D. Felicis Nerinii abbatis Hieronymiani De templo et coenobio sanctorum Bonifacii et Alexii historica monumenta

발행: 1752년

분량: 674페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

4o DE TEMPLO EΤ COENOBIOpa VII. petrus Eminenti mus ConsuI o Dux, aliaque his simillima passim obvia apud Historicos medii aevi,quae

hic repetere supervacaneum est . Satis superque enim notum arbitror , Romanos ea tempestate consuevisse , quot annis ex nobilium coetu binos Consules creare, qui ad vetusti Consulatus exemplar summae rerum

praeessent, quique cum Urbis Praesecto , Populo jus licerent: ex Plebe vero Decuriones, qui in consiliis& deliberationibus, Senatus vices gererent, ut praealtis legere est apud Flavium Blondum Historiarum

lib. 2. decade a. Postmodum vero Decurionum loco

restituti sunt Tribuni Plebis , qui cum Urbis Praefe-eto & Consulibus medio aevo Urbem rexisse feruntur apud Sigonium .

Judices vero publicis aliis intererant una cum nobilioribus hominibus , cujusmodi in nostra charta DO- nationis memorantur Stephanus ejusdemque Alius , o alter Stephanus , qui mocatur de Insula , forte , quod moraretur in Insula Tyberis, vel ubi tunc vocabatur Insula Graecorum: Crescentius sub Paniculo , scilicet, cujus aedes erant sub colle laniculo , hoc fortasse nomine appellatus , ut ab alio Crescentio distingueretur , quem supra vidimus nuncupatum a Casa o Mammoreo , quemque memoratum legimus in Actis Concilii Romani habiti Α. D. sσ3. quum inique depositus est Joannes Papa XII. eidemque suffectus Pseudo-Pontifex Leo VIII. Plures namque & celeberrimas tum eX-stitisse Crescentiorum familias, is tantum ignorat,

qui Historiam medii aevi plane ignorat. Consonant officia Scriniarii, Sacellarii &c. aliaque his

82쪽

his similia ; quippe Judicatum, de quo supra loquuti

sumus, sub Gregorio Papa V. An. Domini sy8. sic abia solvitur : propter hoc seupradicti Pudices tradiderunt mihi Benedicto Scriniario S. R. E Ropertus S. R. E. OBLATIONARIUS intersui Leo Domini gratia ARCARIUS S. Ap. Sedis erc. Benedictus autent

S. R. E. Scriniarius deinceps etiam Anno Domini Iors. chartam refutationis quarumdam terrarum monasterii Farsensis coram Benedicto Papa VIII. scripsisse legitur in Chronico laudato : Ego Benedictus Scriniarius S. R. E. qui supra, Scriptor hujus chartae factae comple- Di, o asse l.

Denique consonant ipsa serme nomina testium , qui interfuerant, ut Leo Guo, legendus forte, Leo Arearius , qui supra: Crispus de Formelu , sic forsan vocatus , quod propriam domum haberet in vico Foris mello; memorat enim Chronicon Farsense ecclesiam Urbis appellatam Sanetae Μariae in Formello : Pohannes de Dona seu de Donadeo; siquidem Comitis Dona- dei meminerunt excerpta Archivi Subiacensis a Muratorio s evulgata, in quibus ad An.Domini ro 3 s. sub B cnodicto Papa IX. refertur Dominus Donarius nobilis Arius , miro Domino Pohanni inclyto Comes , seu'ohannes fluus de suprascripto P hanne . Hujus Donadei uxor fuisse videtur Comitissa Domna Aemilia , quae dehinc partem suam castri Sancti Angeli Humberto Abbati Subiacensi obtulisse , ac dono dedisse ibidem traditur Aia. Domini Ios . sub Leone Papa IX. Domna Imitia nobilissima Comitisse, olim conjux Domni Donarii, hasitatrix Paleserinae , donat monacterio Subiacens, o Hum-F berto

s) Lud. Murator. antiq. medii aevi to. I. differt. 68. pag. 769. Diuiti sed by Corale

83쪽

, DE TEMPLO ET COENOBIO - δὸrto Issati suam portionem de caLIesu , quod vocatuν Sancto Angelo , An. IV. Leonis Papae IX. die prima Decembris , Indictione VII.

At enim non consonat persona Scriniarii S. R. E. cui utramque chartam , Farsensem scilicet & nostram , sub eodem Pontifico Silvestro Papa II. rogatus scripsit,& subscripsit; in nostra siquidem legitur : Ego Benedi- Alus Scriniarius S. R. E.sscut inmeni in tomo carticineo jam fere consumpto oe. Ac in hane uartam exemplain mi ; in Farsensi vero habetur: Ego Petrus Scriniarius S. R. E. qui o scriptor hujus chartulae subscriptiones suprascriptas complevi o absisi : quasi vero non ea quoque aetate S. R. E. Scriniarii seu Tabelliones fuerint sane multi. Scriniarii certe munere iungebatur Benedictus noster An Domini sp8. sub Gregorio V. Silvestri II. Papae decessore : fungebatur itidem An. Domini Iois. 1ub Benedieto Papa VIII. ejusdem Silvestri succestore , ut paullo superius ostendimus . Qi Iidni ergo idem munus non exercuerit sub eodem Silvestro Papa II. tametsi placito Farfensi non Benedictus noster,sed alter Petrus S .R. E. Scriniarius subscripserit

Haec ea sunt, quae me in eam opinionem adducunt , ut Commentariolum illud antiquissimum , quo Donatio Euphemiani cognoscitur atque comprobatur, Verum ac germanum elle putem . Quid vero Donatio

ipsa Z Fateor equidem quid enim dinimulemy , esse

permulta, quae me summopere conturbant, atqueis

ab illius veritate vindicanda deteri cnt: quae quidem Omnia quum in oculos cujusque incidant, qui non sit in huju1modi rerum cognitione plane hospes & pere grinus , malo silentio praeterire, quam invito animo

84쪽

ss. BONIFACA ET ALEXII CAP. V. Udesendere . Duo tamen afferam, quae sorte quempiam de ejusdem Donationis veritate haud ita penime existimare faciant. Primum quidcm illud est, tot tantaque praedia Μonasterium nostrum possedisse ex illi, ipsis , quae in Euphemiani Donatione memorantur

quemadmodum inferiuε ex Diplomate s) Ottonis III. Imperatoris,& ex Litteris Honorii III .Romani Pontificis . aliisque permultis Τabularii nostri monumentis nondum editis eVincemus γ , ut immensa illa Euphemiani Donatio non omnino incredibilis videri eosiit; cujus rei argumento est Epigramma antiquissimum inscriptum lapidi , quod adhuc in aedibus no- tris legitur p

Alterum quod timorem alicui injicere videbitur, ne omnino audeat salsitatis arguere Donationem ipsam , maximus ille est atque augustus Pontificis Romani, Praefecti Urbis , Consulum , aliorumque Virorum nobilissimorum consessus . An ii Omnes vel ita ex men-

6 Diploma Ottonis III. & mo- Litteras Apostolieas Honorii numenta reliqua vide in appendice. Papae III. vide infra Cap.XlV. Diuitigod by Corale

85쪽

44 DE ΤEMPLO EΤ COENOBiodo compositi, ut alios in fraudem inducere vellent, aut ita rerum ignari fuerunt, ut se ipsos in fraudem induci sinerent i Detur igitur mihi haec venia , ut ne judicium proferam , sed antiquitatis auctoritatem

tacitus reVerear.

Ceterum, utut se res habeat, illud minime dubitandum est, Euphemiani saltem quae dicebantur aedes ab vetustissimis usque temporibus Coenobio nostro fuisse addietas ; quum earumdem possessionem non modo Honorius Papa III. sed longius ante Otto III. Imperator ratam habuerint, ut ex utroque eorum Dipi

male facile intelligi potest . Quare iΙlud demum consequens est, quod principio Potuimus, ex ipsis Euphemiani aedibus constructum fuisse Coenobium,quod inhabitarent Sacerdotes , qui suam in eo Templo divinis rebus operam darent. Jam vero consequentibus saeculis quis hujus Templi status fuerit expendamus . CΑ-

86쪽

SS. BONIFACII ET ALEXII

Templi ci Coenosii Huius saeculo VIII. TEmplum S. Bonifacii Μartyris vel exeunte ter

tio vel quarto ineunte saeculo fuisse exaedificatum , non ante quintum autem glorioso S. Alexit nomine auetum, ostendi superius cr) ex eorumdem Actis Sanctorum; sed di illud commonstravi, cum in vi ta Sixti Papae III. tum a D. Gregorio Μagno perhonorificam ejusdem Templi mentionem factam fuisse , ut nihil modo reliquum esse videatur , nisi ut diligenter inquiramus , quis consequutis inde temporibus fuerit ejusdem Τempli status. Ego vero apud Anastasium legi , VIII. saeculo praestantiore Diaconiae titulo fuisse condecoratum di . Anastasius enim , vel quicunque tandem ille fuerit rerum a Leone Papa III. gestarum Scriptor, largitiones & donaria enumerans , hoc est, indumenta & vasa sacra , quae Beatissimus is Pontifex diversis Urbis ecclesiis elargitus fuerat, Diaconiae S. Bonifaeli vestem Tyriam , &COronam argenteam pondo librarum septem obtulisse refert: In ecclesia S. Pancratii mectem Uria habentem

hiHoriam Ascensionis Domini , seu o in Sancta Maria ad Mar res fecit veRem Dria ut supra . . . . IN DI ACONIA SANCTI BONIFACII ut supra . . . . IN DIACONIA S. BONIFACII smiliter fecit coronam pensu. libras septem . His similia scribit Auctor Anonymus

87쪽

As DE TEMPLO ET COENOBIO in opere latis erudito de antiquis Urbis ecclesiis , quod mL servatur in bibliotheca Vallicelliana, codice signato G. 36. hujus enim pagina q. & I8. narratur, Τemplum S. Alexit per plures annos Diaconiam fuisse sub nomine prae1ertim S. Bonifacit, ibique Leonem Papam III. obtulisse pretiosam vestem , di lamis Padem argenteam pondo librarum septem . Adstipulatur Catalogus veterum Diaconiarum, quem exhi-

bet Carolus du Fresiae du Cange in Glossario mediae& infimae Latinitatis 3 , inter quas recensetur etiam Diacopia S. Bonifacii . At enim Petrus Mallius )describens Diaconias, quas numero XVIII. comprehenderat Cencius Camerarias , Ecclesiam S S. Boni- facii & Alexit in earum numero non recenset, sed eamdem collocat inter viginti celebres antiquasque Urbis Abbatias di quod mirari desinet, qui animadvertat, longe ante saeculum XIII. quo Mallius scribebat, Diaconiam in Abbatiam fuisse commutatam , nostiamque Ecclesiam insigne Basilicae nomen obtinuisse : quod erit nobis deinceps ostendendum cs .

Hic autem , antequam Alexianae Diaconi ac conditionem perpendam S , non λβ re , ut arbitror , erit,

aliquid de veterum Diaconiarum more atque inituto eloqui . . Diaconiae itaque loca dicebantur,in quibus per Diaconos Regionarios pauperes , perςgrini , viduae , &puellii propriae regionis sustentabantur; cujul modi hospitales domus Romae erant in singulis regionibus ecclesiasticis, quae a septem Diaconis ab initio rege-.

88쪽

ss. BONIFACII ET ALEXII CAP. VI. 47 . bantur, ut refert Soetomenvs σ : apud Romanos Diaconi non plures sunt hactenus quam septem , in Tar eorum, qai as ApoRolis primum ordinati sunt; apud alios mero haudquaquam definitus ect numeνus. Idipsum probatLudovicus Thomasinus ex Epistola Cornelii Papae apud Eusebium , qua in re , inquit se Apostolos haud du- ,, bio sequuta est Romana Ecclesia , qui Diaconis tan- ,, tum septem manus imposuere; ceterae Ecclesiae

,, in eo tenendo numero minus fuere constantes se .

At vero Μabillonius ad laudata Sozomeni verba 8 observat, septem quidem fuisse Diaconos Romanos,

qui Regionarii appellarentur, quique singuli in sibi

commissa regione amplissimam jurisdictionem exercerent ; sed longe majorem fuisse numerum DiaconOrum pro numero Diaconiarum , quae hoc titulo insignes erant, quaeque componebantur & ex nos omiis

1eu diversoriis , ubi pauperes, & peregrini, aliique iegentes ecclesiastica misericordia alebantur , & ex ecclesia cuilibet ipsorum adjuncta, cui praeerat Pater Diaconiae memoratus in Ordine Romano s , qui temporalium rerum curam habebat sub Diacono Regionario , & Dispensator etiam vocabatur io) r sed Dispensator, qui pro tempore fuit in eadem menerabiti Diaconia , pro remissione peccatorum no Irorum. Omnes Diaconitas opauperes ChriHi , qui ibidem conmeniunt, Urie eleison exclamare Huaeant. Hujusmodi Dispensatores, Economi, & Μinistri reddituum egenis distribuendorum, plerumque ex Diaconorum & Clericorum Ordine

89쪽

48 DE TEMPLO ΕΤ COENOBIO ascisci consueverunt,sed aliquando etiam ex saecularibus , qualis fuit Dux ille Eusthatius , cujus marmoream inscriptionem post Τurrigium II referunt Μuratorius cra) , Crescimbenus cr3 , aliique, & nos ipsi hic exhibemus .

Liquet ergo, Eusthalium Ducem, qui sane ex Ordine Clericorum non erat, constitutum fuisse Dispensatorem Diaconiae hujus, quam de suo ipse locupletavit ad sustentandos pauperes non modo, sed Diaconitas etiam seu ministros Diaconiae famulantes , qui hoc loco a pauperibus distinguuntur : ex quo emendandum

ii Turrigius de Cryptis Vatici ci 33 Crescimb. Hist. S. Mariae in

90쪽

ss. BONIFACII ΕΤ ALEXII CAP. VI. 4ρ arbitror du Cangium, qui vocem Diaconites , pauperes , qui in Diaconiis alebantur , minus recte interpret tus est: quod jam advertit Μuratorius rq . Deinde autem non ipsae domus hospitales Diaconiae nuncupatae iunt, sed praesertim , quae ipsis adjunctae erant ecclesiae ; nam hospitalitas ubi admodum refrixit, aedesque corruerunt, haesit Diaconiae nomen in ipsis sacellis , oratoriis seu ecclesiis , de quibus du Cangius is) contendit Anastasium loqui, quum ait: meI Tyria Hauracina , messes , coronas , seu pharos ,& alia hujusmodi Diaconiis elargitos Summos Pontifices . Huic sententiae assentitur mistissimus saepe laudatus Μuratorius in antiquitatibus medii aevi dicens et is quotiesse apud Anastasium in vitis Pontificum Romanorum , se Diaconiae mentio occurrit, continuo intellige id ge- , , laus ecclesias, unde pauperes, aut peregrini &c, Chri- ,, stianae liberalitatis seu tus recipiebant,,. Quum itaque in Diaeonia SS. BONIFACII & ALEXII a Leo-nc Papa III. oblatam vidimus vectem Tyriam ct e ronam argenteam, jam liquido apparet , Ecclesiam hanc unam fuisse ex iis Diaconiis , quorum Rectores Diaconi Regionarii , vel saltem Titulares & Diaconi Caradinales Urbis postea dicti sunt, ut prae aliis ostendit Μuratorius dissert. σ1. antiq. med. aevi: ubi & illud observandum est , quod in Bullis antiquis Romanorum Pontificum , quibus subscribunt Sanctae Romanae Eclesiae Cardinales, Presbyteri tantum, idest, parrochialium ecclesiarum Rectores titulum suae ecclesiae praeseserunt, suisque in subscriptionibus indicant, G non

SEARCH

MENU NAVIGATION