Bobbio illustrato dal padre don Benedetto Rossetti ..

발행: 1795년

분량: 201페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

sunt. Temporalia ergo, ut diximus, studia , redefectiva ingenia , maerores, ac tristitias, Angu- ,stias, ac labores , pericula ae peregrinationes, injurias ac fatigationes, cum quidem apud illos constat incerta esse, re fragilia haec, pro quibus tantae calamitates sustent nivi, tolerant: Nostrae scholae disciplina si tribulationes habeat, si molestias, si maerores, si Amaritudines habeat , mirabitur, fugienda putabitur ρ Nosne sine disciplina aliqua persecta magistratio, aut aliqua malitia adquiri impossibile est, aut disciplina sine amaritudine adipisci queati Cum haec ergo ita se habeant, Praeparemus animum non ad λlaetitiam, non ad securitatem , ut sapiens ait, sed ad tentationes, & tribulationes, ac tristitias, atque labores. Christus tribulatus est, injuriatus, contumeliatus, passus est, & tu in terra securitatem putasῖ Vide, & intellige, quam dissicile. est vinci saeculum , dum non aliter nisi Christi morte sanctus de eo liberatur. Si vix justus sic salvatur, peccator, re impius ubi parebiti Audi Dominum dicentem discipulis: in mundo pressuram habebitis: & iterum: vos autem flebitis,3c lugebitis, mandus autem gaudebit, dc vos tristes eritis. Vide moerorem disciplinae nostrae, intellige , quod non de laetitia ad laetitiam, neque

de s uritate ad securitatem , sed de luctu ad Iaetitiam , ac de tribulatione ad securitatem transitur. Patienter ergo tolerandus est brevis moe-iror, ut aeterna adquiratur laetitia ,' & leve tribulationis nostrae cum alacritate sustinendum est, .ut aeternam immensae gloriae vitam adprehenda- .mus. Si enim pro caducis rebus, haec, ut diximus,

42쪽

persaepe accidunt, re ncia vincunt, quid nos regnorum coelestium inegotiatores fatigabit, aut vincet ' Nullis laetis vel tristibus, blandis, vel amaris cedere debemus. . Utrisque enim mundus plenus est, N. utraque dux belli nostri vincit, dc videamus quam periculose immundus cedit his, quibus mundus, re immaculatus non cessit cum Christo. Respuamus mundi honores, κDiaboli regna cum omni gloria eorum. Quidquid Diaboli est, dedignemur accipere, eique brevi

laetitiae regi dicamus, tua sint tecum in perditione. Tristes simus usque ad mortem cum Christo , ut tristitia nostra in gaudium convertatur. Rideat mundus cum Diabolo, absit a nobis eorum laetitia , si Volumus gaudere ς nunc ex parte gaudeamus in spe, verum gaudium postea habituri in re. Tristes pro peccatis nostris, laeti propter spem vitae aeternae. Tristes propter Christi absentiam, exultantes similiter, quia legimus, videbimus eum , sicuti est. Licet enim praesentium miseriarum moeroribus repleamur; licet Peccatorum nostrorum , frequentia tristificemur, Victoria tamen utrorumque liberalis laetitia, lenobile gaudium est 3 dc licet pro tempore pere grinemur a Domino, ut pro brevis temporis

bello in aeternum coronemur, nimium tristes esse non debemus , scientes mox esse ad eum nos ituros, re cum eo semper mansuros. Ad hoc enim nos creaVit, ut cum eo sempar regnantes, eum in saecula saeculorum laudemus, re gratias ei agere perseveremus. Haec ergo scientes nullis

laboribus, nullis tribulationibus deficiamus, nullis

43쪽

moeroribus vincamur, nullis bellis fatigemur, nullis disciplinarum anκietatibus destituamur , nullis rursum deliciis dissolvamur, nullis blanditiis decipiamur ; Zc ut Apostoli voce dicamus, nullus nos, nihil nos a Christi caritate separet; nulla tribulatio', nulla angustia, nulla persecutio, nulla fames, nulla nuditas, nullum periculum , nulla vel mors gladii, ignis, crucis, necis, nihil triste,

nihil suave , nihil durum , nihil blandum , nihil

mundi utrorum nos a Christo separet, ut et hic, in aeterna saecula haereamus saeculorum. Amen.

Item V

De vanitate humanae νita.

o tu mita quantos decepisti, quantos seduxisti , quantos excaecasti, quae dum fugis , nihil es, dum videris, umbra es, dum exaltaris, fumus es, quae quotidie fugis, dc quotidie venis, veniendo fugis , quae fugiendo venis, dissimilis eventu , similis ortu , dissimilis luxu, similis fluxu, dulcis stultis, amara sapientibus; qui te amant, non nesciunt, & qui te contemnunt, ipsi te intelligunt. Ergo non es vera, sed fallax te Ostendis tamquam veram, te reducis quasi fallacem. Quid ergo es humana vita Via es mortalium , dc non vita , a peccato incipiensusque ad mortem ; vera enim esses, si re peccatum primae transgressionis humanae non in Ierrupisset; dc tunc cassabunda , di mortalis devenisti cum Omnes tuos viatores morti adsignasti. Via ergo es ad vitam , & non vita. Vera enim

non es via, sed non plana , aliis longa , aliis

44쪽

brevis , aliis lata, aliis angusta , aliis laeta, aliis

tristis , omnibus similiter festinans, di irrevocabilis. Via es, inquam, via es, sed non omnibus manifesta es, multi enim te vident, di pauci te viam esse intelligunt; sic enim subtilis es, resic seductrix, ut paucorum Sit te scire Viam. Interroganda ergo εs, di non credendB, nec vindicanda, transeunda non habitanda. Misera humana vita l Nullus enim in via habitat, sed ambulat, ut qui ambulant in via , habitent in Patris. Quare ergo tu mortalis vita habitaris, diligeris , vindicaris a perditis, a stultis, conttemneris a sensatis, caveris a salvandis. Timeo da itaque es humana vita , dc multum cavenda, quae sic fugitiva es, sic lubrica, sic periculosa, sic brevis, sic incerta , ut quasi umbra. aut ista 3go, aut nubs , aut nihil, aut inane dissolveris. Dum ergo nihil es, o mortalis vita , nisi viae imago fugitiva, ut avis, aut nubs inceria, Sc fragilis, ut umbra, ut somnium, sic per te iter age dum est, tam sollicite, tam caute, tam expedire, ut viat rum more ad veram patriam omnibus antelligentibus festinandum sit, de transacto securus, de eo quod restat sollicitus; nihilo enim tibi prodest ascendere, quod ascenderi , nisi quod restat evaseris. Via enim , & ascensus quidam putanda est via haec ,' non quaeramus in via, quod iopatria futurum est 3 labor enim , dc fatigatio iaitinere versatur, in patria requies, re securitas Paratur. Cavendum est itaque nobis ne forte per viam securi simus, dc ad veram nostram Pa

nulli in hoc itinere securi desides libidi, ut non

45쪽

4 tam in via , quam in patria esse videantur, Scnon tam vaeluntarii, quam inviti eunt ad patriam nimirum jam perditam ; hic enim in via perusi sunt patria, & de brevi Vita aeternam mortem mercati sunt ἰ infelices de frustrato commercio laeti sunt 3 aliena caduca dilexerunt, N. propria aeterna neglexerunt, Quapropter quamvis sint laeta, quamvis blanda, quamvis sint speciosa aliena terrena devitemus, ut propria aeterna non perdamui ; fideles in alienis inveniamur, ut in propriis, ac nostris haeredes essiciamur donante Domino Nostro Iesu Chtisto, cui gloria in saecula

saeculorum. Amen.

Item VI. De humana vita , quae est via peregrinantibus, O ad caelestem patriam anhelantlbus.

Donante Domino de humana. vita diximus, quod viae similitudo est, in qua unusquisque iter

ad aeterna agens de alienis cupiditatibus securus, quasi viatici tantum paupertate contentus esse debeat, ut nullis haerens illecebris terrena cuncta sibi esse aliena intelligat. Nunc umbram esse eandem, ut ante jam diximus, ostendamus vitam.

Non tibi videtur umbra esse, & imago vita hominis super terram, quae sic dubia , quandia sit, re incerta, ut res umbrae aequetur. Vides enim , di non vides ipsam , nec ipsa dicamus, quod fuit, non vides quod erit, nec ipsum videre potes, Vides tantum quod est, quandiu stat, tolle quod est, nihil vides 3 si est invisa ac si non esset. Ergo umbram videt unusquis-

46쪽

que vitam suam , re a mane usque ad vesperum, quasi in quodam speculo, vanitatem suae vitae circumspicit. Sed quamlibet alia similia ' tamen in somnis videt ; similiter enim falsa pro veris speculatur, re pro veri imagine' vanis illuditur. Quid enim rogo , interest, quod hesterno vidi, re hac nocte somniavi, non ne hodie similiter vana esse. tibi videntur Z Etenim utique me non Plus satiant pro veris, quae videndo fugiunt, quam quae Somniando illudunt ,' utraque enim vana esse invenio. Quod enim sum non fui, N. non ero , di unaquaque hora ' aliud sum, N.

nunquam stoὴ semper enim curro a die nativitatis usque ad diem mortis, N per singulos dies

vitae meae mutor, & quaecumque mutantur, vel quomod. mutantur, non video, M totam simul in uno vitam meam nunquam videre possum, quod fieri fui, hodie non sum, Sic. quod hodie sum, cras non ero, & sic semper mobilis , & mutandus per caetera vitae meae spatia ero , ut de momento in momentum , de mo-

mentis , in horas, de horis in dies cum incertis

aetatis meae spatiis concurram ad mortem, ut

ibi videam certa, & vera, M tota simul in uno, quod hic mihi impossibile est. O me miserum

si ibi vitam non videro, quam nunquam veram video; veram enim esse ibi eam necesse est, ubi aeternitas agit. Fuge ergo, fuge o tu vitae mortalis umbra, fuge tu nos, . 3c nos te. Tu fuge t ut facis, semper enim fugis, ut cito Veravita veniat. Nos te, ne nos decipias, fugiamus.

Tardos enim blandis decipere soles impedimentis. Fuge, inquam, & fcstina, quae multos duxisti , & nos ducere instas, re aliis post nos

47쪽

tu, quam seducens incertB Vit3, me evectas , ut rapias, me provocas ut Su3deas , me rogas ut seducas, me suades ut decipias. Quis tam insipiens est, ut te Credat, quae decipis amantes,

seducis, credentes. Qui enim te diligunt, decepti sunt, re qui te credunt seducti sunt 3 qui autem te negligunt ditati sunt, dc qui te fugiunt,

salvati sunt. Deum quaerunt, qui te contemnunt. Fugiamus itaque nos te antequam tu nos, re quia tu mortalis, brevis , caduca , incerta: instabilis, mobilis , mutabilis , convertibilis es , nos Dei , di vitae aeternae amatores , dc negotiatores Potiusquam tui, non habeas ,' te fluentem, fugientem fugiamus, ne nos cum tuis amatoribus vindices. Fugiendum est enim nobis quod fugit, re sic in eo vivendum est, quasi quotidie moriendum esset. Quid enim interest nobis hodie sive cras mori Z Dum enim mori nobis necesse est, sic nobis est mors consideranda, qua ijamdiu praeterirest dum nihil durat ante morrtem, festinandum est ad mortem , ut possimus vera aeterna Videre post mortem. Quamobrem non tardandum est, sed festinandum est de umbra imaginatae vitae ad veritatem verae vitae; re quia alia via vitae carnalis, alia via profectus spiritualis , currat animus profectibus , sicut vita cursibus , dc ita animi augeatur maturitas, ut aetatis plenitudo; & :sicut vitae circuli minuuntur, sic vitiorum numerus decrescat , ut cum aeculo sua relinquamus, & nihil de ejus moribus nobiscum feramus ad Deum praestante Domino Nostro Iesu Christo, cui gloria in saecula sae

48쪽

43 Item Vu

m eomprimenda propria Noluntate.

O te caecam insaniam, o te caecam laveam humanam Foluntatem , quae Bccepta celas, &data non reddis , frustra placaris , quae ingrata . pasceris, frustra vorΘs, quae Sic importuna censum tuae voracitatis exigas. o perlusata sangui'

fuga , impatiens, immitis, saturata blanda, je juna vorax, inverecunda aedax, quid habes recti , quid honesti, nihil, quae frustrata quaeris, quae vituperata iteras, quae turpia ornas , quare te ipsam non consideras i O misera humanitas lintus putridam felle, humore, liquore, sanguine, segmate plenam , foris vero pellem lavatam, sed nunquam tamen mundatam ; semper enim de intimo immunditiae coeno coinquinaris , pol- lueris; licet quotidie lavaris, quotidie violaris. O pollutam pellemi frustra lavaris, quae . natura immunda es. O inversam caecitatem l quod lavas, quod ornas natura putredo, quod autem violas, N. polluis, natura nitor. Quid munda coinquinas, dc immunda lavas, quae anim3m corrumpis, α corpus ornas p Satis me te diligis, an satis te ignoras P Si enim te scis, quare horrida, re immunda segmatis, ic stercoris domicilia diligis' Si videris in vestimento tuo immunditiam , si segmata horrescis, N aspectum rerro torques, re te in tuis vestimentis immundum sterquilium, dc olidum, ac putridum volutabrum non fugis, non detestaris 3, non vides, quod tua fistulata Pellis Per sua foramina foeteat pudet referre

49쪽

quod amare noa pudet. Quare horrida non homrescimus , quare Pudenda non detestamur, quare Decida non fugimus i nonne quia non sapimus , N. quia mundi non sumus 3 Ideo immundus immunda quaerit, & turpia turpis, dc inhonesta inhonestus ,' N. quia caeci inhonesti sumus, idcirco nulla verecunda declinamus. Si enim caeci, non sumus, quare nosmetipsos primum nostram munditiam non dispicimus, quare nos vel no- cstram verecundiam, vel nostram turpitudinem non contemnimus I Nonne turpia esse honesta tibi non videntur, quae crebris tutamentis, re ornatibus indigent, re ingrata suis non satiantur impendiis, & satiata non juvant futuris, & transacta Voluntas Praesentem non satiat, nec futuram repellit. Invanum ergo laborat, qui talia pascit, & in ventum seminat, qui vanae Voluntati huic servit, ubi expensum non expedit Servitium. Esuriant itaque ista , quae sic ingrata ,sic molesta sunt, ut semper esurire videantur.

Qui ista pascunt, seipsos decipiunt. O inhonesta servitus, qua carni servituri o dura, o inexorabilis, o fera licet domestica dominatio, quae quotidie solvitur , & quotidie exigitur; sub die Vadit, & venit, saturata exiit, esuriens redit. Vae his, qui hic pascuntur, ubi fames dominatur, nec divitiis vincitur, Zc dum haec solvuntur, alia exigunturi, redde enim prima , Secunda cogeris exsolvere ἱ gulam pasce, libidinem exigeris. Cum Susanna ergo clamandum est: angustiae mihi undique : & cum Paulo ejulandum est, redicendum est: infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis hujus p Si necessaria

50쪽

solvas, non necessaria reddere cogeris. Si ergo miser homo secunda reddere times, prima nega, si potes, si non Parce, redde, avare exsolve;

nihil nisi invitus exsolvas, nihil libenter dones; sed non potes, Video, quod pejus re gravius est, quia exactores diligis, re amicus es tibi inimicus tuus. Quid dicam nescio, quid suadeam ignoro; unum dicam quod scio: qui hic pascitur , hic saturatur , hic jucundatur , hic ridet, hic inebriatur, hic ludit, illuc esuriet, & illic sitiet, illic lugebit, illic lamentabitur, illic ululabit, sicut Dominus dixit: vae his, qui rident, quia ipsi lugebunt; N ex vobis, qui saturati

estis, quia esurietis; duo enim sibi tempora suecedunt, duae vitae, & duo saecula sunt.

Una vita brevis, 3c altera iunga, re qui in una

esurit in alia pascetur; qui vero hic vorat, saturatur , cansolatur in una, in altera esuriet, resiliet juxta illud Isaiae .' propter hoc dicit Do-mlaus ecce qui Serviunt mihi manducabunt, re hibent, vos autem esurietis, & sitietis ; N post

pauca: ecce qui serviunt mihi, exultabunt iajucunditate, vos autem Propter dolorem cordis clamabitis, re contritione spiritus ululabitis. Cum haec ergo ita sint, parcendum est divitiis, re brevi voluntati minime serviendum. Ne pascamur ad esuriem, ne forte satiemur ad famem, rehibamus ad sitim. Videmus enim, aut hic, aut illic , unum e duobus necesse experiri. Qhamobrem si saturemur, si hibamus, o nos miseri

ex parte nΘn ex toto hic cum edamus necessariB, non suaviBς cum paupere manducemus, cum

paupere bibamus, cum paupere Participemus

SEARCH

MENU NAVIGATION