdem columnas refert, tanta eruditionς

diligentia disseruit, ut omni ni it addi po

180쪽

IM PERATORUM

sit. Mei tamen . nummi copiam studiosis faciendam censui, tum quia nondum, quod sciam, edirus fuit, ac peculiari typo cusus est; tum quia illis ansam praebebit disceptandi, num columnae illae sint Herculeae toties decantatae, ad Gades Tyriorum coloniam positae 3 an etiam aquae illae interfluentes, pro freto Gaditano accipi possint ;an non potius designent Petras Ambrosias, undis innatantes , quibus firmatis superstructa dicitur antiqua Tyrus: de quibus prςsertim copiose Tris anus loco citato, consulendus. Quod ad concham in infima nummi area positam pertinet, dubitari non potest, quin exhibeat conchyliuni purpurae vel muricis Tyrii, ex cujus cruore fiebat purpureus ille color, toto orbe Celeberrimus, .

magnatum virorum principum vestibus intin .Lter aereus, secundae magnitudinis, capite XXXI. Alexandri Severi percussus est , sine corona, cum inscriptione, M.' A V R. A L E X A N D E R 'CAE s. Habet in aversa Caesarem ipsum stantem, paludatum , dextra sceptrum demissum tenentem, laeva hastam puram: a sinistra stant duo si gna militaria, cum inscript. IN DYLGENTIA

SEARCH

MENU NAVIGATION