Bobbio illustrato dal padre don Benedetto Rossetti ..

발행: 1795년

분량: 201페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

171쪽

CAPUT XV I.

Denique scimus esse scriptum incompositos iudices, incompositos habere milites, & ideo

non sufficiebat ad ruinam illorum, quod res s pradicti coenobii invaserant, verum etiam Virim lentis linguis S. Corpori coeperunt detrahere. Dicebantque ex eis quidam : nolumus dimittere possessiones quas quaeritis propter ossa caballina vel asinina, quae huc detulistis. Inter quos unus Vassorus Samsonis cujusdam Comitis nomine Aldineus, qui hoc aperte inclamitabat, subito ra-kdus effectus, ad Corpus Sancti magno cum labore adducitur. Ibique diu huc illueque cum grandi 'dolore divertens asserebat Se In Sanctum deliquisse , & nimis peccasse, clamabatque, od nisi ejus precibus non citius viveret, continuo se esse moriturum. Habens namque ipse secum sororem sacris vestibus indutam, cum magno rugitu de lacrimis procidens ad supradictorum pedes Fratrum , indulgentiam poscebat aermani. At illi coeperunt pro ereptione illius praedictum Sanctum obsecrare cum lacrimis, re Letaniis omnes insistere. Qui a circumstantis bus sibi corrigiam dari Poscens, suo in collo mittens ad pedem praedictae arcae se ligavit, renon post multum somno Sopitus lacult. Excitatus itaque a somno, sanus re incolumis surrexit

Mens gratias Deo , Saactoque Columbano , dc signa omnium Ecclesiarum percutientes, sicut supra, &' Te Deum laudamus omnes exclamantes, quique redierunt in sua.

172쪽

a 67 CAPUT XVII.

His ita peractis, videntes omnes, qui ibi aderant , viri Dei injuria divina ultione vindicari, nonnulli ex supradictis Principibus venientes ad Sacratissimum Corpus mitteb3nt in peram Sancti singulos fustes, ut per hos cunctis claresceret res S. Columbam, quas antea injuste invasas habebant ipso a in Sancto restitutas. Rex denique privilegia S. Sedis Apostolicae ΗΟΝORII,

THEODORI, MARTINI , sERGII, GREGORII , ZA CHARIAE, Sc caeterorum Episcoporum ante reci tare praecepit. Visum est ergo huic nostro operi aliquid ex ipsis inserere, ut audiant temerBtores quid cavere eis conveniat. Interdicunt enim Omnibus Episcopis vicinis , vel procul ab ipso Monasterio constitutis , ut nihil usurpent, nihilque praesumant contra haec, quae eorum privilegia instituta decernunt. . videlicet ut Episcopus , quem Pater Monasterii, vel cuncta Congregatio invitaverit ad celebranda Missarum solempnia, aut consecrationes Presbiterorum, seu

Diaconorum , Vel etiam tabularum , ia quibus Missae debeant celebrari, ipse habeat facultatem in eodem Monasterio ingrediendi tantum ad pii , opus ministerii peragendum. Quo peracto, nihil contingat, sed gratis omnia peragens, ad propria

mox regredi non moretur. Nihil vero usurpArede rebus Monasterii, non de sacris Altaribus , non de Ornamentis, neque de vasis, ne quo de

a Ipso I lege ipsi.

173쪽

368 sacris voluminibus, nec quidquam majus vel

exiguum, Sed nec concupiscere Bdtemptet ; quia si probata concupiscere Satis est no tum, quBnto magis sacra auferre, vel desiderare, Zc viro a) suo mancipare , Deo Videtur esse contrarium.

Prohibent etiam Episcopis, in quorum Parochia

esse videtur praedictum Monasterium constructum,

ut nihil tra b) tenorem praesentium decretorumpia postulatione indultorum, quidquam a temptent, neque ullo modo ejus baptismales Ecclesias vel decimas de rebus ad ipsum Monasterium periinentibus , sibi vindicent, neque ipsi suorumque successores praesumant prohibita contingere. Chrisma igitur , vel quidquid ad sacra misteria pertinet, si a Patre Monasterii fuerit postulatum, a quibuscumque ipse praeviderit, concedunt Praesulibus tribuendum. Et, ut superius dictum est, nullam potestatem habere permittunt Episcopos

in eodem Monasterio , neque in rebus , neque in ordinandis personis, nisi eum , quem cuncta Congregatio regulariter elegerit, Zc secundum ejusdem Congregationis electionem Dominus Imperator , qui eo in tempore fuerit, ordinare concesserit, ut in eodem Monasterio debeat ordinari. Super haec, neque Presbiteros, neque Diaconos, nec quamlibet personam in eodem Monasterio habere nullo modo podestatem immutare quidquam, Vel Bgere permittunt, ut cognoscant, quia sub Apostolica Sede , idest B.

174쪽

Petri Apostoli defensione , & tuitione esse vi deatur. Rogatus vero Episcopus a Patre Monasterii , vel a cuncta Congregatione, suam debet exhibere praesentiam. Non autem petitus, ad secreta Monasterii accedere prohibent, ne quie tam Monachorum vitam, qui solitaria Propter Deum studia peragere decreverunt , frequens Sacerdotum insolentia inrumpat, ut in Dei laudibus conversantes, pro incolumitate S. Sedis Apostolicae , dc pro excellentissimis Regibus pia gubernatione regnantibus, assidue Dominum deprecari non cessent. Si autem, quod absit, Monachi in eodem Monasterio constituti, tepidi in Dei amore , aut in institutis Patrum torpem tes quandoque conspiciuntur existere, secundum Regulam Patrum ab Abbate, idest a Patre M nasterii corrigi, debent. Si enim & ipse Abbas in ignavia aliqua contra instituta Patrum, Zc regulae tenorem fuerit deprehensus, Ec in aliquam sinistram partem inclinatus, ad Sedem

Apostolicam, sa) sub cujus ditione consistit,

instituunt corrigendum. Nec enim cuidam Episcopo dant licentiam sub obtentu reprehensionis aliquam in Monasterio suam ostendere potestatem , sed ejus Capiti, idest Sedi Apostolicae. Et

post pauca , contradicunt etiam Praesulibus, maximeque s. Terdonensis Ecclesiae , atque Placentinae , quae Viciniores esse videntur, ut nullus unquam, quod moderno tempore en Iemptatum,

a) Ad Sedem Apostolicam J lege a Sede

Apostolica . .

175쪽

17o praedictum Monasterium, vel quae ad ipsum pertinent, ad sa) Sancta sede Apostolica subtrahere , & suae Dioecesi subjugare appetant; sed sit in libertate secundum concessionem Apostolicam, ut fuit priscis temporibus, nulliqua subjectum , nisi s. Sedi Apostolicae, cui perti- nere cognoscitur. Et si quaedam insidiose contra Privilegia jam dictorum Praesulum modern tem pore praesumptive subrepta sunt, nullam firmitatem obtineant, sed sint evacuata, re irrita cum suis auctoribus, & legitima instituta S. Sedis Apostolicae multis temporibus observata , inviolata, re indisrupta permaneant. Quod si, quod absit, calliditate aliqua, vel avaritiae instigatione aliquis quidquam de prchibitis praesumpserit ad temptandum, vel contra illorum Decreta quoquo modo obViandum, primum sui ordinis gradu, dc dignitate privetur, ex B. Petri Apostoli auctoritate, quae ligandi in coelo , N.

in terra meruit potestatem, sit excommunicatus,

re a participatione Domini Nostri Iesu Christi Corporis, re Sanguinis immunis, ac ab illorum

consortio seclusus, necnon & ab excellentissimis , qui in tempore fuerint, Regibus nihilominus submovendus, qu Stenus re quae statuta uni perpetua possint definitione manere, dc- temeratores praesentium Decretorum de suorum

b) temeritatibus, poenis multiplicibus subjacere. a) . Ad Sancta Sede Apostolica J lege ad

sanctam Sedem Apostolicam.

b) De suorum J lege de suis.

176쪽

17 IVelim seire Episcope , qui Decreta supra dictorum Praesulum conaris irrumpere, quid ad haec, quae audisti, respondere cupis. Quid , rogo, tibi melius esse videtur ρ Si melius est tibi s

cietas supradictorum , quos scimus summos Pastores , Optimos fuisse viros, & magni meriti apud Deum , sicut in gestis eorum invenimus , quos etiam re Vicarios in Sede almi clavigerique Petri fore certissime scimus, an a societate ipsorum secludi, re ab ipso, cui data est a Domino potestas in caelo & in terra ligandi atque solvendi, excommunicari l re , quod summum,& magnum malum est, a Corpore, & Sanguine Domini Nostri Iesu Christi fore alienati l forsitan dicis: nolo segregari ab illorum societate , neque a B. Petro excommunicari a Corpore Domini Nostri Iesu Christi, quod scio veraciter mortem esse animae, sicut ipse dicit T qui non manducat carnem meam , re non bibit sanguinem meum, non habet vitam in semetipso. TNec etiam Decreta illorum irrumpere volo, sed quia video ipsum Coenobium pene destructum esse , re cupio , ut per me ad Pristinum redeat

actum : O Episcope noli te fallere. Cave quod dicis. Audi quod ipsi tibi dicunt. Non tibi permittimus ingredi in ipso Coenobio, nisi invitatus

fueris a Patre Monasterii, vel a cunctis Fratribus. Et si invitatus veneris, interdicimus tibi ex auctoritate S. Petri, ut nihil usurpes, nihilque Contingas , nec etiam concupiscas, sed ad quod vocatus es: gratis omnia peragas, ad propria mox regredi non moreris. Dicis enim quod pene

177쪽

172 destructum est. Verura dicis. Sed si verum est, quid agis ut per te ad pristinum redeat statumi Hoc elabora, ut Abbatem secundum regulam habeat, qui adimpleat hoc, quod tu 3sseris te velle adimplere, & tunc apparebit, quod zelo Dei utaris, re illa vera sint, quae dicis. Quia, sicut scriptum est i non potestis duobus dominis servire, ta ita di tu non vales tuum Episcopatum regere, & Monachos secundum regulam S. Benedicti gubernare. De his ista sussiciant ;cum autem Venerimus ante conspectum Domini, tunc manifesta erunt abscondita cordis nostri,

re recipiemus juxta quod gessimus. Nunc vero

ad coepta redeamus.

CAPUT XVIII.

Supradictus vero Rex auditis Privilegiis, praeceptum , quod bonae memoriae Agilulfus Rex S.Columbano tradidit, seu & Adiuvaldi, Grimal-di, Cuniperti, Milprandi, R archisii, Aistulit , Desiderii, Karoli , , Augusti, Ludovici, Bique item Ludovici filii eius, Karlomanni, etiam

Κaroli Imperatoris, necnon Arnulfi, Berengariique Imperatoris, seu & caeterorum Regum ante se legere jussit. In quibus legebatur quomodo praefatum Monasterium Ebobiense .de reditibus suorum a , possessionibusque ditaverunt, N cum omnibus ad eundem Sanctum , dc venerabilem locum pertinentibus, cum hominibus liberis, sive servis, colonisque, δέ familiis utriu-

a) Reditibus suorum J lege reditibus suis.

178쪽

sque sexus, in suorum Mumburdo αὶ, Zc tu, tione receperint. Et post nonnulla alia hoc ad ultimum inferunt, et si aliquis privilegia S. Sedis Apostolicae in eodem loco concessa , dc confirmationem praeceptorum suorum infringere te minptaverit , scire debet se composciturum b) auri optimas c) libras ccc. Medietatem camerae ipso

rum , dc medietatem parti d) praedicti Coenobii.

Et quod magis cavendum est, si unquam ullo in tempore quis ex sesuccessoribus ipsorum, aut Princeps, seu aliquis homo eorum statuta contraire, aut testamenta ipsorum, vel supradicta Privilegia disrumpere conatus fuerit in Anathematis ultione multatus, partem cum Iuda traditore in fine extremi examinis halare se imprecantur.

CAPUT XIX.

Volo denique coepta prosequi, sed, quod superius legitur, indiscussa praeterire non queo. Scimus enim scriptum esse: T Omne quod semel oblatum est Deo, sive homo, sive quodlibet animal, vel quaecumque res fuerit , nullo pactu

f) posse postea redimi. zz Et miror, quid illi cogitant, qui res S. Columbani invadunt, re a) mmburdo J forsan Mundiburdo. b) Composciturum ) lege compositurum. ' c) Auri optimas J lege auri optimi. d) Medietatem parti J lege medietatem Patri.

179쪽

suis obsequiis deputant. Possessiones enim, quaa nunc sanctus iste locus possidet, a quibuscum inque oblatae fuerunt, sive a Regibus, seu caeteris fidelibus, non propter hoc obtulerunt, ut aliquando. optarent quatenus in possessiones secularium devenirent, sed ad necessaria Fratrum Domino Sanctoque Columbano hie servienrium , sed ad sustentationes pauperum , re peregrino' Tum Permanerent. Nunc vero e contrario illis

subtrahitur, secularibusque defertur. Hi namque fame cruciantur, illi vero exinde assiuentissima aliuntur so . Hi nudi frigore, re gelu uruntur illi tamen exinde praeciosissimis Vestibus induun tur. Hi discalciati nudisque pedibus inceduat, illi vero pinguissimos equos exinde equitant. Unde enim pauperes, & infirmos alere debuerant, inde canes eorum saginantur. Unde hospites vel 'peregrinos suscipi, & nutriri debuerant, inde uorum famuli, Sc famulae inflantur. Unde Ecclesias vel domos Fratrum restaurare debuerant, inde sui homines ditantur. Et quidam qui propria jubentur tribuere , non timent, quod illorum b) est auferre. Et ubi tunc habent hoc , quod . Dominus ei se) praecipit in Evangelio ,

ςsurientes pascere, infirmos visitare, nudos ve.

stire , dc eaetera , quae illic legunturi Et si iaigne mittendus est, qui non largitur propria, Putas ubi mittendus est, qui aufert aliena A

. . .

a) Aliuntur J leg. aluntur. b) Illorum J leg. . aliorum. c) Dominus ei 4 lege Dominus eis.

180쪽

quo enim acceperunt omnia , quae possident lCredo enim quod non intelligant ab Omnipotente Deo accepisse. Nonne omnes divites facere poterat, si vellet ' utique potest. Numquid solos divites praetio sui Sanguinis redemit Certe pro

omnibus mortuus est, re resurrexit. Res enim,

vel pecunias quoquomodo adquisitas, quas nunc habent, filiis vel nepotibus in haereditatem dimittere cupiunt, dc res quas Domino oblatas sciunt, abstrahere non timent. Et quomodo possunt , quod olim a fidelibus oblatum fuerat Deo, ab ipso abstrahere, re suo juri mancipare. Certe nemo juste , neque legitime potest. Audituri enim sunt illi a Domino in judicior servi mali, repigri quare non dedistis omnia mea pauperibus, quae vobis ad erogandum dedi, Sc nunc una cum ipsis reciperetis regnum aeternum t Non solum autem illa fraudatis, sed etiam quod alii dederunt, vos abstulistis. Proinde quia risiuistis perfrui sempiternum regnum cum fidelibus, abhinc cum Diabolo habete supplicium aeternum. Legimus etiam nonnulla testamenta supradictorum

offerentium, in quibus invitant omnes, qui suorum res , quas S. Columbano tradiderunt, tulerint, vel subtraxerint, in extremi judicii die ante tremendum Iudicem adfore cum eis, re exindarationem Deo reddituri sa), & quod superius

Privilegiis , re praeceptis retinetur, cum Iuda traditore in perpetuum optant habere portionem, quod non sine magno gemitu vel suspirio audire

9ὶ Reddituri a lege reddituros.

SEARCH

MENU NAVIGATION