Augusti Wilhelmi Zumptii Studia romana sive de selectis antiquitatum romanarum capitibus commentationes quattuor

발행: 1859년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 로마

12쪽

suod in universo imperio Romano veteres scriptores solent

praedicare, ab exiguis id prosectum initiis paulatim ita crevisse,

ut magnas terras innumerosque prope populos complecteretur,

idem dicoro licet de Gallia, Romanorum provincia. In qua quae gentes habitabant, cum maxima saepe pericula ipsamque prope perniciem Romanis attulissent, paulatim ita subiectae sunt, ut quae Oli in acce8gio quasi quaedam Italiae suerat, ea magna pars fieret imperii multasque in provincias divisa ipsum reipublicae Romanae robur efficeret. Nulli populi Romanis

antequam subigerentur maiora aut plura intulerunt damna,

nulli postquam servitutem serre didicerunt, firmiores vires addiderunt. Est igitur operae pretium hanc incrementorum rationem persequi. Neque ea a viris doctis, qui antiquitati Romanae studerent, aut silentio praetermissa aut leviter tractata est, qui si non ipsius argumenti copia ac gravitate allicerentur, quia hodie illos populos humanitate ac potentia florere videbant, movebantur, ut quae eorum sub imperio Romano sortuna sui3Aet, cognoscere cuperent. Veruntamen quod Aolet fieri in rebus cotidianis omniumque aspectui expositis, ut

externa earum Species eum sit notissima, cau8as rationesque

qui diligentius peracrutetur, obscurissimas esse inveniat, idem dixerim accidere in Gallia provincia. Nam quid nobilius quam Gallorum in Italiam impetus 3 quid celebrius quam cum aliorum magnorum imperatorum tum dictatoris Caesaris bella Gallica reliquorumque imperatorum, qui soli rei Romanae praefuerunt, expeditiones in Germaniam susceptae 3 Sed si quaeras, quod fuerit provinciae initium, quando ea in duas, tum in plures

13쪽

De Gallia Romanorum pro in iR.

partes divisa sit, quae fuerit rectorum ratio, similiaque multa, quae ad summam rempublicam pertinent, non pauca reperias a nullo esse exposita, reliqua ab aliis tradi aliter, ut qui virorum doctorum studia quasi colligant neque ipsi novas coniecturas excogitant, nihil nos scire incertisque opinionum quasi fluctibus agitari lateantur. Quare cum nuper de provinciali imperii Romani ratione agere coepissem ac Syriam et Macedoniam, quae minimae gunt transmarinae provinciae, quales fuisse viderentur exposuissem, ubi ad occidentem me converti, Galliam imprimis tractandam esse statui, quippe in qua et maximam quaerendi materiem relinqui et insigne momentum ad universam rempublicam cognoscendam proponi intelligerem.

Noo vero ita mihi ab initio omnia explicanda esAe putavi, ut bella ipsa, quibus temptata primum, tum perdomita est provincia,

enarrarem: in quo argumento et8i sunt multa et magna nec infructuoga, minus tamen ea ad provincialem rationem, in qua hoc quidem tempore Vergari constituimus, reseruntur. Initium

igitur disputationis nostrae ab eo tempore ducetur, quo Provincia, quae proprie dicitur, constituta est: exitus erit imperator Vespasianus, ad quem eundem in Syriae et Macedoniae historia exponenda degeendimus. Ipso autem provinciae nomine Romani utuntur varie eoque tandem devenerunt, ut quodvis negotium vel publice vel privatim impositum provinciam appellarent , a qua significatione, quae apud optimos Latinitatis auctores reperitur, si recedimus in eaque, quae ad propositum no8trum propius pertinet, consistimus, dupliciter provinciam dici invenimus. Etenim primum quicquid extra Italiam imperio populi Romani paret, quamvis

parVum Sit, provincia vocatur, Velut Graecia, quia populi Romani erat, quamvis Macedoniae quaedam appendicula suerit, recte dicetur provincia, item dicentur singulae eius civitates, quas proprie in provincia potius esse existimemus. Haec vocabuli potestas ab hac disputatione, qua Gallica bella originemque imperii Romani praetermittere statuimus, aliena erit: illam sequemur, qua qui populi in unum quasi corpus quoddam coniuncti suis ac peculiaribus propraetoribus vel procongulibus obtemperarunt, provinciam efficere dicuntur. Haec provincia

14쪽

De Gallia Romanorum pro in i .

Gallia quo tempore orta sit, quos praesides habuerit, quas finium mutationes subierit, explicabimus. Ac do origine quidem provinciae Galliae maximam esse video virorum doctorum dissensionem. Cum enim Car. Sigonius de antiquo iure populi Rom. libr. I. c. 26) quamvis multa de populis ac bellis Gallicis narret, de tempore provinciae constitutas nihil tradat, P. Fonteinus de provinciis Romanis, Trai. ad Rhon. 1843 p. 39, a dictatore Caesare demum Galliam Cisalpinam institutam esse putat, Ioach. Mariuardi. in Bech. compendio antiq. Rom. Vol. III p. 47 eandem iam anno 191 a.

Chr. in provinciae sormam redactam esse censet, reliqui medium aliquod tempus eligunt, ut ex ipsa hac diserepantia ae Plus centum annorum spatio et incertam et difficilem rem esse intelligamus. Sed ut ipsi quid verum sit inveniamus nec incerta nostra Vagetur quaeStio, fines quosdam constituamus,

intra quos Galliam provinciam extitisse appareat. Anno igitur 167 a. Chr. , in quo Livii annales nobis desinunt, nullam suisse Galliam provinciam ex verbis eius perspicue videmur cognoscere. Etenim anno 166 Liv. XLV, 44 praetoribus sex ait decretas esse has provincias, duas urbanas, duas Hispanias, Siciliam, Sardiniam: in quibus nulla Galliae mentio est. Nec quod Liv. epit. XLVI narrat consules Claudium Marcellum Gallos Alpinos, C. Sulpicium Gallum Ligures subegisse, propterea Galliam tunc provinciam saetam esse Etatuemus: certe duas deberemus statuere, sed belli tantum gerendi, non provinciae pace administrandae causa consules in Ligures et Gallos Alpinos profectos esse cum hoc docet, quod eosdem consules in Italia versari oportebat, tum annus 167 a. Chr., quo Livius libr. XLV, 16 narrat praetoribus esse decretas duas urbanas provincias, duas Hispanias, Siciliam, Sardiniam, consulibus Pisas et Galliam cum binis legionibus peditum et equitum quadringentis, quibus certe non tantae copiae es8ent traditae, si pacatam diuque armis subactam provinciam accepissent.

Itaque anno l68 a. Chr. Livius libr. XLIV, 17 nihil omnino

habet de Gallia provincia: urbanam commemorat et peregrin et classem et Siciliam et Sardiniam, nec superioris anni consuli, qui in Gallia versatus erat, prorogatum esse imperium Diuiti do by Corale

15쪽

Da Gallia Romanorum proviueist

acribit. Multa alia priorum annorum exempla paulo post, ubi de Galliae regimino quale tunc fuerit, exponam, afferentur. Consist igitur anno 167, atque etiam 166 a. Chr. eam, quam hoc loco appellamus, provinciam nondum fuisse Galliam. At suit eo anno, quo Cicero pro M. Fonteio, repetundarum reo, dixit. Eam orationem postquam lege Aurelia anno 70 iudicia cum senatoribus, equitibus, tribunis aerariis communicata Sunt, habitam esse constat, ipsumque Fontotum Cicoro c. 3 ait illo tempore provinciae Suae praefuisse, cum maximi exercitus populi Romani clarissimiquo imperatores in Hispania essent, atque exercitus Cn. Pompeii maximus atque ornatissimus in

Gallia hibernaret: Pompeium autem anno 74 in Gallia hibernasse discimus ex Liv. epit. XCIII. Quare si hunc primum M. Fonteii annum fuisse putabimus nam per triennium eum Provinciae suae praefuisse ait Cicero c. 22), ρ1ficietur, ut ille ab anno 23 usque ad Tl Galliam rexerit, oratioque Ciceronis anno T0 exeunte vel sis ineunte habita sit. Rexit autem Fonteius solam Transalpinam Galliam. Etenim Cicero cum indefensione hoc maximo ageret, ut eum a civibus Romanis iisque sociis, qui fide praestarent, laudari, ab iis, qui recens

subacti omnes magistratus Romanos in invidiam adducere narentur, accusari doceret, inter laudatores commemorat o. 3 negotiatores, item Narbonenses, Massilienses, sed nullam eX

tot coloniis, tot municipiis, quae in Cisalpina Gallia erant, ut huic eum non praefuisse certi8sime perspiciamus. Nee si Transalpina tunc fuit provincia, necesse est fuerit etiam Cisalpina sal8aquo est virorum doctorum opinio, qui, quod Cisalpina propius Romam, sedem imperii, sita est, ideo eam priorem in illam, quam hoc loco dicimus, provinciae formam redigi Opo

tuisse existimant.

Habemus igitur centum prope annorum spatium, quo Galliae certe partem aliquam ita videamus esse constitutam, ut suis prae8idibus uteretur: quod ut coartemus, primum faciendum e88e putamus, ut qua ratione Gallia ante annum 167 a. Chr. administrari consuerit, examinemus. Iam anno 169 Livius XLIII, 11 et 15 narrat praetoribus reliquas, quae tune erant, provincias

Obvenisse, consulibus Cn. Servilio Caepioni Italiam, Q. Marcio

16쪽

De Gallia Romanorum provincia.

Maeedoniam; addit deindo de Marcii prosectione, do Sorvilio

haec habet: Caepione deinde referente ad senatum, quas ex nouis legionsitis duas legiones secum in Gallium duceret. δεμ vere Patres ecl., ut eum, quamvis sorte Italiam accepisset, in Gallia

tamen bellum gerere voluisse intelligamus. Ac gessit; nam Livius XLIV, 2 l C. Licinium, eos. anni 168, iussum esse

scribit Cn. Servilio Gallium oblinenti provinciam litteras mittere, ut sexcentos equites consor ere . Eum igitur, cui priore

loco Italiam datam esse ait, deindo Galliae praefuisse vel Galliam provinciam obtinuisse narrat: quo num quod potest maius inveniri documentum, quod Galliam cum Italia ita coniunctam fuisse demonstret, ut nulla peculiaris Gallisto esset provincia 3 Atque illi C. Licinio Crasso, anni 168 consuli, Livius XLIV, 17 scribit Italiam evenisse, eum colloga eius L. Aemilius Macedoniam acciperet; at eundem libr. XLV, l2, nihil usquam de mutatione provinciae addens, in Galliam prosectum esse ibique adversus hostes rem gessisso reseri. Cuius

anni similitudo facit, ut quae Livius XLV, l6 do provinciis

anni l67 a. Chr. tradit , paulo supra recto intorpretati esse videamur; consulesque eius anni, quamquam Pisas et Galliam sorte acceperant ac communiter in Liguribus rem gesserant, tamen et ante exitum anni ambo ad magistratus subrogandos in urbem redierunt Liv. XCV, 44 , et antequam in provinciam irent, aliquamdiu Romae commorati erant, ut de nova provincia tunc subito constituta prorsus cogitari nequeat. Anno autem 170 a. Chr. quae fuerit provinciarum sortitio, apud Livium non extat, sed hoc tamen videmus, praetoribus reliquas datas esse provincias, ex consulibus A. Hostilium in Macedoniam impressionem socisso Liv. libr. XLIII, 9 , A. Atilium in Liguribus Liv. ibid. 3 cum exercitu fuisse, unde illi provinciam Macedoniam, huic Italiam obtigisse statuemus. Nam sic factum erat anno lit, quo Liv. libr. XLII, 3l ait consulibus decretas esse Italiam et Macedoniam, praetoribus Siciliam, Sardiniam, Hispaniam, urbanam et peregrinam iurisdictionem, denique classem. Qui autem Italiam acceperat C. Cassius consul Liv. lib. XLII, 32), non in illa sola versatus est, Sed

17쪽

De Gallia Romanorum provincia.

in Galliam quoque prosectus gentes Alpinas regemque Gallorum Cincibilum vexarat Liv. libr. XLIII, 5), ut etiam in hoc videamus Galliae quicquid parebat imperio Romano, cum Italia fuisse coniunctum. Anno 172 ambobus consulibus Ligures decreti sunt Liv. XLII, 10 , i. e. , si proprie loqui velimus, Italia, sed ita ut bellum in Liguribus gerere iuberentur. Itaque

contendentes cum senatu diu in urbe manserunt, alter ante

exitum anni ad consularia comitia habenda rediit Liv. XLII, 283. Item anno l73 consulibus Ligures decreti sunt Liv. XLII, 13,

nec minus, ut Opinor, antecedenti anno; utrumque certe consulem circa eas regiones vergatum esse scribit Liv. XLI, 27.

Anno 175 consulos in Liguribus prospere pugnasse ait Livius libr. XLI, is, anno 176 Pisas et Ligures esse decretos libr. XLI, 14, similiterque iactum erat superioribus annis, nisi quod anno l77 Ti. Sempronius Gracchus Sardiniam extra ordinem accepit. Quae cum ita sint neque enim plures annos eXaminare Opus est , dubium esse non debet, quin usque ad annum 167 Galliae quicquid armis Romanorum subactum erat, cum Italia coniunctum eidem paruerit, cui ipsa urbs Roma parebat. Casu autem accidit, ut per id quod examinavimus tempus nunquam uterque consul Italia abesset, sed si duo magna bella extitissent, etiam hoc fieri potuisse censeo, ut praetor qui Italiam tueretur, idem Galliae praeesset. Itaque

iure mirabimur Pictium in Annal. Vol. II p. 140, qui anno 217 a. Chr. Galliam Cisalpinam in ordinariae, quRm appellat,

provinciae formam redactam esse existimet atque ex illo tempore eam in provinciarum recensu exhibeat: quem ille annum

ideo potissimum videtur elegisso, quod cum in Livii annalibus non enarretur, maximum coniecturis campum praebet.

Neque enim, si qui per belli Punici calamitates in Galliam

missi sunt praetores, qui tunc Oxtra ordinem non modo in Galliam, verum in omnes Italiae partes hostibus infestas mittebantur, iis uti debebimus; quibus qui utetur, multas, quae nullae unquam fuerunt, provincias efficere poterit. Veruntamen in examinanda Galliae condicione si ad inferiora tempora descendemus, quid reperiemus 3 Qua in quaestione nemo postulabit, ut per singulos annos vel suisse Diuiti do by Corale

18쪽

De Gallia Romanorum pro inciR.

Galliam provinciam vel non suisse doceamus, certumque erit illud argumentum, ut, si quo inseriore anno non fuisse pro vinciam inveniamus, ne superioribus quidem suisse existimemus. Satis etiam hoc erit ostendere eam fuisse cum reliquarum tum

consularium provinciarum divisionem, ut Galliae provinciae nulla poculiaris administratio esse vel potuerit vel debuerit. Constat enim tunc quattuor sui3se provincias, Hispanias duas, Siciliam, Sardiniam, quae, nisi quod gravius bellum instaret, praetoribus mandari solebant, consules sere in Italia subsistebant. Iam anno 16 I uni consuli Galliam, alteri Ligures obvenisse ait Liv. epit. XLVI, quare aut Ligures tune non suisse in provincia Gallia, aut, id quod superiore anno suisse demonstravimus, et Galliam et Liguriam cum Italia in unum quasi

corpus coniunctam consulibus paruisse Statuemus. De annis

165 et 164 nihil prorsus tradi reporto, at anno l63 Ti. Sempronius cos. Galliam, colloga eius M.' Iuventius Thalna Sardiniam et Corsicam provinciam habuerunt Liv. ep. XLVI; Val. Μ . IX, 12, 3), ut unum ex praetoribus classi tunc praesuisso credam Pighio Annal. II p. 404. Eandemque provinciarum divisionem biennio insequenti fuisse ex Valer. Max. I, 1, 3 et Liv. ep. XLVI colligimus. Tum anno 160 unum consulem M. Cethegum constat in Italia misso Liv. ep. XLVI), alterum cum Liguribus pugnasse suspicatur Pighius l. l. p. 412, itemque anno 159 utrique obtigisse Galliam et Ligures; siquidem M. Fulvii Nobilioris triumphus de Liguribus notatur insastis Capitolinis. Eaedem consulum provinciae dubito anusque ad annum 154 suerint; nam cum de biennio 158 et 157 nihil quod certum sit trudatur, anno l56 C. Marcium Figulum constat cum Delmatis pugnasse Liv. epit. XLVII), item anno 155 P. Scipionem Nasicam Liv. l. l. , sast. Capit.). M. Claudium Marcellum eum gento aliqua Ligurum; anno autem 154 Q. Opimium cum Liguribus Transalpinis dimicasse narrant Liv. l. l. et Polyb. XXXIII, 5 sq., collegam eius L. Ρostumium in Gallia versatum esse ex Obseq. c. 76 coniecit Pigh. p. 429. Sequitur bellum Celtibericum per annos viginti continuos

gestum, quod tantopere Romanorum arma occupavit, ut alter consulum eo mitti soleret. Etenim anno 153 Q. Fulvius eos. Diuiti do by Corale

19쪽

Do Gallia Romanorum pro in iR.

Hispaniam citeriorem accepit App. Iber. c. 44, Polyb. XXXV, 3),

altor Italiam cum Gallia coniunctRm, praetorsem, qui ita supe erat, quaestioni repetundarum eX SC. tunc institutae Liv. ep. XLVII operam dedisse opinor. Tum annis l52 et ibi alterum consulum in Hispania pugna8se scimus, illo M. Claudium Marcellum App. Iber. c. 48; Polyb. XXXV, 2 , hoc L. Lieinium Lucullum Liv. epit. XLVIII; App. Iber. o. 5 sin,

duo reliqui consules quas provincias Sortiti sint, non corto illud quidem traditur, sed Galliam et Italiam acoepisse cui nex aliorum annorum similitudine probabile est, tum quodammodo confirmatur nuctoritate obseq. c. 72, qui anno l52 prospero adversus Gallos dimicatum esse scribit. Eandem autem provinciarum divisionem anno l50, de quo nihil iraditur, suisse merito suspicatur Pigh. Annal. II, p. 44 l. At anno l49 cum bellum Punicum gravissimum urgeret, utrique consuli, et L. Marcio Censorino et M.' Manilio scimus provinciam Africam obvenisse App. Punic. 75; Liv. epit. XLVII); quare cum eodem tempore in Macedonia cum Andrisco a P. Iuventio Thalna pugnatum sit Comment. epigraph. II, p. 1633, quam provinciarum distributionem suisse censebimus 3 Nimirum hanc, ut quattuor praetores sortirentur Hispanias duas, Sardiniam, Sigiliam, quique Romae superesset urbanus nam P. Iuventium peregrinum sui Sse iudico, quem saepe ad externas expeditiones missum e8Se multis exemplis novimus), eadem ratione qua olim consules, Italiam et Galliam regeret. Insequenti autem anno 148 alterum ex consulibus L. Pisonem constat cum Poenis in Africa dimicasse App. Punic. e. li 0), ut alteri Sp. Postumio Albino Italia relinqueretur, quem tamen non minus recte Galliae praefuisse coniicit Pigh. p. 4b0; nam ab hoc consule viam Postumiam ab Genua Veronam esse munitam ostendit Borghesius in Diurn. Arcad. ann. l82l, 2 p. 220. Praetorum autem hae tunc erant provinciae, ut L. Mancinus

Siciliam et classem obtineret App. l. l.), Q. Metellus peregrinam iurisdictionem et Macedoniam Liv. epit. L; Comment. epigraph. II p. 163ὶ, C. Plautius Hypsaeus Hispaniam ulteriorem Liv. epit. LII), reliqui, quorum nomina ignorantur, urbem, Sardiniam, Hispaniam citeriorem. Tum anno l47 alter Diuiti do by Corale

20쪽

Da Gallia Romanorum pro lueta.

consulum P. Scipio extra sortem Africam necepit s App. Punic. c. H'2; Liv. epit. LIὶ, unus praetorum Sorranus classem App. I. I. c. lli), reliqua consueto more divisa sunt, ut ultor consul C. Livius Italiam et Galliam, ex praetoribus unus utramque iurisdictionem, reliqui duas Hispanias, Sardiniam, Siciliam obtinerent, nisi sorte eum, qui Siciliam rexit, simul classi praefuisse iurisdictionemque vetere consuetudine divisam fuisse putabimus. Denique anno 146 facilis est provinciarum distributio; nam in Africa omnibus imperium prorogatum esse

constat. Itaque consulum unus L. Mummius Macedoniam

acoepit, alter Italiam et Galliam, ex praetoribua duo urbanas iurisdictionos, roli qui Hispanias, Siciliam, Sardiniam ; in ultoriore quidem Hispania C. Nigidium Figulum praetorem hoc anno ab Viriatho superatum esse scimus sauci. de vir. ill . . Atque haec ita erant, dum quattuor suorunt populi Romani provinciae, in quarum annua sortitione nullum Galliae provinciae locum relinqui ostendimus. Iam Carthagine Corinthoque dirutis novae provinciae additae sunt, quae anti uos praesides Postularent, sed non tot additae sunt, quot oxistimavit Ρighius, cuius opinio cum vulgo probaretur, magnorum errorum causa extitit. Qui cum Graeciam, quam nos in Comment.

epigraph. Vol. II p. i5.ι cum Μacedonia, quamdiu libera suit

respublica, coniunctam fuisse docuimus, pro peculiari provincia constitueret, item Galliam provinciam, quae multo post instituta est, tunc iam suisse existimaret, quoniam octo omnino officiebat provincias in duo consul ea ot quattuor praθtores nam duos negotia urbana occupabant) quotannis dividendas, necessariopo deductus est, ut, quod Ciceronis aetate moris erat, ut praetores exacto magistratu in provincias proficiscerentur, id iam hoc tempore institutum esse coniiceret. Nos nune hoc animadvertimus , in provinciarum quidem ratione nullam prorsus

eεSe Causam, cur Praetorum munera tune mutata esse eorumque

imperium quotannis prorogari consuevisse statuamus. Nam

etsi anno 14b nova accessit provincia Africa Comment. epig. Uol. II. p. 164 , ut iam omnino essent quinque, Hispaniae duae, Sicilia, Sardinia, Africa, facile tamen eae quattuor, qui

praeter urbanas iurisdictiones reliqui erant, praetoribus divide-Diuiti do by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION