Bobbio illustrato dal padre don Benedetto Rossetti ..

발행: 1795년

분량: 201페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

sicque m quasi flos faeni omnis est gloria. orto sole arescit foenum , dc flos deperit m sa):

sic est . Omnis juventus Virtus cum defecerit. Pulchritudo hominum senescens delabitur: vultus Christi radius prae cunctis amabilis, magis diligendus est, quam flos carnis fragilis. Caveto, filiole seminare species, quas mors ingreditur, non parva pernicies. Plerique perpessi sunt i senarum incendia , voluntatis lubricae nolei tes di- spendia. Poculum impiissimae noli umquam hibere: inde multos plerumque Vides laetos riderernam quoscumque Videris ridere inaniter, scito in novissimis, quod nubunt amariter. 3. Conspice, carissime, sic esse libidinem, ut mDrsum mortiferum , quod vincit dulcedinem. Noli pronus pergere per vias mortalium : quBm- multis evenisse conspicis npufragium. Perge inter Iaqueos cum suspensis pedibus, per quos c3ptos caeteros incassios comperimus. De terrenis elevalui cordis oculos: ama amantissimos Angelorum populos. Beata familia , quae in aliis habitat, ubi senex non gemat, neque infans vagiat: ubi laudes Domini nulla vox retinet b); ubi non esuritur, ubi numquam sititur et ubi cibo superno plebs caelestis pascitur, ubi nemo moritur, quia

. nemo nascitur: ubi aula regia caelestis pascitur, in qua male resonans nulla vox audita est: ubi vita viridis veraque futura est, quam nec mortis, .

co in Iob. I. II.

b, Eetinet , an reticet t

152쪽

tho transacto laetum regem Videbunt: cum reis gnante regnabunt: cum gaudente gaudebunt Tunc dolor, tunc taedium, tunc labor delebitur, tuns Rex regum, rex mundus a mundis videbitur. Finis.

Hane epistolam primus, Sc unus edidit Gobdastus ex MS. Cod. Bibliothecae Monasterii S. Galli, exstatque in ejus Paraeneticorum vel rum parte Prima, Pag. 146. dc 143. NOTA

153쪽

LIBRO SE CONDO

ΡARTE TER ZA

titoria delia Translatione del Sagro Corpotui S. Colombano da Bobbio a Pavia , eda Papia di nuovo o Bobbio copiata sedemente GV Autenrico Manoseritio di unmnaco , che fu testimonio di tutio cio ,

INTRODUCTIO

Historiam hanc Anonymus quidam Monachus exaravit testis ocularis eorum omnium quae scri psit , utpotequi adfuit Translationi, cujus narrationem texuit, quam circa Bnnum 93O. evenisse licet inferre ex qualitate personBrum, de quibus in eadem sit mentio, deficiente omni alia chronica nota annum determinante. Certum tamen est initium Regni Hugonis Comitis primi Provinciae non nisi post annum 926. Sumi Posse, tunc cum nimirum ab Italia expulsus fuit Ro-dulphus II. Reκ Burgundiae Cisjuranae relative ad Italiam. Inter vivos erat quoque tunc tem

poris Lambertus Mediolanensis Archiepiscopus

154쪽

ab anno 923. juxta P. Papebrochii cathalogum in exeg. Epp. Med. I. I. 'mali pag. 72.) Verum quidem est Lambertum vixisse usque ad annum 932. , sed quia Lotharius Hugonis filius , Regnique socius coronatus fuit anno 93o. ut ex eorum diplomatibus J postquam sanitati restitutus fuerat, ut videre est in hujus historiae cap. s. e idcirco translatio Corporis S. Columbani e Bobio Papiam absque ulla erroris nota assignari potest anno circiter '3.., mense junii. Si non deperiisset quod Gerlanno Abbati ante ejus regressum a Ticino Bobium ab Hugone Rege datum fuit diploma, nullo procul dubio ex hoc

certus hujusmodi translationis annus nobis innotesceret. Iam vero rem Θggrediamur.

CAPUT PRIMUM

' Historica Translationis Meri Corporis S. Columbani Abbatis e Bobio Papiam.

Tempore excellentissimi Regis Hugonis erant Principes in Italia, qui nec recta facere, neque etiam consentire cupiebant, de quibus sapientissimus Salomon noI ammonet. Ne aemuleris, inquit, viros malos, nec desideres' esse Cum eis , . quia rapinam meditatur mens illorum, & fraudes labia eorum locuntur. Et ipse in Ecclesiastico: interdum dominatur homo homini in malum suum: vidi impios sepultos , qui etiam cum adhuc viverent , in loco sancto erant, dc laudabantur in Civitate quasi justorum operum. Etenim quum

155쪽

non profertur eito contra malos sententia, absqiis ullo timore re niti hominum perpetrant mala ,' inter

quos erant uuido Episcopus Placentinae Urbis,& Ra inerius, re non pauci alii, qui res fcclesia Bobiensis abstractas habebant , re inj sie suo juri conjunctas.

CAPUT II.

Silψeradus autem illo tempore regebat supra dictam Abbatiam. Contigit autem , ut Alda nobilissima Regina duceret secum sapientissimum fastissimumque , atque nobilissimum ' virum nOmine Gerlannum , cupiens eum Episcopali fastigio sublimare. Videns autem eum Rex sapientiae florere virtutibus suum sigillum ei tribuit, summumque Cancellarium esse Praecepit. Mortuo B etem Silverado Abbate, tribuit ei supra memor tam Abbatiam, in qua veniens invenit eam sua Possessione privatam. Unde multum tristis essectus cogitare caepit qualiter ipsam terram ab illorum dominatu abstraheret. Unde saepius intempellavit supra dictum Regem ; sed Rex potestative eam non valebat ab illis auferre. Metuebat enim illos, ne si aliquid contra eorum Voluntatem ageret regni dampnum incurreret. Quos scimus etiam contra eum. saepius rebellasse. Consilium autem praedicto Patri Rex Gerlanno tri-hun, ut Corpus B. Columbani caute de tumulo levaret , di quando ipse conloquium cum suis Principibus ageret, Papiae deferret, ut videntes ipsum sycratissimum Corpus propter suas res illuc

156쪽

delatum esse , re vel sic ab illorum rapacitate

CAPUT III.

Non multo post itaque ad Monasterium re versus, PBucis seni ribus secretum hisc indicavit, jussitque uno sa) ex magistris nomine Christiano, ut ex lignis Abiegnis arcam faceret aptam tanto pignori ad portandum. Nos autem , qui eramus illo in tempore , arcam fabricare Videbamus , sed ad quod opus fieret , ignorabamus. Ain Propinquante autem die, quo Sanctum Corpus

levandum erat, jussit supradicto magistro, ut ad sacratissimum Corpus cum magna reverentia ac Cederet, mensamque sublevaret. Quod Sc factum est. Cum autem vellent lapides. desuper sacrum sepulchrum levare , tota die frustra laborantibus, nec unam b) quiverunt amovere. Pavore autem perterriti indicaverunt hoc Abbati. Quo audito, nimio terrore perculsus ad sacratissimum sepulchrum devenit, prostratoque toto corpore in Ierram cum lacrymis, asserens se non ob aliam causam levare velle, nisi necessitate sibi servientium compellente ,' diuque ibi Orante , ut sineret se levari cum magno gemitu obsecrabat. Illoque ad suam domum reverso itanta celeritate levat sc) sunt, ut omnes aperte cognoscerent Putea

157쪽

ge levari non vellet. Ad lapidem.autem venientes, qui tegebant sa) Sanctum Corpus, non sunt ausi levare, sed nuntiaverunt Abbati, ut veniret, re indicaret, quid exinde vellet. Veniente vero illo cum Religiosis Fratribus, sublato lapide, Sanctum Corpus aspicientes subtilissimo pallio circumdatum , perfusi lucrymis, Prostratique in terram , diu Oraverunt. COOPerroque sepulchro, dc sigillo apposito , usque in crBstina dimiserunt. CAPUT IV. .

3Iane autem peracto venientibus omnibus Fratribus cum Clericis , de circumadjacentibus plebibus, quasi hora tertia in majori Ecclesia , re ipse venerabilis Abbas cum quassior Religiosis Ixionachis Sacerdotalibus vestibus indutis, prostrati in terram cum magno rugitu, re lacrimis oraverunt, Sanctumque Corpus aspicientes , alio pallio circumdederunt, N. in Brca , quBm Praediximus , condiderunt. Cooperta itaque arcs serisque offirmatis, aliique ante fores ipsius criptaeaxpectantes cum cereis, & lampadibus atque timia materiis, reliqui omnes in majori Ecclesia Lemniis personabant. Levatum itaque praetiosissimum Corpus delatum est in throno ante altare

almi clavigerique Petri, di qui abstabant b)

magno fletu permoti grandibusque clamoribus ajunt: Sancte Columbane adjuVa nos, tui sumus,

a) Tegebant. lege tegebat. b) Abstabant. lege adstabant.

158쪽

obsecra Dominum ne pereamus; & custodibus deputatis perreXerunt omnes ad mensam. Sed quod in ipso spatio Dominus per servum suum Operatus est, videtur nobis non esse silendum.

Grimaldus quidam Presbiter custos Ecclesiae fa S. Martini, gravissimo langore b) per multum

. tempus Percussus ita ut omnium membrorum careret officiis, ad Monasterium adductus estia Audito quoque quod S. Corpus a tumulo eductum , ante Altare S. Petri positum esset, rogavit, ut illic portaretur, quo delatus subtus arcam nisu quo valuit toto se corpore Prostravit. Mira virtust ipse enim, qui tanto tempore caruiIossicio omnium membrorum, in parVO spatio adeptus est tantam virtutem, ut quando Fratres SurreXerunt a mensa repererint eum ante Ar Amstantem, baculoque suo se sustentantem, Deum glorificantem, Sanctoque Columbano gratiam agentem, & non post modicum cum aliis ipsum in clitum Corpus sequentem.

a) S. Martinus est Prioratus miliario due stans a Bobio ad Monasterium S. Columbani

spectans.

b) Langore ) lege languore.

159쪽

Denique venerabilis Abbas convocavit duos presbiteros , unus ex illis nomine Ra inerius, qui postea custos speluncae praedictis sa) efficius est,

praecepitque illis ut quamdiu Brca veheretur Sem per ante ipsam duo tintinnabula Personarentur Iussitque ant*cedere cruces cum cereis, & tu- rabulis, cuppamque suam, nec non re Peram, ubi assuetus erat dum adviveret evangelia Portare; signis vero concrepantibus re in Ecclesia convenientes , non modica caterva populorum, diuque cum lacrymis clamaute , ipse, venerabilis Abbas prior accessit cum tribus senioribus ad arcam. imponentes suis humeris, iter caeperunt eo ordine, quo furiadiximus. Monachi vero An- tiphonas canentes , populique ciryeleyson adclamantes, egressi a Monasterio venerunt in pratum quod nuncupatur ad Pontem, ibique subtus condensam arborem deposuerunt. Iussit denriucut cortex ipsius arboris Bbstraheretur, quatenus signum crucis appareret, re ubicumque illud Corpus deponeretur, Ob memori Rm ipsius , cruces fierent. Illic vero moram agentibus multi ve

nerunt ex vicinis villulis, re ad cam sb) venien- a Pro dictis 4 lege praedictae , de qua men

eiοmm fecerat in praecedentibus GPttulis ad vi-tom S. Columbam spectantibus , ad quam adem Sanctus procul a Bobιo ad orandum divertebatur. s.caP. I S. vitae S. Columbani.

b) Ad eam 4 lege ad arcam.

160쪽

sanetum. Indeque pergentibus, pervenerunt iaquamdam possessionem praedicti coenobii, quae nominatur sarturianum jam vesperascente die, arcaque in Ecclesia ante altare posita, candebrum sa, cum cereis accensis ad caput Pedes. que appositis, re deputatis fratribus ut illic psalmos CBntarent, reliquis, . qui ad hoc officium erant deputati, quae necessaria erant fratribus Praeparantibus, subito ventus inrupit, & candelasomnos extinxit. Turbatique illi qui almum Co Pus excubabant, per vicinas: domos ignem quaerere aggressi sunt, ut possenti exinde Candeas accendere. Denique revertentes inveniunt candhlas

divino nutu accensas lectioresque effecti b) gratias egerunt Deo Sanctoque Columbano. Dispinsitis ergo qui vigilias erga sacrum Corpus Psalmosque pernoctantes canerent, alii se sopori dederunt. Mane autem facto, finitis matutinis , iter

Quidam itaque rusticus habitans in pago Cannavim habens filium ab ortu matris permanentem mutum , ipso die agrum colens una cum filio suo, repente exclamavit puer ad Patrem: Pater, Pater ecce S. Columbanus adest. Illeque valde

admirans re gaudens ait: quidvis fili ρ α ille esa) Condebrum lege candelabra. b Lectioresque Do ratioresque effecti.

SEARCH

MENU NAVIGATION