Selecta numismata antiqua ex museo Petri Seguini, S. Germani Autissiodorensis Paris. decani, ejusdem observationibus illustrata

발행: 1684년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Novus hic indulgentiae typus, necdum in nummis visus; qui tamen historiam scrutanti confestim oc facile constabit. Neque enim sola Deae sedentis imagine, quae dextra pateram, laeva hastam gerit, haec virtus adumbratur in numinis; sed etiam iis, quos producit, effectibus nonnunquam designatur. Sic tu numinis Sept. Severi MAntonini Caracallae, Indulentia in Carthaginienos , signatur icone matris Deum leoni infidentis, seu potius Deae Coelestis, quae hujus urbis pecu

liare numen. At in nostro Severus Alexander,

seu potius Senatus Romanus, Elagabalum deme xeri volens, dc ipsius indulgentiam extollere, qua Caesaris nomen 6c dignitatem Alexandro cositu terat, Indulgentia Augusti nummum cum figura Alexandri Caesaris consecravit. Immo&alterunt primae magnitudinis assecutus sum, ejusdem Alexandri Caesaris, cum icone Deae Spei, & eadem

Indulgentia inscriptione in aversia. Siquidem Julia Maesa sagax providens foemina , Elagabali avia, animadvertens ipsum ob nefanda flagitia

182쪽

IMPERATORUM. 171 apud probos quosque offendisse , & suspectans

contemptum ac indignationem omnium ordinum, quae Romae in ipsius perniciem vergebat; ut Imperium familiς in conservaret, Elagabalo vix decimum octavuna annum agenti persuasit, ut Alexandrum sibi sussiceret, qui principatum yli ab omni molestia & cura liberum prς staret,

ac res humanas curaret : dum ipse imperator, Deorum, ac prςcipuo sui Elagabali, cultui ceremoniis vacaret. Quod illi, alioquin levi ac sto lido adolescenti, probatum cum esset ; Alexan- .der, C sar appellatus est, dc Consul factus cum . Vagabalo , a quo in filium adoptatus est. Sed propter morum discrepantiam illico ipsum facti

poenituit, nec desiit Alexandro aperte ic occulte insidiari, donec in castris pr toriis cum matre Socmiade miserrime dilaceratus est; ipso Alexandro Imperatore acclamato, ut videre est apud Herodianum. Sola raritas, & typus insolens, qreo sequenti XXXII. secundς magnitudinis lila locum dabit. O M/xiMINUs stentat duo capita Imperatoris Maximini saureati, Mi 0,. dc Maximi C saris absque corona, cum epigraphe, ΑΥ T. Κ. r. ΙΟΥ. ΟΥΗ P. MATI ME IN OC, r. ΙΟΥ. ΟΥΗ P. MAElMOC K Maoc est, Imp. CaesC DL Verus Maximini. C. Iul. Verus Maximus

183쪽

1 α SELECTA NUMIs MATA Caes. In aversa parte bini Tritones figuram in si- periori parte nummi sellae insidentem, quae dextra pateram, laeva tridentem, Ut videtur, gestat, abiero quisque brachio sustinent. In gyro scriptum

Hujus postremae vocis orthographia ancipitem me tenuit. Prusia enim, apud quam cusum exusti monummum, ΠΡΟΥΣ Α, non BPOT ZA, scri bi solet. Sed huic evellendo scrupulo plurimum . confert Ezechiel Spanhemius, qui in erudita dc accurata, quam edidit de Praestantia Usu Num antiq. Dissertatione , annotavit istas litterarum permutationes non casui aut errori tribuendas sed pronuntiationi litterarum inter se assinium aut similium : quod confirmat ex Luciani dialogo litterarum, in quo queritur se ex Smyrn o- rum quibusdam nummis expunctum esse a Σε, suum locum occupante. Quod etiam exemplis il

lustrat Vir nobilissimus, & de re antiquariaritissimus. Ita B pro Π, item que Z pro Σ in

184쪽

verbo poni credimus 3 nec aliam, quam fam urbem designare : praesertim cuin aevo posteriori Bursia dicta sit per B, cum Orchanes Turcarum imperator in ea imperii sui sedem constitueret: dc ipse Linguarum Thesaurus Brusamrnu ntians, illam ad reducat. Scio in nummis solitum scribi aut Poυαίων : sed quidni

mus , superioribus auctoritatibus & conjecturis firmati. Quod si Prusae nummus adjudicetur, ei procul dubio tribuendus quae in Bithynia ad Olympum montem, dc in ora Propontidis ad mare dicitur. Quod conjicere licet ex marinis istis numinibus in nummo c latis. Tritones enim Neptuni dc Salaciae filii traduntur a Mythologis. Quo facile adducor ut credam, figuram illam in throno sedentem, ipsius esse Neptuni, qui in hac urbe maritima colebatur. Quamvis etiam ad Iovem referri posset, qui tapius quam Neptunus sedentis habitu designatur in nummis, nisi tridens repugnaret. Sed ut nihil, quod ad praeclarum hunc

nummum elucidandum conferre potest, praetermittam, monuit me pro sua intima benevolentia

R. P. Gabriel Cossartius Societ. I. inscriptionem BPOΥZHNΩN in aversa nummi expressam, quam ego ad Prusiam Bithyniae retuli, pertinere posse ad AOP ΥZAN urbem , quam Stephanus sitam

185쪽

in Ponto refert: idque si literam P post O reponamus, unde translatum esse errore Monetarii credi potest, ita ut legatur BOPΥZHNΩN. Ego tanti viri auctoritati lubens sum assensus. Virci. Joan. Vaistant, Bellovacensis Medicus, nihil in verbo BPOΥZHNΩN mutandum obtestatur, dc urbem nobis indicat in Phrygia sitam, quae ab Hierocle BPOΥZOΣ appellatur, unde BPOΥZHNOI. Macedonius TΩN BPOΥZHNΩN Episcopus Concilio Constantinopoli anno DXXXV L

habito subscripsit. XXXIII.

GORDIANUS TERTIUs.

laureatum,

Δ lA N O C. Intur, cujus in nIAm Gordiani tertii nummum profero, aereum, mediocrem , in quo Imperatoris istius caput igraphe , AΥT. Κ. M. AN T. TONaversa templum tetrastylum vid medio stat Dea velata nubentis ha-Dicu, nempe Iuno pronuba. A parte sinistra in gradu infimo, quo ad templum ascensus, visitur capsa quaedam in modum thecae hortensis, cum

186쪽

Diu haesi, fateor, super mysticae hujus arculς, quae nusquam mihi in nummis occurrerat, explicatione. Primo intuitu suspicatus sum esse vas aquae salientis, ad ablutionem eorum, qui templum libationis aut sacrificii Causa accedebant. Dubitavit etiam aliquis, num columnς templi fuerint ligneae , dc novo quodam miraculo vel prςstigio ramos emiserint, radicibus in terram actis. Tandem arcanum mihi videor assecutus, ex Pausania in Achaicis. Samii, apud quos cusus nummus, magna ambitione referunt, Iunonem

apud se natam ad Imbrasum fluvium, sub Vitice planta ex viminum genere ; quae diu postea in remplo Iunonis visa est, o. --, ubi adhuc Pausani ipsius aevo ostendebatur : illudque est

arbustulum , quod e regione columnae nummus reprςsentat. Vitex vero, frutex est in arborem assurgens, in fluminum ripis ac torrentum alveis nascens, ramis praelongis lentisque, foliis olivae, sed mollioribus: Graeci ., vocant, quod nobis castum sonat. Hinc est, quod matronae Athenienses, Festa Thesmophoria in honorem Cereris celebrantes, quia castitatem servabant. Perque novem noctes venerem tactumque virilem In metitis numerant ,

ut cecinit Ovidius : ex foliis viticis cubilia sibi substernebant, quia, ut ait AElianus, vitex exi-

187쪽

XXXIV.

stimatur ab veneris appetitione prohibere, unde vulgo ab Herbariis Agniu castus vocitatur. Si velis esse symbolum lunoniae pudicitiae, non repugnabo. . . Quod ad templum pertinet, ab Argonautis ipsis dedicatum tradit idem Pausanias, illuc signo Deae ab Argis devecto , quod antiquissimum esse scribit, utpote opus S mitidis AEginetae, qui DP dato aequalis fuit. Eratque velata Iuno habitu nubentis , ut in nummo :& sacra ejus anniversaria , nuptiarum ritu a Samiis celebrabantur, quia apud eos adoleverat, Iovi nupserat. ALterum ecce Gordiani tertii nummum

reum primae magnitudinis, cum adverso Capite Tranquillinae uxoris, oc inscr. AΥTOΚ. Κ. M. ANT. TOPΔIANO N. CAB. I PAN ΚΥΛΛINAN. CEB. In altera parte rupibus insidet figura muliebris, capite turrito, cujus capiti imminet eques sagittarius, aut Centaurus decurrens : haec dextra segetes

Diu in oti

188쪽

IMPERATORUM. 377getes tenet, & ante pedes ejus figura nuda cernitur, brachia, more natantis, inter aquas extendens , cum inscriptione, ΑΥ P. CEn. ΚοαC IN TAPA. Aurelia Septimia Colonia Singara.. Maximi apud Antiquarios momenti δε existimationis semper fuere coloniarum nummi, earum pra sertim, quae Versus longinquos & remotiores imperii limites deductae sunt. Romanam enim potentiam latius praedicant, quae gentes quasi toto orbe dissitas, coloniarum ope, in officio continebat. Inter causas enim Coloniarum deducendarum enumerantur prςcipuae duae : prima, ut populi subacti coercerentur , altera, ut hostium incursiones reprimerentur, essentque tanquam praesidia partis bello provinciis. Hinc CL delegea p.

cero eas vocat Imperii propugnacula inquit, ope pretium diligentiam mavorum recordari , qui colonias sic idoneis in locis , conira sublicionem per culi collocarunt , ut propugnachia I crii esse viderentur. Sed si ulla unquam acquisita bello provincia, opus ejusmodi praesidiis habuit, cerae Mesopotamia, quam, cum dissita longius, S hosti bus potentissimis, nempe Parthis ac Persis, finitima esset, sic erat tueri dissicile, ut eam Hadrianus, cum quibusdam aliis a Trajano in potestatem Populi Romani redactis, deserere satius duxerit, ut & Philippus post illum, caeso Gordiano

189쪽

1 3 s ELECTA NUMIs MATA

Ejus est provinciae Singara, Rhetavorum civitas, cujus mentio in nummo, a qua & Singarena regio nomen invenit: quae, si non primum a L. Aurelio Vero, qui per Avidium Cassium legatum in his Orientalibus provinciis contra Volog sum Parthorum 'Regem bellum gessit, saltem postea

a L. Septimio Severo colonia facta videtur. S tis hoc innuit Septimia gentile nomen, quo insignitur; nec abnuit alterum Aurelia. Quippe Severus tanta dignatione M. Aurelium Antoninum prosecutus est, ut illum patris loco habere voluerit, teste ipsius nummo, in cujus aversa parte in Severo. DIVI M. PII F. appellatur. Sed AEl. Spartianus illum ait in Marci familiam transire voluisse, filium suum majorem Bassianum, apposito Aιι- relii Antonini nomine, Caesarem appellasse; dc eo usque processisse hanc erga Marcum propensionem & cultum , ut scelestum illum ejus filium Commodum in Divos retulerit, Antonini nomen omnibus deinceps Imperatoribus adscribendum censuerit. Hinc est forte quod ejus demo tui reliquiae in M. Antonini sepulcrum illatae sunt. Clim igitur Aurelia dc Septimia denominetur Singara, illuc a Severo coloniam deductam potius crediderim, quam a Vero, qui Antiochiae Parthici belli tempore otiabatur. Severum autem ipsum , Nisibim usque, a qua non longe dL.

190쪽

iMPERATORUM. I 79stat Singara, penetrasse scribit Dio 3 militesque iis 11. ejus, postquam Seleuciam , Babylonem , Ctesiphontem, aliasque remotiores urbes occupassent,

ad superiores partes Tigris, cui adjacet haec colonia, pedestri itinere aut navigiis rediisse. Similem postea expeditionem suscepit Gordianus adversus Regem Artaxerxem, qui Parthicum Arsacidarum imperium aboleverat, Nisibim usque pervenit, vicinasque gentes. Inter eas Singareni praeclarum hunc nummum, in honorem iptius Zeuxoris Tranquillinae, cuderunt. Figura illa m hebris, in aversa parte sedens, cineto turribus capite, urbis Singarae typus est, dextra fruges fertilitatis indices tenens. Sagittarius eques, Parthorum oc Persarum militiam designat, quae potior equitibus & arcu : figuram vero nudam, ad pedes mulieris sitam, flumen Tigrim exhibere, non

omnino a ratione alienum puto.

IAm aereum secundae magnitudinis exhibebimus, in quo caput Philippi filii, cum inscrip t.

M IOΥ. ΦΙΛΙΠΠΟC ΚΑICAP. In aversa parte stant tres figura: muliebres, obversis tergis junctae, cum modiis aut turriculis in capite, quarum media, quae totum exhibet vultum, facem alteram dextra gerit, alteram sinistra: quae dexterior est, serpentem dextra, laeva clavim antiquae for-

SEARCH

MENU NAVIGATION