Augusti Wilhelmi Zumptii Studia romana sive de selectis antiquitatum romanarum capitibus commentationes quattuor

발행: 1859년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 로마

41쪽

De Gallia Romanorum provincire.

in annal. iurisprud. histor. Vol. IX p. 322 do tabula Horacloen si scripsit, exposita esset, ita placuit viris doctis, ut vulgo nuno ab omnibus, quasi dubitari non possit, probetur. Sed nemo

veterum scriptorum de ea re tradit, nulla lex commemoratur, nihil prorsus quod certe eo pertineat narratur, ut mera coniectura utatur Savignius, qui quo tempore Cn. Pompeius is, de quo dicimus, Transpadanis omnibus Latinitatem dederit, eodem Cispadanis civitatem datam esse statuit. Quae coniectura quantopere ab probabilitate recedat, non disputabo multis: haec duo commemoro, et rursus discrimen aliquod Cispadanorum et Transpadanorum excogitari, quod nullum unquam suit, nec gatis verum esse videri, quod do Latinitate omnibus Transpadanis impertita existimatur. Nunc Vero eum

Galli ad Cisalpinae et Italiae ab antiquis temporibus usque ad hanc aetatem nullam iuris diversitatem fuisse intellexerimus, legem Iuliam ad universam quae Alpibus et freto Siculo terminatur Italiam pertinuisse facile credemus. Nequo enim alio iure utebantur Etrusci et Umbri et Lucani et Bruttii, alio Galli vel Cispadani vel Transpadani: praecipuum sane aliquod ius habuerint Latini iidemque fide adversus Romanos praestiterint; at illi utrique orant peregrinae condicionis eique, qui in

consulatu Italiam et Galliam sortitus esset, obtemperabant. Sod Oxtra Italiam nihil sane pertinebat lex nec gatis verum videtur esse, quod plerique adhuc crediderunt, si qui Latinae condicionis essent extra Italiam, eas hae lege cum Latinis civitas daretur, Eubito item cives Romanos extitisse. Cuius opinionis nullum argumentum afferri animadverto nisi hanc quandam similitudinem, quod, Latinis cum daretur ciVita8, eam omnibus datam esse dicunt ubicunque habitabant nec Latinitatem, qua coloniae uterentur, ab ea, quam qui proprie Latinierant habuerunt, fuisse diversam. Ne illud quidem lacero poterant, ut coloniam Latinam in Gallia Transpadana sitam asserrent, quam tunc in municipii ius translatam esse conataret. Una enim in ea regione est Aquileia, quae quo iure usque ad civitatem a Caesare etiam Transpadanis omnibus datam usa

sit, ignoratur; siquidem Cremona et Placentia, quas ot ab initio Latinas et post legem Iuliam municipia fuisse constat Ascon.

42쪽

De Gallia Romanorum provincia. 33

in Pison. p. 3 , quoniam ad Padum sitae erant, non minus recte Cispadanae quam Tran8padanae Galliae accensebantur eoque magis, quod ipsa Transpadana rogio parum certis finibus terminari potest. Quamquam omnis haec ratiocinatio, cum nullum Cispadanae et Transpadanae Galliae discrimen fuisse

dixerimus, quamvis Augeepta esset, tamen Videretur esse inutilis. At satis valida sunt argumenta, quae eos qui extra Italiam erant Latinos non esse donatos civitate doceant. Primum ipsa

rei ratio id ostendit. Sequebantur enim Romani in logo Iulia

hOe, ut Opinor, ut metum ex imperio tollerent hostiumque numerum, qui ipgam urbem urgerent, minuerent. Itaque sapientissime secerunt, quod, cum undique, qui victoriarum olim socii fuerant, instarent, civitate multis populis atque urbibus Italiae danda hostium vires diviserunt, paulatimque seditionis semina gustulerunt: sed quid, quaeso, utilitatis habebas, populos extra Italiam sitos, qui in nullam belli communionem venire possent nee quicquam periculi minarentur, eo beneficio afficere, quod, qui Optime de imperio Romano meruerant, tamdiu frustra expetiverant 3 Erant etiam plurimi Latinae condicionis homines per provincias negotiandi causa constituti, quos subito civitate donari erat sano inutile. Neque enim Romanostain stultos fuisse arbitramur, ut nescio cuius constantiae cau8a et

ne dispari essent condicione qui intra Italiam erant ac qui extra eam erant, Omnibus omnino qui ubique essent Latinis civitatem impertirent. Deinde si una tunc lege omnes Latinos in civitatem receperunt veteremque universam Latinitatem extinxerunt, Cur non retinuerunt pO8tea eum morem, ut non paulatim Gallias

et Hispanias et reliquas provincias civitate donarent imperiumque quod armis pararant, uno iure coniungerent, sed generatim qui ubique per imperium totum erant, honore ae iure augerent 7 Num igitur unquam factum est, ut quae ubique per omnes provincias vel foederatae essent civitates vel liberae vel Latinae, uno tempore civitate donarentur 3 An hoc sequebantur, ut singulas deinceps provincias vel in ipsis provinciis singulos populos ac singula oppida, prout quique meruisse viderentur, ciVitate augerent, dum postremo paucis omnino reliquis, qui eius non aliqua parte uterentur, una lege omnes uniVercti im-

43쪽

Do Gallia Romanorum provinciR.

perii homines ingenuos in civitatem receperunt 3 Denique sunt quaedam extra Italiam civitates, quas et ante legem Iuliam civitate usas e88e constet et Post eam, quae a viris doctia non debuerunt negligi. In Hispania enim colonia erat Carteia condita anno 1 Tl Liv. XLIV, 3ὶ Latini iuris: eam nonne loge

Iulia non minus quam Latinas Italiae colonias in municipium mutari oportuit 3 At Plinius nat. hist. III, 3, cum omnes colonias et municipia nominet, quia Carteiam non nominat, invetere eam iure mansisse haud dubio significat. Eiusdem generis nunc iudico suisse Aquas Sextias anno 123 conditas, de quibus olim in Comment. Epigraph. Vol. I p. 4l2 hac re nondum perspecta minus recte statueram, quarum colonis data est Latinitas, in qua eos diu mansisse ostendit Plin. nai. hist. III, 4 in Latinis oppidis recensens. Similiterque existimandum erit de Hispali, quae cum aedificata esset illo tempore, quo Hispania in dicionem redigebatur, postea aucta est dictatoris Caesaris veteranis, qui cum accessi 8Sent, duae urbis Partes erant, quarum una antiquitus Latio donata in ea condicione etiam post novam coloniarn adiectam mansit. Vide Comment. epigraph. I p. 3I0 et 365, ubi do Corduba similiter constituta diximus. Quae cum ita sint, certum esse existimamus, quod gupra posuimus, legem Iuliam ad solam Italiam pertinuisse, sed ad hanc universam idque significat Appianus boli. civ. I, 14 sic dicens: 'Iταλttimo, δὲ etους Eeti iv Vi συμμαχtα παραμavovτας

At, inquisti quispiam, omnes tu Italicas civitates lego Iulia in

civitatem Romanam receptas esse cen8es ac ne Transpadanas

quidem excipis 3 Etenim ad omnes civitates et Latinas et socias et foederatas legem pertinuisse indicat Cicero p. Balb. c. 8, cum lege Iulia ait civitatem datam esse sociis et Latinis ac deinde Heracleenses et Neapolitanos nominat, qui diu foederis sui libertati civitatem anteferre dubitassent. Quid igitur 3 Nonne sic universam Italiam usque ad Alpes uno tempore civitate donatam esse debebimus statuere 3 Non debebimus. Etenim non ea erat lex, quae quicunque in Italia habitarent, cives esse iuberet, sed modum quendam adhibebat, quo fides civitatum Diuiti do by Corale

44쪽

De Gallia RomKnorum provincia. 35obatringoretur ac merita praemio afficerentur. Quid enim est, quod Velleius II, 16 scribit: Paulatim desinde recipiendo in ciavitatem , qui arma aut n- emerant aut deposuerant maturius,

vires esse refectas' Si lex ea erat, quam Cicero dicit, ut omnia civitatum genera complecteretur, quomodo tandem laetum est, ut ea paulatim reciperentur 3 Certe non ita, ut generatim primum Latini quique Latinae essent condicionis, deinde foederati, tum socii reciperentur; id enim et cum ea quae supra exposita est ratione pugnaret et cum Velleii verbis et cum aliis testimoniis. Sed prout quodque oppidum vel bene merui8ge Vel, nisi civitate data conciliaretur, nocere posse videbatur, ita recipiebatur nec dubium est, quin fieri potuerit, ut ex ipsis

coloniis Latinis eodem tempore aliae et Vitato uterentur, aliae non uterentur. Ae quoniam inter arma ipsa ac bellum dum magna contentione geritur, civitate paulatim danda Italicorum populorum animi placandi erunt, non Videtur es8e consentaneum,

ut do singulis populis vel singulis adeo oppidis singulae legos

ex senatua conaultis ad populum Iutae ab eoque iussae sint: sio enim persaepe accidisset, ut vel occasio rei bene gerendae praetermitteretur vel socii ipsi, qui incertae populi Romani voluntati sese permittere vererentur, Promissis praemiis Parum confiderent. Quare cum lege Iulia semel permissum esset omnibus populis Italicis civitatem tribuere, brevior quaedam eademque certior via invenienda erat, qua quod licebat reprae-Bentaretur. Neo scio num satis fuerit, sublata populi sanctione ad senatum civitatis vel dandae vel non dandae arbitrium de- sene; neque enim in hoc aut minora partium studia erant aut multo difficilior difforendi decreti facultas, et, si lege praeter tempus, quo quaeque civitaa reciperetur, reliqua definiebantur, aptissimum erat, uni magistratui omnem potestatem civitatis dandae permittere. Certe etiam illud accedere oportuit, ut populi ipsi civitatem cuperent omissaque Vetere sua republica in novum ius transire vellent i. e. ut sundi fierent; sic enim

hoc rite appellatur. Sed perspecta populorum cupiditate quis

potissimum magistratus civitatem impertire eamque potestatem

ex lege Iulia habere debuit 3 Is, opinor, . qui populos civitate

donandos regebat, i. e. consul ille, cui provincia Italia evenerat, 3. Diuiti do by Corale

45쪽

De Gallia Romanorum provinci .

similisque prorsus eius est causa utque eorum, qui reliquas regunt provincius, a quibus saepe cum eam potestatem n populo accepissent, civitatum iura constituta esse notum est. Sed nescio quo pacto etiam censorum in hac re aliquae partes

videntur suisse, ac significat talo aliquid Dio Cass. XXXVII, S

de anno 65 sic reserens: oi etiμηταὶ περὶ τῶν υπὲρ ethv 'Hptoαvbvoἰκουvetobv ὀtεvεχθεvτες et ii μευ 7ὰρ ἐς Triv πολtzStαv αυτυυς icti satv ἐδόκει, et ρ οε Ου ουδὲν οὐδε ροῶ, αλλωv επραξαν, ἀλλὰ καt την αρ γ ἀπεiπ0v. In his mirari debemus, quod M. Crassus et Q. Catulus consores Plui. Crass. e. 13 narrantur de civitate Gallis Transpadanis danda dissensisse. Censores enim, Opinor, eorum qui ciVes sunt, censum accipiunt, ordines populi constituunt, hoc fortasse etiam nonnunquam faciunt; ut si qui utrum sint cives necne dubium esse videatur, decernant, Sed eos, quos nondum civea e8ge congiat, quomodo in civitatem recipere

possunt 3 De qua re si qua magistratuum disgensio existat, Sic agendum est, ut rogatio ad populum seratur, qui quid sibi placeat decornat. Sic igitur certe etiam hi censores egissoni, ut M. Crassus nam hunc patris causa pro Transpadanis pugnasse existimo) legem ad populum serret, nisi haec Transpadanorum

cau8a pror8us Singularis quaedam suisset censoresque de ea statuendi propriam ac lege delatam potestatem habuissent. Eandemque ob causam anno post perlatam legem Iuliam censores creati sunt, quibus, quoniam quattuor annis ante lustrum rite erat conditum, nondum opus erat, praesertim cum ab iis, qui tunc lacti sunt, nullam populi partem censam esse tradat Cicero p. Αrch. 8. Quos nOVorum ciVium causa creatos esse dudum viri docti suspicati sunt, sed non tam ad eam rem, ut eos qui civos lacti essent, in tribus dividerent nam ideo censoribus non opus erat), verum ut in civitatem reciperent, ut, quos lex permisisset fieri, eos facerent cives, ante exitum lustri extra ordinem creati sunt. Ac quod magis etiam mirum est, creatus est censor ipso ille qui legem tulerat, L. Iulius Caegar, qui, cum post consulatum imperium prorogaretur, anno 89 iam duplicem potestatem habebat, et consularem et oengoriam. Hane tantam veterum morum ac legum inconstantiam certe Romani non commisissent. nisi eundem qui tulisset exequi Diuiti do by Corale

46쪽

De Gallia Romanorum pro incia.

legem voluissent. Quamquam in hac censoriae et consularis potestatis coniunctione maiorem tamen vim fuisse arbitror consularis , quare cum eX censoribu8 anni 89 alter decessisset, alter per seditiones civiles interfectus esset, omnis faciendorum civium potestas ad consules transiit eoque magis, quod non multo post censura Sullanis legibu8 omnino sublata est. Itaque et Mariani postquam republica consulatuque potiti sunt, ut partes suas confirmarent, Plurimos populos in civitatem Romanam nulla nova lege lata receperunt, et rursus L. Sulla, cui etiamsi per legem Valeriam do dictatura non licuisset, tamen per consulatum, quem anno 80 habuit, licebat, et restituta anno 70 per Cn. Pompeium censura de eadem ro denuo actum est et denique anno 49 dictator Caesar, cum censores superiore anno creati Ap. Claudius Pulcher et L. Calpurnius Piso magistratu abissent, pro congulari potestate nulla alia legelata ipsis Transpadanis civitatem tribuit. At enim praeter hanc, de qua disputavimus, legem Iuliam etiam alia de civitate lata est anno 89 Plautia Papiria a M. Plautio Silvano et C. Papirio Carbone tribunis plebis, de

cuius tempore cum alii viri docti, velut Orellius in excursu ad Ciceronis orationem pro Arch. in Ciceron. orat. seleci. XV, Turiet 1836, p. 459 satis recte iudicarunt, tum Bart. Borghesius in Diurn. Arcad. anni 1829, i p. 115sq. magna cum eruditione disseruit. Eius naturam ab lege Iulia diversam suisse vel haec res docet, quod ab tribunis plebis i. e. non auctore Senatu, qui omnem maiorem liberalitatem prohibebat, sed a populari

factione rogata est. Quamquam eam non magnam fuisse nec multa nova sanxisse arbitror. Cum enim Iulia lex omnia civitatum genera comprehenderet, quid Plautia Papiria concederet

amplius 3 Unum assert Cicem p. Arch. 4, 2 cf. schol. Bob. p. 353), ut ii, qui foederatis civitatibus ascripti fuissent, si tum cum lex ferretur, domicilium in Italia habuissent et sexaginta proximis diebus apud praetorem Romae professi e8sent, cives Romani fierent. Suspicor etiam fuisse in ea, si qui non civitate illi quidem, sed praemio tamen digni esse viderentur, ut liceret iis Latinitatem dari ab iisdem, quibus civitatis tribuendae ius esset; sed certi nihil affirmo, siquidem etiam Iulia lex talo

47쪽

De Gallia Romanorum provincia.

aliquid sancire poterat. Etenim Transpadana Gallia, quae dici solet, quid tandem factum est y Ei potuerat certo dari civitas

non minus recte quam reliquis Italis; nunquam enim Padus ita terminum quendam in Italia effecit, ut qui citra eum habitarent, meliore, qui ultra, deteriore iure uterentur. Idque vulgo adeo Romanos existimasse docet Cicero de ossi III, 22, qui

Curionem narrat , cum causam Transpadanorum aequam esse

diceret, semper addidisse, vinceret utilitas reipublieae. Aequum igitur osse putabat Transpadanos, quorum causa a reliquis Italia nihil discrepabat, civitato donari, sed fieri id nolebat, ne omnia reipublicao beneficia uno tempore essunderentur. Eodem pertinet Dionis Cassii locus, qui supra allatus est; nam censores anni tib si de civitate Transpadanis danda dissidebant nec ideo populum lege serenda adeundum esse putabant, haud dubia ea significatio est, legibus quidem earum causam eandem fuisse ac reliquae Italiae. Sed non esse datam civitatem constat, certe non Omnibus; nam nonnulli ex iis quin vel habuerint vel acceperint nihil obstat. Quo autem iure erant 3 Latino putant

multi imprimisquo Savignius de tabula Heracleensi in annia. iurisprud. hist. IX p. 312), qui quo tempore reliqui Itali civitatem acceperint, eodem Omnes Transpadanos ad Latinitatem translatos esse censet. Etenim Asconius in Cornel. p. 3 sic reseri: Aeque illud dici potest, sic eam coloniam Placentiam

esse deductam, quemadmodum post plures aetates 'n. Pompeius

Strabo is ipse de quo agimus, cos. anno 89), pater Cn. POmpera Magni, Transpadanas colonias deduxerat. Pompeius enim non novis colonis eas constituit, sed veteribus incolis manentibus itis dedit Latii, ut possent habere ius, quod ceterae Latinas coloniae, id est, ut gerendo magistratus civitatem Romanum ad

piscerentur. Quid igitur 3 Num hinc omnes Transpadanos Latinitatem accepisse colligemus 3 Nonne omnes Asconius adderedobuit 3 Nuno si quis Gallicas vel Hispanicas colonias deduxisse narratur, quis ita id possit interpretari, ut universam vel Galliam vel Hispaniam Latino iure donatam esse existimet 8 Ac Suetonius Caes. 8, qui dictatorem Caesarem anno ii0 ex praetura Hispaniensi decedentem narrat colonias Latinas do petenda civitate

agitantes adisse, numquid Omnes Transpadanos Latinae con-Diuiti do by Corale

48쪽

Do Gallia Romanorum pro in in.

dieionis suisse significat 3 In ipsa quidem citra Padum Italia

nullae tunc amplius erant coloniae Latinae nec si quae extra Italiam erant, eae tune iam petebant civitatem, quare quae a

Suetonio dicantur, coloniae in Transpadana Gallia sitae relinquuntur, in qua si nullae fuissent nisi Latini iuris civitatos, quo pacto Caesar Latinas colonias adire potuit 3 Ipsa etiam coloniae Novocomensis historia de qua cs. Commentationea nostrae epigraph. I p. 308) non omnia oppida Transpadana Latinae condicionis fuisse ostendit, quam Appian. bess. civ. II, 26

cur adderet cum Latino iure esse a Caesare conditam, si universi Transpadani in eo essont 8 Neque ullum satis validum argumentum ab iis, qui totam Transpadanam regionem a Cn.

Pompeio Latinitato donatam esse statuunt, afferri video cf. Sa-vignium l. l. p. 3l2). Nam quod nihil fuisse dicunt, cur aliae civitates donareDtur Latinitate, aliae non donarentur, quis, quaeso, nunc potest tam diligenter quid quaeque egerit, cognoscere, ut iudicet an alia alii moritis in rempublicam Romanam praestiterit 3 Deinde quod ex iis, quae post haec tempora Transpadanis accidisse narrantur, quicquam de iuris diversitate quae inter ipsos suerit, colligi posse negant, id nec satis verum esse paulo infra perspiciemus nec debuit omnino afferri, quia, si qua forte ante dictaturam Caesaris fuerat diverSitas, ea non minus tolli potuit, quam hac lege Iulia quicquid in Italia ipsa divorsi iuris suerat, sublatum est. Denique verba Ciceronis ad Att. V, it Marcellus Ioede de Comensi. Etsi ille

magistratum non gesserat, erat tamen Transpadanus, quae ille de Novocomensi, quem Caegar civitate donarat, a Marcello cos.

virgis caeso dicit, subtilius agunt quam verius quod ad necessitatem quandam Latinitatis omnibus Transpadanis dat reserunt. Quidni enim dicat Comenses ideo non fuisse negligendos, quod Transpadani proximi sint civitati eamque mox adepturi 3 Ne illud quidem necesse erat, ut Rntequam ciVes Romani fierent, Latinitatem adipiscerentur Tran8padani; siquidem plurimas Italiae civitates nullo interiecto Latinitatis quasi gradu ad Romanam civitatem pervenisse constat. Verum quod conficit rem, fuerunt etiam post dictaturam Caesaris in Tran8padana Gallia alieni iuris homines, nedum ante eam. Nam Inalpinas

49쪽

De Gallia Romanorum provinciR.

illas gentes barbaras ac seras Vix magna cum molestia domitas, quis censet vel Latinitatis vel civitatis beneficio suisse assectas 3 Quosdam populos, qui utraque etiam Plinii tempore caruerint, attulimus in Comment. epigraph. I p. 488, alios apertissime indicat Plin. nai. hist. III, 20, eos, qui vol cives Romani vel

Latini essent, separatim nominans, quorum maiorem partem ab Hadriano demum ac deinceps civitati Romanae admotam esse

ex Tergestino titulo Fabii Severi discimus. Nihil igitur est, quod etiam post legem Iuliam in Transpadana Gallia suisso

negemus populos, qui Latinitate carerent. Veruntamen ut quae de civitate Italiae data disputavimus, paucis complectamur, sic rem notam esse censemu8. Tulit L. Caegar eos. anno 90 legem, qua consulibus et censoribus iisve,

qui censoria potestate essent, liceret omnes Italiae intra Alpos et laetum Siculum civitates, prout quae de imperio Romano bene meruisset, in civitatem Romanam recipere. Addiderunt insequenti anno M. Ρlautius Silvanus et C. Papirius Carbo tribuni plebis, ut etiam qui civitatibus foederatis ascripti suissent, eos sub certis quibusdam legibus civitate donare permitteretur, fortasse etiam de aliis civitatibus, quae minus bene meruissent, iure Latii donandis. Ita civitatem acceperunt anno 89 multi

Italiae populi, primum Latini vetores, tum Etrusci, Umbri App. bess. civ. I, 49 , alii etiam Galliae Cisalpinae. Mox cum magna illa Marianorum et Sullanorum dissensio in bellum

erupisset, dum utrique amicitiam viresque Italicarum civitatum asciscere cupiunt, certatim omnibus Romana civitas oblata est, ut, postquam Sulla rerum potitus est, nulla Italorum Cispadanorumque civitas quae ea careret, reperiretur, in Transpadanis, qui remotiores a bello atque urbi minus periculosi orant, aliae civitate uterentur, aliae Latinitate a Cn. Pompeio impertita: quam Latinitatem postremo dictator Caesar in civitatem Romanam convertit, ut tamen etiam tunc intra ipsam Italiam quosdam populos serociores relinqueret nec civitate nec Latinitate praedito8.

Etenim ad ipsum hunc Cn. Pompeium, a quo hanc digressionem instituendam esse putavimus, pertinent quae Pliniusnat. hist. III, 20, 138 habet, in Transpadana Gallia civitates

50쪽

De Gallia Romanorum provincin.

attribratas municipiis lege Pompeia reserens. Nam quod Savignius

1. l. p. 326, quod civitatos Latio praeditae municipia appellari non possent, de alio quodam Pompeio, velut cos. anni 35 vel 31 a. Chr. vel 14 p. Chri cogitat, nec difficile factu sit, ut

omnos illos huius legis auctores esse non posse demonstremus, et

municipia etiam in Transpadana Gallia suisse supra docuimus et denique Plinius ex suae aetatis usu videtur dicere, cum quae civitates per bellum Marsicum Latinitatem acceperant, dudum in ipsam civitatem receptae erant. Sed quae tamen est illa lex 3 Vix enim video fieri potuisse, ut hic Cn. Pompeius similem aliquam legem ferret atque illae suerunt, quas L. Caesar et illi tribuni plebis rogaverunt. Siquidem ex urbe profectus est continuo postquam consulatum iniit; nam in ipsa hieme Appianus boli. civ. I, 50 ab eo hostes ad mare superum

magno Proelio victos esse narrat; redi88e autem eum in urbem

ex lastis cognoscimus a. d. VI Id. Ian. ad 'triumphum agendum comitiaque proximi anni habenda. Quando igitur tulerit hanc legem, non reperio. Sed potuerit ferre, ut non potuit, qualem tandem eam suisse putamus 3 Plinius ea quosdam populos ΑΙ- pinos municipiis Italicis attributos esso scribit i. o. eos ita esse in horum ius ac potestatem redactos, ut ipsi nullam rempublicam haberent, sed a praesectis, quos decuriones municipiorum iuridicundo praesecissent, regerentur. At hoc huiusque similia nunquam in imperio Romano iis legibus constituta sunt, quas ipse populus Romae sanxisset; pertinebant enim ad provincialia volmunicipalia instituta, quae nisi ab eo qui in locis ipsis versaretur,

recte administrari nequirent. Longum est hanc rem argumentis atque exemplis, quae plurima reperiuntur, demonStrare, quam

qui rationem Romanam paululum tenebit, facile perspiciet. Nunquam dico eo quidem tempore, quo imperium Romanum latius patebat, rempublicam ullius civitatis ab senatu populoque Romano ita esse constitutam, ut is ipse quid de quaque re fieri placeret praescriberet, sed vir fide dignus locorumque, quorum res agebatur, peritus eligebatur: ei mandabatur, ut quod ipsi consilioque eius, sive id ipse elegerat sive Roma missos legatos acceperat, placuisset, id constitueret, quare sere praeses Provinciae vel qui populum aliquem vicerat eiusque rationes co-

SEARCH

MENU NAVIGATION