Bobbio illustrato dal padre don Benedetto Rossetti ..

발행: 1795년

분량: 201페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

non audis pater 8 ecce' unde veniunt: S. COIumbam famuli afferentes eum. Ille vero ascendens super excellentiorem locum intentis auribus auscultans , intuensque oculis aspiciebat si aliquod signum videret de hoc, quod a filio audierat. Diuque expectante, audivit a longe per montem, qu vocatur Longum sa) venientium voces Κirie leysonque adclamantes. Ille itaque cernens quod a filio audierat verum esse , Currens ad Ecclesiam nuntiavit hoc Sacerdoti. Sacerdos autem hoc audiens, sacris vestibus indutus, jussit urnas impleri vino exiensque in viam per quam venturi' erant praestolabatur eorum adventum. Illis vero appropinquantibus Supplex atque summissus obissecrabant sb) sanctum , narransque omnibus quod factum fuerat, & potum tribuens omnibus, gratias agentes Deo , iter quod caeperant prose-

cunntur.

CAPUT VII.

Deinc perveniunt ad portum quod nuncupatur Peduculosum sc), illicque praeparatam navim

invenerunt. In ea itaque Corpus S. deponentes , cum his qui tintinnabula vel cereos ceu cruces, Portabant, recto itit e re ad aliam delati sunt ripam. Sed Rainerius Sacerdos portitor unius tin-

a) Longum lege Longus. bo obsecrabant o lege Obsecrabat. . c) Quod Periculosum 4 lege qui nuncupatur

Pediculosus.

162쪽

tinnabuli, illo nesciente, Percussorium sui tintinnabuli in flumine cecidit. Expectante vero illo

cum aliis donec omnes trBnsirent, ad eamdem horam venientes quo S. Corpus levare debeant, re iistinnabula juxta morem sonare , praedictus Ra inerius suum amovens , nullum Sonum reddebat. Miransque aspiciens in eum, Vidensque quod percussorium in eo deesset, nimis tristis effectus est, N. hoc suae neglegentiae deputans, lacrimando interpellat S. Columbanum, quatenus sibi illud

Ieddatur. Fratres vero videntes eum nimis tristem N. plorantem, interrogant quid ei accidis-Set , quod tantae moestitiae se subderet. At ille retulit eis quod ei evenerat , asserens se ut quando in navim introisset, juxta consuetudinem tintinnabulum percussisset, sed nesciens qua hora ei cecidisset. Aspicientes vero ubi ille steterat vel

sederat, sed eum minime invenerunt. Iam vero omnes cum desperAntes Bjunt se non posse invenire eo quod in profundum di mersum fuerit Padi.

Ipse vero nullo modo poterat consolari, sed revertens ad ripam flumia is multum moerens , sicut

jam diximus , ajebat: Deus pius & misericors esto propitius mihi peceatori; tu scis quia multum deliqui, nequiter egi, sed non impediant hodie peccata mea ut deficiat obsequium, quod debeo Domino meo & Patri Columbano. Sed omnipotens N. misericors Deus, per meritum S. Columbani adfuit precibus ejus. Aspiciens vero in flumine , videt ipsum non longe ad pedes suos in aquam

163쪽

Ist jacentem ca), re gaudio plenus, currens ipsum

elevans, & in ipsum tintinnabulum inserens, 'gratias agens Deo, sanctoque, Columbano, modi rorem in laetitiam convertens, coeptum ossicium

bene adimplevit.

CAPUT VIII.

Transitis itaque omnibus jam vesperum tb

appropinquante non longe a Via divertentes, nocte illa manserunt. Ibique candelae extinctae re divinitus accensae sunt, sicut in alio loco jam factum esse diximus, aliaque virtus est ibi subsecuta. Nocte illa alir immutatus est, re parva pluvia emissa est, scynitesque multae apparuerunt, ita ut, qui procul Ab arca manserunt, tanta perpessi fiat, ut nocte illa quiescere non valerent, de in crastina facies oculique eorum tumefacti apparuerunt, ut etiam recte videre non possent, pinnitueruntque se longe ipsa noete secessisse ab arca. Illi Vero qui ad arcam excu

babant, nihil mali perpessi sunt. Nonnulli autem alii cognoscentes quod hii; qui circa arcam erant, nihil mali paterentur, confugierunt illuc.

i Denique erastina inlucescente iter peragitur ad Civitarem. Ante ergo quam Θppropinquarent ad S. Petrum, qui dicitur Leprosorum, candelae

a) Iucentem ) lege iacens. b Vesperum lege vespere.

164쪽

extinctae sunt. Et datis turibulis duobus ex viris praedicti Abbatis , ut ascenderent equos, ignemque citius deferrent, ut non deessent luminaria' 'sacratissimo Corpori ingred:endi sa) Civitatem. At illi currentes, antequam reverterentur, hii, qui cereos Portabant, repente cerBm super se suere conspicientes , erectis oculis videntes lam dictos cereos flammantes, post illos clamare perunt. Ad Sanctum autem Petrum venientibus multitudo populi Obviam illis advenit, quatuorque . iani nae a daemonibus veXatae occurrerunt, quae' non post modicum juxta Sacrarissimum Corpus S. Columbam a peste, qua tentae fuerant, mun- . datae sunt. luique nuntius Regis advenit rogans illos ex parte Regis ut ad se in palatium non deferant, non se esse dignum dicens ut tam 'praeciosissimum Corpus ad se venire dhbeat, sed ipse magis ad eum venire, suisque se Precibus commendaret, ut sui misereatur, eXPosceret. Iussitque ut ad Ecclesiam S. Michaelis, quae est infra moenia Civitatis constructa, deportare tur. Ad portam autem Civitatis, quae vocatur S. Ioannis, Venientes, tanta multitudo uir usque sexus occurrit, ut in Plateis se non caPerent, sed ascendentes super muros, di tecta, ipsum Sacratissimum Corpus videre cupiebant, quod cum grandi labore ad supra dictam Ecclesiam perductum est. Illo quoque nocte dieque vigilias exsequentes, quae necessaria erant fratribu viri, Deminaeque nobiles O maia administrabant.

165쪽

CAPUT X.

Igitur virtutes, quas Dominus in ipsa Ecclesia

per Servum suum operBtus eSt, quantum ad memoriam. Dominus reducere dignAtus est, videtur nobis non esse rectum silentio tegere. I,otharius honae indolis puer, filius praedicti Regis, quem Alda sua Regina genuit, magnis febribus urebatur. Qui jubente Patre ad supra dictam Ecclesiam in his adductus est, Nutriciusque suis vestitum sa), quod erat b) indutus, abstrahens,

Zc super arcam eXtendens, collocBvitque eum subtus arcam quatenus illic requiesceret. Fratrihus denique Letanias, Missasque pro eo Celebrantibus , ipse somno depressus jacebat. Orationibusque pro eo finitis, a somno eXcitatus est. Et cum Cuppa Sancti praedicti potum tribuentes integerrimam adeptus est sBnitatem. Illum vero ad Palatium reducentes Patri, Matrique sanum representant. At illi gratias egerunt Deo, Sanctoque Columbano, quia filium , quem infirmum miserant , recipiunt c . a Suis vest. J Iege suus.

166쪽

CAPUT XI.

I cI Regina autem post recuperatam filii sanitatem ad Corpus S. veniens , gratias pro filio supplex

exorat, ut pro se etiam intercedere ad Dominum dignetur. Pallium ergo super S. Corpus ponens, Fratres blande alloquitur, consolabaturque eos ne abundantiori tristitia absorberentur, promit tens eis in quantum valeret apud Regem, suosque oblimates intervenire, dc deprecans illos pro se orare, ad palatium rediit. Ast Rex opportunum tempus exquirit, cupiens illic secrete venire. Quadam itaque nocte cum pBucis Occul- . te veniens, Regiamque Ecclesiae intrans, timens sancto appropinquare Corpori, illic humo pro sternitur. Oratione vero finita occulte exiens, ad aulam suam rediit. Postea vero veniens cum suis Principibus allocutus est Fratribus , dc pablium unum offerens recessit.

CAPUT XII.

Nonnulli vero promiscui sexus aetatis a

cotidie orationis causa cum luminaribus adveniebant. Quaedam namque mulier advenit habens manum Bridam. Subtus arcam ergo Se prosternens Orat ut SBnitBtem mereretur accipere. Precibus autem S. Columbani obtinuit, ut sana reverteretur domi. Vir autem ejus domum rediens sanam eam k dc sedentem invenit, filaque

167쪽

x61 trahentem. Miransque ait ad illam: quid est hoc mulier N. illa: Deo gratias bene. Et ille inquit: quomodo sana facta es t & infit: fui ad s. Columbanum , Sc precibus ejus obtinui, ut sana exinde reverterer, sicuti vides. At ille gaudens, & tremens ait: cui hoc indicasti Τ Zc illa, nemini. At ille: male, inquit, fecisti: cur Monachis hoc non indicasti l surge, Sc praeparapanem , M vinum , seu re carnes , & caetera inluminaribus, re veni mecum, deferam usque illis, N. indicabo, quid erga te gestum sit. Metuo enim si siluerimus, ne in crimine incurramus. At ille festinans detulit eis, quae supradiximus , i S indicavit, quid erga suam uXOrem actum fuerit. Illi vero accipientibus sa), quae detulerant, gratias egerunt Deo, S. Columbano.

CAPUT XIII.

in a.

Alia itaque mulier veniens, nescio quod b

instinctu, sad sicut rei exitus probat non recta fide, se seque subtus arcam sternens particulam arcae dentibus absconse abstrahens, nullique indicans , domi suae secum detulit. Nocte vero Subsecuta, cum se una cum viro sua sopori dedisset, repentina morte defunctR est. Vir autem ejus a somno eXcitatus mulierem alloquitur, sperans eam viVere, comperto denique quia modi tua esset , valde eXpavit. Accensoque lumine

a) Aeeipientibus J lege accipientes.

168쪽

intuens eam, partem ligni, quam pridie ab area abstraxerat, ad caput ejus invenit. Sciebat enim ipse praeterito die illic eam fuisse. Itaque assuis mens partem, quam supradiximus, illuc deportat cunctis nuntians quod suae evenit uxori. Notu autem hoc factum est omnibus, sed non modicus timor invasit omnes , maxime mulieres , dicebantque ad invicem: non vult S. Columbanus ut ad ejus arcam appropinquemus. Ab illo autem die nulla est audactim a) ad arcam accedere.

CAPUT XI v.

Per idem itaque tempus homo quidam nomine Madelbertus a partibus Mediolanensium

revertens invenit quemdam adulescentem nomias Andreas mutum a natiVitate sua, medioque codipore praemortuum. Auditoque quod Corpus S. Columbani Papiae delatum esset, maguis florere virtutibus, misericordia motus super eum imponensque illiim super asinum suum, Papiam duxit. Indeque ad Corpus Sancti deferens, illiedeposuit, re abscessit. Illa vero die, re altera, . sicut erat, ibi permanens, tertia jam die subtus arcam jacens, subito exclamavit : date mihi aliquid , ut manducem. Illi vero qui circumstabant audientes quod loqueretur, cupientes eum audire loquentem, interrogabant quid vellet. Illaque manum dexteram sanam ostendens, 3jebat:

169쪽

Isramodo me S. Columbanus loqui fecit, manumque meam s3navit, quam Videtis. At illi magno attoniti gaudio, Venerabili Abbati hoc indica.

verunt. Audiens autem quod factum fuerat, festinus ad Corpus venit, ipsumque alloquens , manum ipsius, quae s3 nata fuerat, plorando osculans , signaque Ecclesiae sonare praecepit. Sed N omnia signa aliarum Ecclesiarum personuerunt. Et hoc habebant in signum, ut quando Dominus per S. Columbanum aliquam ageret virrutem, illius Ecclesiae signa Primitus sonarent,& postea aliarum signa Ecclesiarum cuncta perstreperent. Auditoque hoc miraculum maxima multitudo utriusque sexus aetatis sa advenit, sed N Regina, quam praediximus, cum mBgna tUrba nobilium mulierum occurrit. Venerabilis autem Abbas suis manibus eum levavit, & super Cancellos posuit, ut omnibus b) videri, re audiri

posset. Et elevata voce Te Deum laudamus cum omnibus proclamans, sed N. in omnibus virtutibus similiter agentes. Finitoque Himno Ammonent illum ut alte loqueretur , quatenus Omnes possent eum audire. Et accedebΘnt Omnes, qui poterant, nobiles & ignobiles , plorando manum ipsius osculantes. Et valde admirAntes , unus quisque cum gaudio ad Propriam reversi sunt

domum.

a) AEtatis J lege & aetatis. b) Omnibus J lege ab omnibus.

170쪽

His ita peractis supra dictus Venerabilis Abbas

duos seniores Mediolanum misit ad Lampertum Archiepiscopum , qui eo tempore regebat Supradictam Ecclesiam , mandans precando qud tenus . N adjutorium ferret, ut res S. Columbam ab strahere possit de manibus supradictorum Principum. Post non multum vero sa) colloquia, ad ultimum hoc dedit eis in mandatum , ut si ipsam terram adquirere non possent, Corpus Sancti illuc deferrent, N. ipse de suis rebus eis

tantum tribuere promisit, quantum ad necessaria sussicere posset quousque supradictum CoenO-aium ad pristinum statum rediret. Igitur ad colloquium, quod supradiximus, praedicti Principes venientes una die, sedente Rege unacum ipsis, in Aulam Regiam, de supradictis rebus colloquentes, jussit asterii Cuppam S. Columbant. Qua cum magna reverentia allata, bibit cum ea Rex re oblimates ejus. Sed cum Ante supra scriptum Vuidonem , N. fratrem ejus Rajnerium perducta fuisset, indignati noluerunt cum ea hibere, sed sicut scriptum est, indurata sunt corda illorum , ut non viderent caelum , neque recordarentur judiciorum justorum ; obliti sunt

enim foedus , quod pepigerant Regi , ipsaque

nocte de civitate obfugerunt. Sed Rajnerius divina ultione de equo cecidit, itaut omnes , qui ibi aderant, putarent eum esse mortuum. SCd noluit Deus , qui neminem vult perire, sed omnes ad poenitentiam reverti.

a) Non multum J lege non multB.

SEARCH

MENU NAVIGATION