D. Felicis Nerinii abbatis Hieronymiani De templo et coenobio sanctorum Bonifacii et Alexii historica monumenta

발행: 1752년

분량: 674페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

io DE TEMPLO ET COENOhio

torii Romani: habentur item in duplici codice Trevirensi monasteriorum S. Μaximini & S. Martini, alii Lque pluribus mss. ex quorum collectione excusa pol modum fuerunt a Bonino Μombritio cro) , & a Luca Ilollienio ci 1 , qui in illis edendis septem manuis scriptorum codicum fidem sequutus est , ut ipse praefatur ; quorum duos Vaticana , quatuor Principis Apostolorum bibliotheca , septimum S. Caeciliae trans Tyberim coenobium suppeditaverat; ex quo vetust te fideque ceteris praestante Bonifacii res gestas potissimum expressit Baronius Ia . Haec quoque inter Acta Μartyrum sincera & selecta nobis exhibuit Ruinarius 13 nedum Latine,sed etiam

Graece, ex Vaticano codice per Octaviumfalconerium descripta, atque ab Emerico Bigotio cum codice Col-bertino collata ac edita; qui Lectoribus judicium relinquit , an Graeca a Latinis, vel haec ab illis dimanarint: quod etiam Lucas Holsienius dubitavit. Sed quaelibet dubitatio praeripitur attente consideranti, intextu Graeco nonnulla explicationis caussa adjecta esse,

atque eloquentiori stilo exposita ab Auctore , quem Leo Allatius ci Simeonem Μetaphrasten facit, ut quivis, si metaphrasim Simeonis cum Actis Bonifacii conferre voluerit, sibi facile persuadebit. Mirificus hic antiquorum codicum & Auctorum

consensus sane evincit, quae de Bonifacio Romano Μartyre deque illius Sacri Corporis translatione ut-

52쪽

sS. BONIFACII ET ALEXII CAP. II. rrcunque mirabilia traduntur , ea nemini falsa videri debere , nisi quis temere ac nulla ratione opinari velit. Quare illud inde consequens fit, nec a vero abesse , quod Templi nostri aedificatio ultra A. D. 3os. haudquaquam protrahi possit. Etenim ex iisdem Astis abunde liquet A. D. Iso. ab Aglae nobili femina Romana legatum fuisse Bonifacium hi partibus Orientis . ut Reliquias SS. Μartyrum sibi acquireret, ac Romam comportaret; quia sic minis rantes eis , & oratorias domos aedificantes, Aglaes & Bonifacius spem con-

Ceperant peccatorum remissionem , ac aeternam salutem se posse consequi et Temporistis Diocletiani quater o Maximiani ter impiis morum Imperatorum . . - quaedam in urse Roma mulier magna s no mine Aglaes , fia Acaesi quondam Proes utis ....

gratia Dei compungente eoavo

eavit puerum suum Bonifacium , ερο dicit et . nune didici a quibusdam , quod Servi ChriHi agonidantur adversus diabolum in partibus Orientis , tradentes eo ara sua carnificibus , ut non asnegent Chri-LIum . Perge igitur ad iHas partes , o affer nobis Re- Iiquias , ideri , Orpora Sanctorum Marorum , siquo

modo minisTrantes eis , necnon so oratorias domos

aedificantes eis . per Daritas passones eorum salvemur tam nos , quam atii multi &C. Liquet praeterea Bonifacium , ubi Τharsum pervenit, a Simplicio Ciliciae Praeside gladio percussum, Martyrem occubuisse , ejusque Corpus, soluto pretio redemptum, a sociis Romam adve tum , ab Aglae repositum fui ira via Latina ad stadia Urbis quinque , aedificante illi domum dignam passione ejus, seu , ut legitur in codice Vati B a cano

53쪽

11 DE TEMPLO ΕΤ COENOBIocano signato 6o s. donec aedificaret domum dignam passione ejus : Admeniens igitur Bonifaeius post dies aliquot in Tharsum civitatem cepit osculari SS. Mart res , quum essent in tormentis nequissimis Aspiciens autem Simplicius Pudex, iratus ect vehementer ; julsis ut caput ejus gladio abscinderetur . . . . Co servi autem B. Bonificii dantes solidos

quingentos acceperunt Corpus S. Mart ris; o hoc ungen- res cum aromatibus , poseuerunt ilIud in una de bacternis ;osse proficiscebantur iter suum . . . . Et consurgens Aglaesosmiavit Sancto Corpori ; o reposuit iliud ad LIadia Ursis quinque , donec aedificaret domum dignam passione

Quum autem Aglaes post hujusmodi Sacri Corporis depositionem tredecim , aut si codices Graecos spectemus, quindecim adhuc annis supervixerit: Supervixit autem Beata Aglaes annis quindecim , osse obdormi-mit in Domino ; quid est , cur ambigamus , quominus Aglaes tot annorum intervallo Ecclesiam seu domum hanc tanti Μartyris passione dignam , quam semel

iterumque Voto conceperat , aedificaverit pIllud potius ambigendum videtur , num in eadem via Latina ad stadia Urbis quinque seu quinquaginta , ut alibi legitur cis , an in colle Aventino Sacra haec Aedes exaedificata fuerit, quod Acta diserte non produnt . Aringilius cis quidem ad stadia Urbis quinquaginta , id est, inter sextum ac septimum ab Urbe lapidem aedificatam putat : quo potissimum loco , in quit , conspicuam operis ac magnificentiae ab Aglae ma

trona I J Vide notas ad liune locum cis Aringilius Ro n. subter. lib. apud Bolland. Acta SS. die Iq. Maji. cap.6. num.&

54쪽

ss. BONIFAClI ET ALEXII CAP. II. 1 atrona in Maroris ejusdem honorem Ecclesiam erediam fuisse, traditio e T . At hujusmodi traditionis, quam δε- ringilius affert, nullam vel minimum vestigiurn invenire potuimus e quin immo, si recte perpendamus vim particulae donee , satis ex illa conjici poste putamus, in via Latina fortasse loco depositi reconditum fuisse B. Bonifacii Corpus , interea ac alibi seu donec in Aventino colle aedificaretur domus digna passione ejus , & illuc in eamdem pro rerum & temporis Opportanitate asportaretur . Conjeeturam hanc nos ram fovet constans ac immemorabilis traditio, & consensus Scriptorum omnium unanimiter asserentium, Sacram Aedem ab Aglae constructam eamdem esse, quae pluries subsequutis inde temporibus ampliata & instaurata in colle Aventino, nunc SS. Bonifacii & Alc-

xii nuncupatur . Ita arbitrantur I7 Severanus , Martinellus , Panci rotius , Crescimbenus , aliique passim:

quorum conjelturae maximum inde robur additur ,

tum quod nulla altera , quam sciamus, ab Antiquis usquam memorata est occlesia ad reponcndos B. Bonis cit Cineres exaedificata , tum quod prope hoc Μartyris Sepulchrum in colle Aventino, jam inde ab ineunto quinto saeculo, exstructam legimus basilicam S. Sabinae apud Auctorem libri Pontificalis, qui Anastasio Bibliothecario tribuitur, ubi in vita Sixti Papae ΙΙΙ.F. VIII. sic habetur 18) : hujus temporisus fecit Pe

O Severanus de Septem Urbis Crescimbenus IliiL Basil.S.Mariae Ecclesiis pag. Martinellus Ro- in Cosmedin lib.VII .cap. I 8.pag.3 6.ma Sacra pag. io. Is) Anast. Bibliothec. eum notis Pancirolius de Thestiir. Urbis ab- Vignotii p. I 6. editionis Rom. IIa scond. Reg. IX. Eces. IX.

55쪽

14 DE TEMPLO ET COENOBIO Sasinae in urse Roma in monte Aventino juxta Mona Herium S. Bonifatii , in quo O S. Alexius jacet . Ita etiam Iegitur in ejusdem Anastasii codice Regio , olim apud Μarari num & Τhuanum , ex quo Carolus Annibal Fabrottus variantes lectiones excerpsit cry . Apparet itaque Coenobium , seu mavis Ecclesiam S. Boni facii , in qua ct S. Alexius jacet , aedificatam jam pridem suille, quum sub Sixto Papa III. quin immo sub ejus decessore Caeles ino Papa ut colligitur ex musmva inscriptione ceto adhuc exstante templum S. Sabinae construeretur . Quare Uignotius in notis ad hunc locum ait: ,, S. Bonifacius , qui sub Diocletiano se apud Τharsum Ciliciae passus , cujus Corpus , ut exis ejus Actis, Romam translatum , primo in via Latiis is na prope Urbem , deinde in Ecclesia sui nominis in is monte Aventino conditum fuit, ubi una cum Corpo- ,, re S. Nexit requiescit, cujus etiam Ecclesia pro.

pterea nuncupatur .

Translationem hanc ad persectam Ecclesiae pacem refert Baronius ad annum 3 os . A. I . dicens : Po Iea

persecta pace Ecclesiae insignis Memoria Bonifacii Murvoris in Amentino erecta e I, in quam e coemeterio Corpus

ejus translatum fuit. Sed Henichenius ti Papebrochius, jam inde ab obitu S. Bonifacii factam esse , arbitrantur in notis ad vitam S.Adalberti; ubi enim narratur,quod Sanctus hic Episcopus Pragensis ad Sanctorum limina Bonifacii & Alexit, monstrante populo, perductus est, inquiunt: hic e I S. Bonifacius Romanus , qui MarGrosili

cis Tom. XX. Hist. Byrantinae ecclesiae S. Sabinae; eamque refert pag. I a. editionis Venetae I as. Clampinus Vet. Nonum. par. prima ceto Exstat etiamnum haec mus a pari iso. atque etiam Vignotius in

inscriptio super ianuam principem Sixto III. ubi supra. Diqitigoo by Cooule

56쪽

sS. BONIFACII ET ALEXII CAP. II. i sistit Tharsi, o a morae ad hanc EceIesiam SS. Bonifa-eii & Alexit in Aventino relatus colitur ΙΑ. ALVU:qu rum quidem sententia communi traditioni nobis magis consona Videtur . Jam vero saeculo sexto B. Boni iacit in Urbe quiescentis monumentum habemus in indice Oleorum Sacrorum , quae Gregorius Μ agnus misit ad Theodoti n-dam Reginam ; quique ex ipso autographo ab Joanne Μabillonio descriptus legitur apud Ruinarium a I hi Dce verbis conceptus : Notitia de olea Sanctorum Mar- Urum , qui Romae in Corpore requiescunt; ibi namque , enumeratis Sacris Pignoribus S. Petri Apostoli, & S. Pauli Apostoli, S. Pancratii , & aliorum Sanctorum Romae quiescentium subditur: S. Bonifacii, Sancti tarmetis; ac subinde Sancti alii recententurnusque ad sexaginta quatuor , quorum indicem haec sermula claudit: Guas Olea Sancta temporisus Domini Gregorii Papae adduxit Myoannes indignus o peccator Domnae Reginae Theodolindae de Roma . En igitur Reliquias S. Bonifacii Romae in Corpore quiescentis aetate Gregorii Μagni ad Theodo lin-dam delatas. Porro nullibi, praeterquam in Ecclesia nostra, in qua memorati etiam S .Hermetis Corpus , ut suo loco dicemus , adservatur, Bonifacium Romae quievisse , jam superius probavimus ex unanimi Scriptorum omnium consensu , quotquot de SS. Bonifacio& Alexio verba fecerunt, prae quibus hic allegares ciat Surium cadi , Baronium , Aringitium, & Severa cai Theod. Ruinari. Acta prim. ronius ad ann. 3os. f. I . & in notis Martyr. pag. 3 7. editionis Veronae ad Martvrolog Rom. die i . Naji, A. D. I 3 I. S die 6. Junii. Aringilius S Se veroca ab Surius tom.3. die F. Iunii.Ba- nus, ut supra in notis IIT).

57쪽

16 DE ΤEMPLO ET COENOBIO veranum , qui nullius alterius in Urbe templi exstructi ad honorem Bonifacii nostri meminerunt, sed omnes ad unum,ejusdem Coreus e via Latina ad Ecclesiam in Aventino colle sub illius nomine aedificatam , maximo totius conventu & studio Civitatis delatum fuisse , tradunt. Hic autem nihil moror Hospiniani, Ottii, aliorumque hujus generis opinionem existimantium,ante restiis tutam a Constantino Μagno Ecclesiae pacem nullibi Fideles aedificia templorum habuisse . Neque arbitror quicquam momenti habere Pagii 23 animadversionem suspicantis errorem in numeros Actorum irropsisse ; quippe quarto Diocletiani Consulatu in Chri-

stianos saevitum esse aliunde non constat, quo fieret, ut Bonifacii Μartyrium , atque adeo Templi nostri fundatio in posteriora tempora foret rejicienda . Nam alterum si refellere velim, ad tum agere videar; quis enim aedes sacras ab Apostolorum aevo ad usque Imperium Constantini in Μartyrum praesertim memoriam exaedificatas ignorat Z Argumentum hoc picne jam pridem exhausit Clarissimus Clampinus et Ueterum Μonumentorum parte prima, ubi cap. 17.contra Acatholicos demonstrat, tribus prioribus Ecclesiae saeculis,persequutionum tempore,publica aedi- fiet a suisse, ubi Christifideles Sacras Synaxes peragebant; & cap. 18. ecclesiarum elenchum per univer-1um orbem a Fidelibus exstructarum ordine Chronologico exhibens, ad amplius octoginta producit; nec silentio praeterit Ecclesiam nostram; ex cujus aedifica

tione ν Σ3 Pagius in Critica Baronii ad ca ) Ciampinus Vet. Monum. Par.

58쪽

Ss. BONIFACII ET ALEXII CAP. II. r tione , quae ab Aglae facta memoratur in Actis , aperte colligi arbitratur , temporibus Diocletiani morem construendi ecclesias prope te pulchra Μar Frum viguisse , & longe ante Aglais aevum incepisse . Hunc magni nominis magnaeque eruditionis Scriptorem consulat, siquis scrupulum sibi hunc eximere peroptat, atque adeat etiam Dostissimi alterius Praesulis Nicolai Antonelli as dissertationem de Titulis ,

ubi multis ostenditur , a Fidei nascentis primordiis interdum jus fuisse Christianis publicas aedes construendi . - Sed de Pagii animadversione ut loquar , equidem non inficior, primis Diocletiani temporibus Ecclesiam nullis edietis agitatam fuisse , nec tum Christianos , iis

praesertim in locis quae ad praecipuam Diocletiani curam pertinebant, inquisitos fuisse , ut constat ex Eusebio cas). At Α.D. aso. Diocletianus in Cilicia non morabatur, sed ex Syria jam migraverat Pannoniam

versus , ut subinde in Italiam proficisceretur, quemadmodum observant Τ ille montius a & Μuratorius 28 : quorum hic id infert ex ipsa sententia Pagii

arbitrantis, panegVrim Μamertini seu Eumenis , hoc ipso anno aso. fuisse recitatam . Quum ergo eo tempore Diocletianus nec Τharsinec Ciliciae adesset, utique non Diocletiani, sed Simplicii Ciliciae Praesidis mandato , Bonifacium Martyrio coronatum asserimus , ut liquet ex iisdem Actis: Pudex Simplicius . . . . . . . jussit, ut gladio caput ejur

59쪽

i8 DE TEMPLO ET COENOBIO asscinderetur . . . . o quum complesset orationem , percussus e I ab spiculatore. Quamquam igitur Bonifacius sub Diocletiano pansus sit , non iccirco ejus Martyrium ad A. D. 3οσ. est reserendum , ut minus recte concludit Tille montius cas) ; quippe , observantibus etiam Ruinarto 3o & Mamachio 3i , sub initium Imperatoris Diocletiani, quotquot Μartyres Occubuerunt, aut Veterum legum ratione aut scelere Praesidum , non autem Imperatoris edidiis occubuerunt.bi itaque D. Bonifacius A. D. diso. Martyrii palmam obtinuit; si Sacrum ejus Corpus quingentorum solidorum pretio redemptum,e Thars Ciliciae Romam translatum, via Latina sepultum est; si denique Beata Aglaessub ejus nomine Templum in Aventino colle aedificavit, quo Sacrae hujus Μartyris Exuviae etiamnum a Fidelibus maxima veneratione recoluntur, ut hacte-Nus probaVimus ; nemo non videt, fundationis Ecclesiae nostrae primordia ultra A. D. 3 os . produci neutiquam posse, ut antea innuebamus.

60쪽

SS. BONIFACII ET ALEXII.

CAPUT III.

uo primum tempore S. ALEXII nomen additum.1 Lerique Auctores , qui de Urbis templis Conscri

pserunt, ut cr) Panci rotius , a) Severanus, aliique 3 arbitrantur , Templo , de quo hic agimus , inditum fuisse nomen S. Alexit, non ob eam caussam solum , quod hujus Gloriosum Corpus ibidem solemni pompa repositum a Fidelibus colatur , verum etiam , quod inde proxime jam essent aedes Euphemiani Senatoris , qui fertur Alexit parens , cujusque domus ,

deinceps in Coenobium commutata , hodie a nostris incolatur . Sed alteram hanc opinionem , quae, quum non satis adhuc explorata sit, recentioribus Criticis minime probatur , non adeo irridendam atque explodendam esse , ut forte quisquam putat , ex antiquissimis di necdum editis monumentis infra evincemus.

Interca , quoniam Censores quotquot hujus Sancti Consessoris Acta expenderunt, multa de Alexit nomine , patria , parentibus , aetate , ac obitu in controversiam vocant, quae singula ab aliis abunde discussa hic denuo repetere non vacat; nobis lassiciat, a communi traditione reconditi in Ecclesia nostra S. Alexit Corporis , S. Alexit nomine appellari consue visio , ut notat Baronius s ad diem l . Μ i dicens:

O Oetav. Paneirolius de Thesaur. Urbis abscon. Reg. IX. Eccl.IX. a Sever. de Septem Urbis Eccl.

Par. prima pag. 368. edit.Rom. I 63o.

SEARCH

MENU NAVIGATION