장음표시 사용
11쪽
illius hona voluntas dignoscatur. Obedientia autem usque ad quem modum definitur, usque ad mortem certe praecepta est, quia Christus usque ad mortem obedivit Patri pro nobis, quam ipse nobis per Apostolum insinuat dicendo : hoc sentite in vobis quod in Christo Iesu, qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, Sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, & specie inventus ut homo humiliavit semetipsum factus obediens Patri usque ad mortem , mortem Butem Crucis. Nihil itaque recusandum est obedientibus veris Christi discipulis, quamvis durum & arduum sit, sed cum fervore cum laetitia arripiendum est ;quia si talis non fuerit obedientia , non erit acceptabilis Domino, qui . ait 3 dc qui non accipit crucem suam, Sc sequitur me , non est me di
gnus ; dc ideo dicit do digno discipulo, ut ubi
ego sum, ibi Sc minister meus mecum.
Silendi Regula diligenter custodienda decernitur, quia scriptum est: cultus Butem justitiae silentium dc pax ; dc ideo, ne reatus de verbositate conquiratur , exceptis utilitatibus , ac necessariis, Opus est, ut taceatur, quia juxta Scripturam in multiloquio non deerit peccatum. Idcirco Salvator ait , ex verbis tuis justificaberis , dc ex verbis tuis condemnaberis. Juste damnR-buntur, qui justa dicere noluerunt, cum Potue-
12쪽
runt. Sed mala, injusta , impia , inania , inju
riosa , incerta , falsa , contentiosa , contumeliosa , turpia, fabulosa , blassema , aspera, ac flexuosa loqui, garrula verbositato maluerunt. Tacendum igitur est de his, & talibus, cum cautela, ratione loquendum est, ne aut detractiones , aut tumidae contradictiones in loquacitate vitiosa prorum Punt. ' -
De cibo O potu. Cibus sit vilis re vespertinus, Monachorum satietatem fugiens , & potus ebrietatem , ut re
sustineat, re non noceat; holera , legumina, farinae aquis miXtae cum parvo Pane PBXemate a) ne venter oneretur, & mens sumocetur. Etenim utilitati & usui tantum consulendum est aeterna desiderantibus praemia. Ideo temperandus est ita usus, sicut temperandus est labor ς quia haec est vera discretio, ut possibilitas spiritualis
profectus cum abstinentia carnem macerante retentetur. Si enim modum abstinentia excesserit, vitium, non virtus erit. Virtus enim multa sustinet bona, re continet. Ergo quotidie jejunandum est, sicut cotidie reficiendum ,' dc dum cotidie edendum est, vilius Zc parcius corpori indulgendum est: quia ideo cotidie edendum est, quia cotidie proficiendum est, cotidie orRndu mest, cotidie laborandum, cotidieque est legendum. a Idest bis cocto a graco
13쪽
i Monachis, quibus pro Christo mundus cru
cifixus est, ipsi mundo, cupiditas cavenda est, nimirum dum non solum superflua eos habere damnabile est, sed etiam velle , quorum non census, sed voluntas quaeritur, qui relinquentes omnia, & Christum Dominum cum timoris cruce cotidiani sequentes, in coelis habent . thesauros. Idcirco dum in coelis multum sunt habituri , parvo extremae necessitatis censu in terris debent esse contenti scientes lepram eqse
cupiditatem Monachis imitatoribus filiorum Pr phetarum , ac discipulo Christi proditionem , atque perditionem Apostolorum quoque dubiis sectatoribus mortem. Ideo ergo nuditas, N. facultatum contemptus Prima perfectio est Monach rum. Secunda vero purgatio vitiorum. Tertia Perfectissima Dei continuata dilectio, ac divinorum jugis amor, qui terrenorum succedit oblivioni. Quae cum ita sint pauca nobis opus sunt juxta verbum Domini, aut etiam uno. Pauca namque sunt necessaria vera, sine quibus non transagitur ἰ aut etiam uno quasi cibo juxta litteram ;puritate autem sensus indigemus per gratiam Dei, ut intelligamus spiritualiter, quae sunt illa pauca caritatis, quae Marthae a Domino suggeruntur.
14쪽
Vanitas quoque quam sit periculosa brevibus demonstratur verbis Salvatoris, qui discipulis hac laetantibus vanitate dixit: vidi Satanam sicut sub gur de coelo cadentem : & Iudeis aliquando se justificantibus ait: quod autem altum est hominibus , abominatio in conspectu Domini. His &illo Farisei famosissimo se justificantis exemplo colligitur quod interemtrix sit omnium bonorum vanitas , dc gloriatio elata , dum bona vanae laudata Farisei perierunt , & peccata Publicani
accusata evanuerunt. Non exeat igitur verbum grande de ore Monachi, ne suus grandis Pereat labor
Castitas vero Monachi in cogitationibus judicatur, cui nimirum cum discipulis ad audiendum accedentibus. a Domino. dicitur : qui viderit mulierem ad concupiscendum, jam moechatus est eam in corde suo. Dum enim votum illius considerat ille, cui consecratus est, verendum est, ne inveniat in anima quod abominatur, ne forte juxta Sancti sententiam Petri habeant oculos luxuriae plenos, atque adulterii. Et quid prodest, si virgo corpore siti, si non sit Virgo mente ρ Deus enim spiritus in spiritu habitat ac mente ue quem immaculatum viderit, in quo nulla
15쪽
sit adultera cogitatio , nulla spiritus coinquinati macula , nulla peccati labes sit.
De synaxi ergo, idest de cursu psalmorum,
re orationum modo canonico quaedam sunt distinguenda , quia varie a diversis memoriae de eo iraditum est. Ideo juxta vitae qualitatem, ac temporum successionem varie a me quoque litteris idem insinuetur. Non enim uniformis esse debet pro reciproca temporum alternatione n longior enim per longas noctes, breviorque perbreves esse convenit. Inde N cum senioribus nostris . ab octavo kalendas julii cum noctis augmento sensim incipit crescere cursus a XII. choris brevissimi modi in nocte Sabbati, sive Dominicae usque ad initium hiemis , idest kalendis novembris, in quibus XXV. canunt antiphonas psal morum ejus numeri duplicis , qui semper tertio loco duobus succedunt psalmis, itaut totum psalterium intra duas supradictas noctes numero cantent, duodecim choris caeteras temperantes tota hieme noctes 3 uua finita per ver, sensim per singulas hebdomadas terni semper decedunt psalmi ut XII. in sanctis noctibus tantum antiphonae remaneant; idest cotidiani hiemalis XXXVI. psalmi cursus 3 XXIV. autem per totum ver, aestatem , N. usque ad autumnale aequinotium , - id est octavo kalendas Octobris, in quo similitudo tnaXeos est, sicut vernali aequinotio, idest
16쪽
in octavo kalendas aprilis, dum per reciprocas vices paullatim Sc crescit , di decrescit. Igitur juxta vires consideranda Vigilia est, maxime cum ab auctore salutis nostrae jubemur vigilare reorare omni tempore, di Paulus praecipit sine
intermissione orare. Sed quia orationiam eanOnicarum noscendus est modus, in quo omnes simul orantes horis conveniunt statutis, quibus absolutis unusquisque in cubiculo suo orare deber. Per diurnas terni psalmi horas pro Operum interpositione statuti sunt a seniorihus nostris cum versiculorum augmento intervenientium pro peccatis primum nostris, deinde pro omni populo Cristiano, deinde pro Sacerdotibus, & reliquis
Deo consecratis sacrae plebis gradibus ; postr mo pro elemosinas facientibus , Postea pro pace Regum , novissime pro inimicis , ne illis Deus statuat in peccatum , quod Persequuntur, detrahunt nobis , quia nesciunt, quod facium. Ad initium vero noctis XII. Psalmi, ad mediumque noctis XII. similiter psalluntur. Ad matutinum vero bis deni, bisque bini per tempora brevium, ut dictum est , noctium sunt dispositi, pluribus , jam ut dixi, semper nocti Dominicae, ac Sabbati vigiliae deputatis, in quibus sub uno
Cursu LXXV. singillatim cantantur. Haec a juxta communem dicta sunt sγnarim. Celerum vera,
ut dixi, orandi traditio, ut possibilitas ad hoc des tinati sine fastidio voti praevaleat, sive suae perfectio possibilitatis permittat, vel c3pacitas
mentis illius. cum necessitatum consideratione,
vel vitae qualitas possit admittere, cui quantum
17쪽
uniuscujusque fervor exegerit. Si liber ae solus sit, aut eruditionis ejus quantitas postulaVerit, aut status otium, aut magnitudo studii, aut operum qualitas, But aetatum diversitas permiserit 3 ita varie licet unius rei perfectio aestimanda est, quia cum labore ac loco vices partitur;& ideo licet longitudo standi, aut cantandi sit varia, unius tamen perfectionis erit aequalitas orandi in corde , ac mentis cum Deo jugis intentio. Sunt autem quidam catholici, quibus idem est canonicus duodenarius pSalmorum numerus sive per breves, sive per longas noctes, sed per quaternas in nocte vices hunc canonem reddunt; ad initium scilicet noctis, ad mediumque ejus, pullorum quoque cantus, ac matutinum, qui cursus sicut in hieme parvus aliis videtur , ita in aestate satis onerosus, & gravis invenitur, dum crebris in noctis brevitate expeditionibus , non tam lassitudinem facit, quam fatigationem. Noctibus vero reverentissimis, Dominicis scilicet, vel Sabbatis, ad matutinum teridem volvitur numerus, idest ter denis, & VI. psalmis, quorum pluralitas, ac sancta conver-SBtio hunc numerum canonicum multis dulci
indixit suavitate tamquam & reliquam discipli-Dam , sub quorum nimirum regula nullus invenitur lassus, 3c cum tanta pluralitas eorum sit, ita ut mille Abates sub uno Archimandrita esse referantur, nulla ibi a conditi e coenobii inter duos Monachos rixa fuisse fertur visa, quod sine Dei ibi habitatione dicentis: ego in eis habitabo, N. inter illos ambulabo, N. ero illo
rum Deus, re ipsi erunt mihi populus: esse
18쪽
I3 non posse manifestum est. Merito itaque creverunt , dc quotidie Deogratias crescunt, in quorum medio Deus habitat, quorum meritis mereamur salvari a Salvatore Domino Nostro. Amen.
De discretione. Discretio Monachis quam sit necessaria multorum error ostendit, re aliquorum ruinae demonstrant , qui sine discretione incipientes , & absque moderatrice scientia degentes vitam , finite laudabiliter non potuerunt. Quia sicut sine via tendentibus error evenit, ita sine discretione viventibus excessus in promptu est. Qui semper virtutibus in medio inter utramque nimietatem positis contrarius est, cujus impactio periculi res
ejus, dum juxta semitam discretionis directam inimici pravitatis offendicula , ac diversorum errorum scandala ponunt. Orandus igitur jugiter est Deus, quo lumen verae discretionis largiatur ad
inluminationem hujus viae tenebris saeculi utrimque obscurissimis circumdatae, quo sui ad se sine errore veri adoratores possint has evadere tenebras. Discretio igitur discernendo nomen accepit,
eo quod ipsa in nobis discernit inter bona , &mala, inter media quoque ac perfecta. Divisa namque sunt ab initio sicut lux, & tenebrae utraque, idest bona & mala postquam mala per Diabolum boni depravatione esse coeperunt. Sed per Deum inluminantem prius ac Postea dividentem inde Abel prius bona elegit, Cain vero
19쪽
impius mala incedit; hona Deus fecit huncta
quae creavit 3 mala vero Diabolus superseminavit dolosa calliditate ac subdola ambitionis intutae suasione. Quae sunt igitur bona, illa scilicet quae
integra sunt ac incorrupta, sicut creBta permBnserunt, quae solus creavit Deus, re praeparavit juxta Apostolum ut in illis ambulemus, quae sunt opera bona, in quibus in Christo Iesu creati sumus; bonitas scilicet, integritas, pietas,
justitia, veritas, misericordia, carit3s, Pax salutaris , laetitia spiritalis cum spiritus fructu. Haec omnia cum fructibus suis bona sunt. His vero contraria mala sunt; scilicet malitia, corruptela, impietas, injustitia, mendacium, avaritia, Odium, discordia, amaritudo cum fructibus eorum multiplicibus , quae ab eis nascuntur. Innumerabilia enim sunt, quae de utrisque contrariis, idest
bonis re malis, Procreantur. Quod autem declinat a bonitate condita, & integritate , hoc
Primum malum est; ut est superbia malitiae Primae , cui contraria est piae bonitatis humilis existimatio suum Creatorem agnoscentis, & glorificantis , quod est rationabilis creaturae primum bonum , sic cetera per duplices sensim partes in immanem nominum silvam creverunt. Quae cum ita sint tenenda sunt fortiter bona Dei habentibus auxilium, quod semper orandum est per Prospera, & adversa, ne aut extollamur in Prosperis in vanitatem , neque dejiciamur in adversis in desperationem. Ideo continendum semper est ab utroque periculo, idest ab omni nimietate per temperantiam gloriosam, δέ veram
20쪽
Is discretionem , quae christianae humilitati adhaerael, dc viam . perfectionis veris Christi militibus aperit, discernendo scilicet semper in dubiis recte ac inter bona dc mala ubique dividendo
justa , sive inter utraque laris , sive inter corpus intus re animam, sive inter opera re minres , sive inter curam , dc quietem , sive inter publica ac secreta. Mala itaque cavenda sunt similiter superbia, invidia, mendacium, corruptela , impietas, mala morum transgressio,
gula , fornicatio, cupiditas, ira , tristitia, instabilitas , vanagloria, elatio, detractio. Bona quoque Virtutum sectanda sunt, humilitas, be- nignitas, puritas, Obedientia, abstinentia, castitas, largitas, patientia, laetitia, stabilitas, fervor, impigritia, vigilantia, taciturnitas, quae per fortitudinem susterentem , dc temperantiam moderantem, quasi in quodam ponderatrice discretionis statera, stBtuenda in actu sunt operis adsueti pro captu conatus nostri sussicientia ubique quaerentibus. Nam cum sussicientia non sussiciunt, excessisse discretionis modum nulli dubium est,
dc quidquid ipsum modum excesserit, vitium
esse manifestum est. Igitur inter parvum, re nimium rationabilis est in medio mensura revocans semper ab omni utrinque superfluo in omnire posita certum ubique necessitatis procurans , ac irrationabile supersuae voluntatis declinans ;mensura verae discretionis omnes nostros pondere trutinans justo actus, nequaquam nos
deviare ab justo permittet ι neque si illam Vice ducis per directum semper sequamur, errorem pati. Dum enim de utraque parte semper est