Augusti Wilhelmi Zumptii Studia romana sive de selectis antiquitatum romanarum capitibus commentationes quattuor

발행: 1859년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 로마

21쪽

De Gallia Romanorum pro incit.

bantur, quia Hispaniae Viriathi seditione turbatae eximiam

quandam curam postulabant: quas propterea plus quam decem annos, dum Viriatho caeso dirutaque Numantia capita ipsa bolli sublata sunt, consulares fuisse prorogatisque imperatorum imperiis regi consuevisse videmus. Itaque anno 145 alter consulum Q. Fabius Maximus Hispaniam ulteriorem accepit, citeriorem C. Laelius praetor, reliqui tres praetores Africam, Siciliam, Sardiniam, duo urbanas provincia8. Eademque ratio servata est anno 144, eum consules, qui ad bellum parum apti viderentur, vetere more Italiam et Galliam acceperunt Valer.

Max. VI, 4, 2 , Hispaniam ulteriorem prorogato imperio Q. Fabius, citeriorem ignotus aliquis praetor, Q. Marcius Rex peregrinam iurisdictionem Frontin. de aquaed. c. 7 , reliqui

urbanam provinciam, Africam, Siciliam, Sardiniam obtinuerunt. Tum anno 143 sexta facta est provincia Macedonia, quo anno in cortum videri potest quae tuerit sortitio. Sed quinque tamen ex iis video fuisse praetorias, Hispaniam ulteriorem, quam

succedens Q. Fabio accepit Quinctius ille, de quo App. Hisp. c. 66 narrat, qui ab Pigh. II p. 471 parum recte in Q. Pompeium mutatur, Africam, Macedoniam, Siciliam, Sardiniam, ut unus tantum praetor ad utramque iurisdictionem administrandam in urbe versaretur M. Aemilius Lepidus Frontin. l. 1.

c. 7), idem, qui anno l37 consul fuit. Nec mihi utriusque

urbanae prOVinciae coniunctio discedere videtur a veri similitudine, propterea quod Q. Marcio ad aquae ductum, quem inceperat, perficiendum novo more imperium per hunc annum prorogatum esse scimus. Sed hoc quidem sit dubium: illud certissime ex consularium provinciarum divisione perspicimus, Galliam hoc anno nondum fuisse provinciam. Nam ex consulibus unum Q. Caecilium Metellum Hispaniam citeriorem cum bello Celtiberico sortitum esse cognoscimus ex Liv. epit.

LUI, App. Hisp. c. 66, Valer. Μ . IX, 3, 2; alterum App. Claudium Pulchrum cum Salassis, gente Alpina, pugna88escribunt Liv. l. l., Oros. V, 4, M. Valer. Max. V, 4, 6. Quare si ulla tunc suisset provincia Gallia, hanc sortiri debuit, sed sortitum esse Italiam scribit Dio sis. LXXIX: ὁ Κλαυδ inc b

22쪽

De Gallia Romanorum provincia.

Gallia nondum fuit provincia, certe quinquennio quod insequitur non magis esse potuit. Nam cum in Hispania grave bollum,

quod annuis imperatorum vicibus non recte administrari posse videretur, exarsisset, sic institutum est, ut utraque provincia et consularis esset et per biennium a proconsulibus Obtineretur.

Quare qui citeriorem Hispaniam anno 143 sortitus est Q. Mo- tellus, idem anno 142 tenuit, post eum Q. Pompeius, cos. anni lii, tum M. Popillius Laenas, cos. anni 139; ulteriorem

habuit Q. Fabius Servilianus annis l42 et iii, Q. Servilius

Caepio ab anno l40, D. Iunius Brutus, eos. anni 138. Toto hoc tempore quae reliquarum provinciarum divisio suerit, non disicito est dictu: siquidem quattuor praetores Asricam, Macedoniam, Siciliam, Sardiniam accipiebant, qui relinquebantur duo, urbanas iurisdictiones; Gallia quidem latet sub Italiae nomine, quam alter consulum administrabat. Neque deinceps provinciarum distributio ullam habet difficultatem. Νam D. Iunius in Hispania ulteriore imperium retinuit usque ad annum 133 a. Chr. , quo eum triumphasse et ex App. Hisp. c. 99, qui victorias eius ante Scipionis victorias collocat, et ex

Eutrop. IV, is , qui item eius triumphum, colligo. Quare cum Hispaniae citeriori belloque Numantino anno 137 C. Hostilius Mancinus et M. Aemilius Lepidus cos. Liv. epit. LV; App. Hisp. c. 80), anno 136 P. Furius Philus cos. Val. Μ . ΠΙ, 7, 5), no 135 Q. Calpurnius Piso cos. App. Hisp. c. 63 , ab anno 134 per triennium P. Scipio Africanus Liv. epit. LIX; Cic. Phil. XI, 8; App. Hisp. c. 98ὶ praeessent, quattuor modo Pro

Vinciae, quas praetores aequaliter regerent, supererant. Atque

hoc tempore sunt etiam quaedam haud dubia indicia, quae Galliam Cisalpinam cum Italia prorsus in unius provinciae corpus coniunctam suisse ostendant. Nam ut annis ira et 137 alteros ex consulibus, P. Scipionem Nasicam et M. Aemilium Lepidum Italiam provinciam accepisse in eaque Gallorum quoque populos rexisse, satis probabiliter ex reliquorum annorum similitudine coniicimus, item anno 136 Sex. Atilium Ser-rRnum, cuius nulla prorsus res gesta commemoratur, Italiam Diuiti do by Corale

23쪽

De Gallia Romanorum provinciR.

provinciam habuisse recte statuemus, quem tamen eundem ex

nobili inseriptione de finibus Atestinorum et Vicetinorum iudicasse discimus. Imperavit igitur in ipso consulatu et in Italia et in Gallia. Tum anno 135 Ser. Fulvius Flaccus cos. narratur in Illyrico Vardaeos subegisse s Liv. epit. LVI) neque eum Macedoniae praefuisse putabimus nam Illyrici nullam propriam provinciam fuisse ostendimus in Comment. epigraph. Vol. II p. l8έ), propterea quod ipso illo anno ei M. Cosconius praetor praefuit Comment. l. l. p. li b), ut Italiam ei provinciam obvenisse, sed bellum cum populo Galliae vicino gessisse videamus. Id persecutua est etiam insequenti anno; nam C. Fulvius Flaccus, etsi sorte Galliam acceperat, tamen inprovinciam non abiit, quia M. Plautio Hypsaeo a servis in

Sicilia victo auxilium ferre iussus est Flor. II, 7; Liv. epit. LVI . At anno l33 cum Hispaniae a veteribus imperatoribus obtinerentur, plures prope videntur fuisse praetores quam provinciae. Etenim Siciliam obvenisse constat alteri consulum L. Calpurnio Pisoni Oros. V, 9; Valer. Max. II, 7, 9 ,

ut P. Mucio Scaevolae Italiam cum Gallia obtigi8se, praetores Rutem praeter eum, qui urbanam iurisdictionem habebat, duos in Italia suisse existimem illos, a quibus oros. V, 9 servorum seditiones in Campania compressas e88e scribit. Nam quae hereditate ad populum Romanum pervenit Asia, tunc quidem extra ordinem P. Scipioni Nasicae tradita ab anno domum 131 inter ord narias provincias recenseri coepit. Quare anno 13 cum Hispaniam citeriorem P. Africanus pro congule, Siciliam P. Rupilius cos. Liv. epit. LIXὶ teneret, ipsae quattuor reliquae erant provinciae, quas quattuor praetore8 sine ulla imperii prorogatione ac perunt. Alterum autem ex consulibus P. Popillium Laenatem secundum eam, quae Eaepe ObserVata est, similitudinem Italiam cum Gallia rexisse existimabimus. Eaque similitudo praeclaro duobus Popillii titulis confirmatur. Quorum unus ad Padum prope Hadriam repertus apud Μο-genium in museo Rhenano anni 1854 p. l4l in celebrat viam prope Hadriam a Popillio illo munitam, alter Pollanus, qui olim ab Oreli. n. 3308, nuper a Frid. Ritschelio in programmate anni 1852 editus est, ακεφαλος ille quidem est, sed recte a Mamert.

24쪽

De Gallia Romanorum Provincia.

geogr. tom. IX p. 2, p. 146 et proximo editore eidem homini. tribuitur. In quo cum P. Popillius vel cos. vel procos. nam hoc ad idem prorsus redit) narretur viam publicam in Italia

inferiore fecisse, consulem, qui Italiae praeesset, eundem Galliam Cisalpinam curasse intelligimus: quae res tam aperta est, Ut no Mommsenium quidem, quamVis aliud agentem, in mus. en. l. l. p. l44 prorsus fugeret, modo ne do provincia Arimino, quae nulla unquam proprie provincia fuit, dixisset, quodque aliquando lactum e8se putabat, semper fuisse statuisget. Insequenti autem anno 131 a. Chr. cum alter eos. P. Licinius Crassus Asiam sorte accepisset Liv. epit. LIX, Cic. Phil. XI, 8), Siciliam P. Rupilius pro cos. teneret, unius provincine Prorogatione Opus erat, quae qua in provincia acciderit nescimus; itemque anno 13s, cum Asia M. Perpernae cos. Obvenit Liv. ep. LIX. . Galliae quidem neutro anno fit mentio, quam

cum Italia ab altero cOε. administratam esse cen8ebimus. Verum

anno 129 haud dubium traditur indicium, quo Galliae condicio

quae fuerit cognoscamus. Etenim ex consulibus tunc M'Aquillium constat Asiam esse sortitum ac tenuisse usque ad annum 126, alter C. Sempronius Tuditanus Romae mansit; quare cum controversiae de III viris ex lege Sempronia creatis ortae essent, P. Scipio in senatu suasit, ut iudicia de agris publicis privatisque ad eum, qui in urbe erat, consulem Tuditanum deserrentur. Recepit rem consul, sed experius et difficilem eam

osso et odiosam in Illyricum abiit App. bess. civ. I, 19 , unde do Iapydibus mense Octobri triumphavit stast. Capitol., Liv. epit. LIX, App. Illyr. c. 10). Quomodo igitur ei iudicia

illa deferri poterant, nisi in Italia mansurus esset y quomodo rursus sine lege aut senatus consulto sic enim traditur j in Illyricum proficisci atque inde ante anni exitum cum triumpho recedere, nisi Gallia tunc prorgus eum Italia coniuncta uni imperatori paruisset y Biennii insequentis nulla prope nobis memoria relicta est neque anno 126 Gallia quidem commemoratur; at anno 125 Liv. epit. LX tradit Fulvium Flaccum cos. cum Massiliensibus auxilio missus esset, Transalpinis

Liguribus bollum intulisse, undo triumphans anno 123 rediit fast. Capitol.); eundem autem App. heli. civ. I, 2 l, quia

25쪽

Da Gallia Romanorum prOVinci .

simul III vir agris ex lege Sempronia assignandis esset, eum Iegem de civitate sociis danda ferre coepi8set, magnos tumultus excitasse, neque ab similitudine veri abhorret, eum, ne rempublicam perturbaret, ab optimatibus motum esse, ut urbe relicta bellum illud susciperet. Sed, sive sua sponte abiit sive senatus impulsu, hoc fieri non potuisse patet, si suum praesidem Gallia habuisset nec cum Italia in unius provinciae Sortem coniuncta suisset. Quamquam autem, ut diximus, M. Fulvius pro cos. in Gallia mansit, tamen anno 124 uterque consulum

C. Cassius Longinus et C. Sextius Calvinus eandem provinciam sortiti Gallis Transalpinis bellum intulerunt Eutrop. IV, 22): quae res aliam Galliae, aliam reliquarum provinciarum condicionem suisse ostendit. In his quamdiu libera fuit respublica Romana, nunquam accidit, ut duo easent eodem tempore praesides; sed quamvis magnum immineret bellum, et in Hispania et in Africa et in Macedonia, singulos semper tuendo imperio Romano praesectos esse invenimus. Una Italia hoc habuit iuris, ut a pluribus eodem tempore imperatoribus defenderetur; quare quod et hoc anno et deinceps complures simul cum Gallis bellum gessisse constat, haud dubio indicio

erit, eos non ad formam provinciarum populi Romani constitutos, sed Italiae quodammodo iure usos esse. Etenim etiam

anno 123, qui priore anno prosecti erant, prorogato imperio

pro consulibus in Gallia remanserunt, quibus accessit T. Quinctius Flamininus eo8., qui tamen cum propter seditiones domesticas per maiorem anni sui partem in urbe versandum sibi esse

intelligeret, prorogandi pro consulibus imperii occasionem dedit. Hoc autem sere anno a C. Graccho lege Sempronia illam

provinciarum Romanorum mutationem, quam Pictius ceterique post eum viri docti parum recte ad annum l46 retulerunt, institutam esse existimo, ut praetores postquam Romae iurisdictionem habuissent, in provincias prosciscerentur pro Praetoribus. Vidimus enim prorogationes imperiorum, quae vetere

more rarae erant nec sere usurpabantur, nisi morante Aue es-

Fore, proximis quae antecedunt temporibus frequentiores fieriae facile apparebat, eas, cum iam septem essent provinciae ordinariae quasi, non po88e evitari, nisi numerum praetorum Rm-Diuiti do by Corale

26쪽

De Gallia Romanorum provincia.

plificari placeret, id quod non placebat. Accedebant bolla

Galliea, quae unius vel etiam duorum imperatorum perpetuam curam pOScerent, praeterea rerum Urbanarum ingravosociis molet, quae consules abesse non pateretur. Denique iurisdictio urbana, quae diu iam binorum praetorum urbanorum tempus explorat, institutis quaestionibus perpetuis tanta iam tacta erat,

ut ne quattuor quidem illi, qui proprio provinciis destinati

erant, praetores per magistratus Sui annum abesse posse vide rentur. Quae cum ita sint, nullum equidem tempus roperio,

quo probabilius sit illam quam dixi praetorii muneris mutationem susceptam esse, quam hoc C. Gracchi, quem praesertim constet do provinciis legem tulisse. De qua quae traduntur, etsi ad sortitionom tantum pertinent et ad consulare8 provincias, exiguam tamen rerum Romanarum scientiam prodat, si sola a C. Graccho sancita nec quicquam aliud lege Sempronia de provinciis comprehensum esse putet. Sed pluribus haec persequi non est huius loci: ipsam rei mentionem cum tam multa de provinciarum sortitione diceremus, inferre non videbatur esse inutile.

Illud unum adiicio, cum C. Marii praetura, de qua in Comment. epigraph. Vol. II p. 176 diximus, primum certum exemplum exhibeat, quo praetorem exacto magistratu in Provinciam profectum esse discamus, lapidem illum Pollanum P. Popillii, quem paulo supra citavimus, ultimum videri esse exemplum, quod praetorem in ipso magistratus anno proVinciae praesuisse ostendat. Gloriatur enim ille so praetorem in Sicilia fugitivos Italicorum conquisisse ac reddidisso homines DCCCCXVII. Fuit igitur in praetura ipsa Siciliae praeses. Sed quando fuit 3 Anno 132 C. Fulvium cos. eo missum esse constat Liv. epit. LVI), ante eum quattuor praetores parum ProSpere pugnarant cum servis, quos Flor. ΙΙ, 7 nominat, Manlius,

Lentulus, Piso, L. IIypsaeus: Diod. Fragm. XXXIV , qui

quadriennio ante Siciliam tenuerant. Sequitur, ut P. Popillius anno 139 vel l 40 praetor Siciliam rexerit; nam iam tunc quaedam servilis seditionis semina in insula fuisso Diodori l. c. narratio significat. Intor hunc igitur P. Popillium et C. Μarium media prope est lex Sempronia, qua prorogandi praetorum imperii consuetudinem institutam esse putamus, non

27쪽

Da Gallia Romanorum pro in in .

necessitatom ullam ganeitam. Permisit, opinor, C. Gracchus senatui populoque Romano, si res ita sorret, praetoros inurbo retinere, tum sexacto magistratus anno provinciis praesecro; sed quod licuerat initio, id propter negotiorum provinciarumque multitudinem paulatim in eum morem abiit, a quo nunquam recederetur. Sed haeo postquam breviter attigimus, cursum disputationis nostrae persequamur. Biennio

igitur insequenti, quod est annis 122 et 121 a. Chr. , alteros ex consulibus, Cn. Domitium Ahenobarbum et Q. Fabium Maximum Allobrogicum, in Gallia Transalpina pugnasse constat Cic. p. Font 'io c. 12), collegas eorum, C. Fannium Strabonem et L. Opimium in urbe vergatos; sed quia praeter eos, quos in Gallia fuisse modo diximus, ibidem superiores cos. prorogato imperio remanserunt nam anno l22 C. Sextius proconsule novam coloniam Aquas Sextias condidit Liv. opit. LXI), anno 121 Cn. Domitius pro cos. cum Allobrogibus prospero dimicavit Liv. opit. LXI) et domum anno 118 triumphum egit), ne hine quidem ullam tunc provinciam Galliam suisso colligemus. Anni l 20 quae consulares provinciao suerint, non traditur, sed cum deinceps hane plerumquo divisionem fuisse

videam, ut unus con8ulum externam provinciam, alter Italiam

acciperet, I . Manilium alicui, cuius nomen perierit, prOVinciae praesuisso, C. Papirium Carbonem in Italia mansisse suspicor; huno enim et in ipso magistratu causam pro L. Opimio dixisse Cic. do orat. II. 25) et anno post cum consulatu decessisset,

a L. Licinio Crasso nccusatum Osso constat. Anno autem 119

L. Caecilium Motollum Delmaticum cos. Macedonia , L. Aurulium Cottam, collegam eius, Italiae imperasso docuimus in Comment. epigraph. Vol. II p. li6 eundemque Cottam, quamvis Italiae praeesset, in Gallia tamen bellum gessisse scribit

App. Illyr. 10. Similiterquo anno is 8 M. Porcius Cato Africam sortitus est Geli. Νοct. Att. XIII, l9, lii , Q. Marcius Rex Italia accepta in Gallia Stoenos, gentem Alpinam, vicit Liv.

epit. LXII). Tum anno ilT uterquo consulum in Italia videtur mansisse; nam L. Caecilium Metellum Diadomatum in Italia viam Salariam rosccisso docet Borgliosius in Bullet t. Inst. areh. anni 1833 p. 103, nec Q. Mucium Scaevolam pro-

28쪽

De Gallia Romanorum provincia. 19

habile est alii externae provinciae praefuisse praeter Asiam, x qua ab T. Albucio accusatus est Cic. Brut. c. 26 et 3u . Praesuit autem ei anno l20 snam Cic. do orat. II, 67 L. Septumuleium, C. Gracchi intersectorem, ab eo petisse narrat, ut se in Asiam pracsectum duceret, nec id multo post caedem Gracchi accidere potuit , non anno 12l, ut Pigh. Annal. III p. 69 existimat, ac cum praetura eam sui8se coniunctam ipse significat apud Cic. do Orat. I, 17, 75, ubi se cum Praetor Rhodum venisset, cum Apollonio collocutum esse ait, item Cicero de fin. I, 3, 9, qui cum praetorem Athenis suisso scribit. Quo utroque loco cum non pro praetore, ut proprie debebat, sed praetor appelletur, dubitari potest, an non ex praetura, quod lege Sempronia licuisso diximus, sed ipso

Praeturae anno externam provinciam acceperit. Sed hoc quidem incertum esse videatur; illud silentio scriptorum convincitur, in consulatu Q. Mucium non excessisse Italia. Anno 116

Q. Fabium Eburnum cos. Macedoniae praefuisse ipsi in Commoni. epigr. Vol. II p. 167 demonstravimus, ut collegam eius, de quo tacetur, C. Licinium Gotain Italiae et Galliae

praefuisse Existimem ad eandem rationem , qua anno 1l5 consules M. Caecilium Metellum Sardiniam rexisse, M. Aemilium, aurum cum Gallis Carnis pugnasse ex fastis Capitolinis

constat. Triumphavit autem hic ipse Scaurus eius anni, quo consulatum geggit, menge Decembri, quae magna nobis significatio erit, non eam, quae proprie appelletur, provinciam tunc suisse Galliam, ex qua anto anni sui exitum non licebat proconsuli decedore, sed cum Italia coniunctam Scauruinque cum comitiorum habendorum causa redisset, simul triumphasse.

Sequuntur anno 1l4 M'. Acilius Balbus C. Porcius Cato cos.,ox quibus hic Macedoniam rexit vide Commentat. epigraph. Vol. II p. 170ὶ, illo, ut coniicio, domi manens Italiam et Galliae quicquid Romanorum armis subactum erat, tenuit. Nequo enim certo Pighio in Annal. Vol. III p. 105 credemus, qui hoc ipso anno Galliam Narbonensem in provinciae formam

redactam esse cen8et, cuius rei cum nullum prorsus argumentum asserat ac ne speciem quidem ullam probabilitatis se-

29쪽

De Gallia Romαnorum pro in in .

quatur, infra ex certissimis rebus aliud tempus atque aliam

occasionem statuendam esse intelligemus.

Εtonim anno is i nuntiis et de Cimbrorum adventu et de Thracum aliorumque populorum desectione in urb'm perlatis decretum est, ut ambo eos. in Italia manerent mment.

cpigraph. II p. 17s 3. Nam parum recto Pighius Annal. IIIp. 108 C. Motollo Caprario Macedoniam, Cn. Papirio Carhoni

Illyricum ovenisse opinatur, ex quibus Illyricum tunc nondum fuisse provinciam constat, Macedoniam Caprario non datam esse hinc perspicimus, quod barbaris victis monso Sextili triumphasse narratur, id quod, si ullam externam provinciam accepisset, fiori non potuit. Quare et C. Metellus Italiam obtinuit ot Cn. Carbo, omninoque cum tanti belli metus ingruerset, probabile est, ambobus consulibus sedem imporii dolandondam esse traditam. Veruntamen dispar consulum fortuna fuit; nam, ut unus vicerat, ita Carbo ad Noreiam a Cimbris superatus est, qui cum iam ipsi Italiae imminerent, subito iter averterunt. Quare laetum est, ut anno li2 M. Livius Drusus

cos. Μacedoniam acciperet Comment. epigraph. II p. l72), L. Calpurnius Piso, collega eius, qui in Italia mansit, nihil

quod memoria dignum osso videretur, gereret. Obtinuit tarnencerte prorogatum imperium anno sis, quo L. Calpurnius Bestia in Africam adversus Iugurtham missus est; P. Cornelius

Scipio Nasica, qui Italiam provinciam obtinebat Sall. Jug. c. 27 ,

nec gessit quicquam magnopere et in ipso magistratu docessit. Item anno 1 10 L. Pisoni in Gallia imperium videtur mansisse; nam ex EOA. eius anni Sp. Postumium Albinum parum prospero in Africa pugnasse, M. Minucium Rufum Macedoniae praefuisse scimus. At anno 109 cum Q. Metellus adversus Iugurtham missus esset, M. Silanus in Gallia eum Cimbris infeliciter pugnasse traditur a Liv. epit. LXV, quam ob cladem anno 104 a M. Domitio accusatus est Ascon. in Cic. p. Cornel. p. 80 . Maxime autem in Transalpina Gallia vo satus est, siquidem Cic. in Verr. II, 47 ei propter Aegritomari, Transalpini hominis, iniurias diem dictam esse narrat, quo tamen loco non ita licebit uti, ut soli cum Transalpinae

provinciae, non universae Galliae cum Italia coniunctae im-Diuiti do by Corale

30쪽

Do Gallia Romanorum provincia. 91

perasse statuamus. Anno l08 quas provincias consules sortiti sint, parum certa mentio fit. Ex quibus unum Sor. Sulpicium Galbam accepisse arbitror Hispaniam ulteriorem. Neque enim quid in Italia gesserit commemoratur et ab Appiano II isp. c. 99 inter Hispaniae praegides recensetur, neque ulla causa est, cur eum ex praetura Potius quam in consulatu eo prosectum esse credamus Pighio Annal. III p. l 18. Immo cum Cimbri tunc in Hispaniam prosecturi esse putarentur, illam provinciam consulari exercitu coercere tutius videri debuit. Quod si ita est, L. Calpurnium Pisonem Frugi, filium consulis anni 133, quem Appian. l. l. eius Successorem fuisse ait, anno 107 in praetura nam cum Cic. in Verr. IV, 2b praetorem appellet, utrum in ipsa praetum an eX ea Provinciam Obtinuerit, dubium potest videri Hispaniae pracsuisse ibiquo occidisse statuemus. Collegam autem Galbae, M. Aurolium Scaurum Italiam cum Gallia tenuisse hinc colligo, quod cum prorogato imperio in provincia mansisset, anno 106 a Cimbris superatus ae caesus es8e narratur Liv. ep. LVII; Vellei. II, 12;Tae. Germ. c. 3T . Anno 107 consularium provinciarum haec divisio fuit, ut C. Marius extra sortem Africam acciperet, L. Cassius Longinus Italiam et bellum Cimbricum, qui in ipso consulatu in Gallia Transalpina a barbaris cum exercitu caesus est Liv. epit. LXV; Caes. beli. Gall. I, 7 , tum anno 106 hoc tantum scimus Q. Servilium Caepionem et inurbo legem iudiciaria1n tulisse et in Gallia crimen Tolosanum commisisse, ut eum et Italiam ct Galliam obtinuisse intelligamus; de collega eius C. Atilio Serrano tacetur, quem potius externae alicui provinciae, quum item Italiae praefuisse coniicio. Similiterque de anno l05 iudico, quo Cn. Mallium Maximum Cimbris ad Rhodanum succubuisse constat, P. Rutilium Rufum nam nullo argumento allato ei Italiam assignat Pigilius Annal. VI p. lib), quia propter peritiam a Val. Μax. II, 3, 2, propter severitatem a Frontin. Strateg. IV, 1, 12 et IV, 2, 2 cs. Fest. s. v. Rusuli) laudatur, extra Italiam provinciam obtinuisse censeo. At de anno 104, quo C. Mario bellum Cimbricum mandatum esse constat, dubium erit, collega eius C. Flavius Fimbria utrum externam aliquam provinciam

SEARCH

MENU NAVIGATION