장음표시 사용
211쪽
ris & metalli, cujus anteriori in parte caput Carausii, quem in Britannia dominatum fuisse norunt omnes in cum aversia rarissima hisce verbis concepta, EX P ECTATE VENI. Sed dc alterum possidet illustrissimus Sevius, vir omni laude major, similem pondere & metallo, qui Neronis caput prae se fert: in altera vero palle figuram stantem, cum verbulo non toto, PAVLLIN. quod
innuit indubitanter illustrem aevo illo Suetonium Paullinum, qui in eadem Insula Neronis legatus, saepius adversus Britannos depugnavit : 5 famosam illam Reginam Bundulcam, quae octoginta Romanorum & sociorum millia trucidaverat, cum ducentis hominum millibus fudit. Pauca laaec tibi, VIR CLARISSIME, a te pro Vocatus repono; quae tu velim accipias, quasi specimen aut potius pignus majorum in selecta Musei nostri numismata meditationum , quas a me jam pridem amicissimis conviciis exigere non cessas.
212쪽
Super dubiis quibusdam ad nummos Familiarum Romanarum Fulv. Ursini spectantibus.
Equitem Romanum. ANTI faciunt studiosi omnes tibi innotescere, aut per te caeteris, VIR I L L USTRISSIME, ut revocata jam xideantur heroica illa doctrinarum tempora, quibus si quis eruditione aut sapientia prae caeteris insignis crat, ejus visendi studio litterarum amantes omnes , ad extremos usque terrarum fines properabant. Ut enim Pythagoras, Memphiticos vates4 Plato, gyptum de Archytam Tarentinum; Apollonius, Brachmanas & Gymnosophistat inviserunt; ut ad T. Livium ab ultimis Hispaniae Galliarumque finibus accessisse quosdam nobiles legimus, quos ad contemplationem sui Roma non traxerat, CC
213쪽
Lox DE NUMMis inius hominis fama perduxit: ita dc hoc aevo ex
universis terrae partibus, ad aedes tuas Concurritur ab omnibus , quotquot antiquitatis studio tenentur, qui Romam contendunt, ut eruditio-
. nis tuae fructus uberiores percipiam. Quidni i si& Regium illud Sidus orbis Christiani, quod nunc Urbem illustrat, CHRISTI NA, inquam, illa
incomparabilis, quam primum te inter primores nobiles Romanos, sibi advenienti occurrentes Conspexit, Commota tui nominis fama , quam praesens augebas, honorificentissime compellavit,& te selegit unum, a quo Romanae antiquitatis arcana cognosceret. o consilio & musteum tuum adiit s*pius, ut congeriem illam veterum numisi natum totius Europae primariam inviseret, te super his dissertantem audiret , probaret,
Hujus tuae eruditionis fruendae gratia, VIR ILLUSTRISSIME, dicam lubens, Romam sam profectus: lc qui olim solo peregrinandi animo vix adolescens illud iter aggressus fueram, septem abhinc annis, jam seni vicinus, iterum emensus sum, tui fama nominis evocatus. Quam felici bus auspiciis, qua rn fausto successu, quam com ter a te exceptus sim, quam liberaliter habitus ,
edicere non opis est nostrae. Hinc mihi. novus Romanae antiquitatis amor increvit, quam. Vix
214쪽
olim delibare contigerat. Inde series nummorum: Imperialium, cujuscumque magnitudinis metalli, congessi, te manu quasi ducente, & tuis informante prςceptis ac consiliis, sive in comparandis genuinis & sinceris, sive in explodendis fiditiis, & rarioribus dignoscendis. Sed tibi praesertim debere me profiteor seriem Familiarum Romanarum non ignobilem, quippe qui me im, pulisti ad colligendos earum nummos, quos Consulares appellam multi, de quibus Fulvius Ursinus praeclarum illud & immortalitate dignum opus conscripsit. Quod te duce feliciter adeo consecutus sum ., ut omnium familiarum , centum sexaginta quatuor numero, quas in lucem edidit,
cum sela mihi desit Horatia, & spes illius recuperandae non desit: atque adeo plures septingenetis quadraginta Fulvianis nummis possideam ;prς- ter ducentos quinquaginta absimiles, quorum ne meminit quidem : in quibus tamen dignoscuntur viginti familiae, quas non recensuit , Omnes archetypos & indubitatae vetustatis. Illorum prae cipue meditationi ut incumberem, hortatus es: quod ut prς larem , cum primum Lutetiam Parisiorum reversus sum , meque tuis auxiliis destitutum sensi, ad eundem Ursinum confugi, quem in rebus sanξ reconditis, mihique prius incogni- iis, ducem me secutum profiteor. Neque tamen
215쪽
Q DE NUMMi ita me illi obnoxium credidi, ut alia identidem
sentire non liceret. Ut enim in antiquis oraculis saepius duplex sensus, immo dc contrarius occurrebat: ita ic in veterum nummorum inscriptionibus multa visuntur , quae multiplicem patiun tur ut lectione is, ita-explicationem ; tum propter vetustatis injuriam, prςsertim in aereis , in quibus rubigo novas dc fictilias literas videtur in ducere prioribus corrasis , tum quod crescente in dies conquirendi studio , reperiantur alii similis quidem fabricae, sed elegantioris, aut magis integrae, qui novam lucem afferunt ; tandem quod e terrae visceribus eruantur quotidie alii nusquam viii, qui conjecturas priores, quibus saepe nititur numismatologia, ad veriorem solidiorem sensum reducunt. Exemplo nobis erit unus idem Uisinus, qui cum in commentario Familiae Sestiae affirmet Familiam Sextiam, per literam X, in nummis nusquam reperiri: nihilominus inter Iulustrium imagines petitas lex ipsiusmet Ursini Bibliotheca, quas prςlo dedit Antuerpiae Theodorus Gallaeus cum notis Jo. Fabri, nummus exhibetur in Appendice sub litera H, cum capite P. Cornelii Scipionis Nasicae, in cujus aVersa parte,
ut videre est in Commentario, AEdilis inscribitur C. Sextius , adnotata etiam per ipsum Fabrum familiarum differentia, quod Sestia, patritia lacrit;
216쪽
pOMPEIANI s. vos Sextia, plebeia. Nimirum post editas a Fulvio. Ursino Familias Romanas, prodiit, ut verisimile est , nuper repertus nummus ille rarissimus, cui similem inter qreos meos mediae magnitudinis
. Quae ita inscriptionibus dissicultas, eadem in capitibus virorum illustrium dignoscendis contingit; tum vitio sculptorum aut monetariorum, qui minori arte & cura nummos procuderunt. λ tum quod aevi longinqua vetustas tantum valuit mutare , cum maximo dolore Antiquariorum, qui Heroum de summorum Ducum ora sincera,
post res tam prςclare gestas, prae manibus habere gestiunt. De veteribus igitur nummis dissertatio, ut dixi, saepius conjectura niti cogitur, plurima V actare, quae in utramque partem agitari an
cipiti probabilitate positant; plurima, quae homi
num ingenia exerceant, eaque honestissimis excitent contentionibus, nec irritent, dummodo selius veritatis indagandae causa, vel honestae o cupationis dc animi levandi gratia, in medium adducantur ; non livore animo detrahendi famae summorum virorum, qui superioribus temporibus antiquitati studuerunt, primi in hoc aperiendo campo operam suam utiliter impen
Hoc impulsus studio, sed paratus imprimis de Cc iij
217쪽
conti civersiis omnibus, in decretis tuis oraculis acquiescere, VIR ERUDITIs SIME,
super dubiis quibusdam ad F. Ursini Familias, α
praecipue Pompeiam spectantibus, te consultum volui. Quippe inter alia diutius ferre non posisum, Cnaeum Pompeium Magnum, cujus egre- .gia facinora miratur orbis terrarum , cujus famati magnitudo rerum gestarum ignota est nemunt, ignoto vel sane incerto adhuc vultu in manibbus nostris versari, quamvis plurimis nummis insculptus sit. Iam ab antecedentibus annisi coeperat haec moveri controversia,' ut patet ex Fulvio nostro in Commentario ad Familiam Pompeiam. Sed memini, dum Florentiae versarer, subortam denuo aliquam super hac re disceptationem, in- . ter antiquitatis studiosos, quorum primas tenebat amicus noster Petrus Futonus, Anglus, Ci-meliarcha Serenissimi Leopoldi , Magni Ducis
Etruriae fratris, quem rerum elegantiorum studio peraeque ac sanguine Principem unice colis. Nimirum aiebat vir probus, dc in re nummaria versatilis mus , quem mors inopina summo erudito runa luctu nobis eripuit, in plurimis nummis argenteis Familiarum Ursini, seu praecipuὸ Minatiae& Nasidiae, impressam csse facis ira Cn. Pompeii Magni, sed a multis non agnosci, immo a quibusdam confundi cum capite Sexti Pompeii filii.
218쪽
pOMPEIANIL Lor Ex illo curiosius in hanc rem inquirere aliquoties volui; & a partibus ejus stare ed lubentius coepi, quod Plutarchus aliquam nobis Pompeiam vul Uas, cum prςdictis familiarum nummis similitudinem indicare videtur. Gravis siquidem ille Historicus, suorum illustrium ora dc habitum solet
describere, ut ex eorum delineatione aliquam seu virtutum , seu vitiorum quasi imaginem exhibeat. Postquam igitur de ortu & natalibus Herois nostri quaedam prςlibavit, duplicem notam Pompeiani vultus adsignat. Ac primo refert, illum ab adolescentia tanto decore & vigore vultus ex-tuisse , ut Alexandro Magno similis esse vulgo existimaretur: deinde capillitium sensim dc paulatim assurgens pr tulisse : ia; quod interpres vertit, jam modice serrecta
coma. Et novissime expressit Comment. in Nu-τυιutii iamismata Ducis Arscholani Anmerpiae, his duobus versibus, quorum autorem reticuit:
Iste , hirca cui jubrigitur coma fronte, decorum Et gratum terris , Magn- , caput. Quod ad vultus juvenilis decorem, & Alexandri Magni lineamenta attinet, nequaquam in nummis Pompeianis agnosci possunt , cam omnes qui Pompeii vultu insigniti sunt , post ipsum occisum percussos fuisse oporteat. Nemo enim nescit stante M vigente Republica, civi Romano, quan
219쪽
taecunque ille dignitatis esset, non licuisse monetae vultum suum imprimere dum viveret ; ac si
cujus illustris vel de Republica benemeriti facies in nummis visitur, id a posteris ejus, vel a
monetariis inferiorum temporum esse factitatum, ut qui familiarum suarum decora omnibus nota esse vellent. Et certum est, inter praecipuos ocinsolitos honores C. Iul. Caesari Dictatori decretos, constitutum fuisse, ut pecunia ipsius vultu signaretur. Ἐuod si qui forte existiment, amicos Pompeii, vultum ipsius viventis pecuniae impreusisse, ut contigit C fari: primum aegre id de Pompeio persuadebunt, qui & foveret Rempublicam,oc populi libertatem tueri se profiteretur. Deinde qua tandem id aetate Pompeii factum , si unquam factum est 3 Certe cum arma S. P. Q. R. moveret adversus Caesarem , quo tempore quinquaginta & octo natus annos, qui referre de vultu Alexandrum Macedonem potuit, anno aetatis trigesimo tertio e vivis sublatum Z neque enim sexagenario ferc Pompeio eum tribuissent nummi vultum , quo in adolescentia aut juventute conspicuus fuerat, sed illum a se hectute venerabilem , qui tunc omnibus notus erat. Etenim sculptores pictorcsve, cum alicujus ducunt effigiem, praeteriri temporis rationem non habent, sed praesentis: ne, si conferatur cum prototypo,
220쪽
, POMPEI AN I s. zoyminus convenire videatur. Id etiam observant, cum mortui cujusque exprimunt imaginem, ut eam referant formam, quae prae se ferebat cxtrema vita ; ut facilius agnoscantur, quorum memo'ria recentior. Nullus igitur monetarius ad juve-
pilis de anteacti; vitς Pompeii tempora recurrisse putandus est, cum nummos ipsius jam mortui vultu percussit : ac proinde requirenda in iis illuPompeii Alexandri similitudo non est, de qua ne Plutarchus quidem ipse vulgi opinioni sub scribit.
Iam vero secunda nota capillitii modice ad argentis in summa Donte, Sole clarior in Pompeianis nummis apparet. Facile hic aliquos eorum expressissem ad supplendos defectius ectyporum, qui nobis exhibentur in vulgatis codicibus, nisi suspicionem vitare vellem, me ad mentem meam
confictos apposuisse. Sed appello eruditorum fidem, qui aliquos Pompeii nummos possident, Mpr sertim familiae Minatiae, de qua nullus dubitam potest, quin duo argentei in ea recensiti, ad Cn. P0mpeium Magnum pertineant: tum quod in iis nihil sit prorsus , quod ad Sextum referri postr: tum etiam quod Cnaei pr omen in iis expressum sit. Tertium ejusdem familiae Minatiae argenteum habeo, ab Irsino praetermissum , cum
