Disputatio politica de rebuspublicis in genere, quam cum bono deo sub praesidio viri clarissimi & amplissimi Hermanni Conringii ... ad d. Maij publico examini subjicit Erasmus Nissen Holsatus

발행: 1651년

분량: 37페이지

출처: archive.org

분류:

2쪽

REBUS PUBLICI s IN

GENERE THESIS. I.

Ervius ille Sulpitivs, qui primum in causis orandis locum post M. Tullium Romae obtinebat, cum aliquando super Amici causa in Mucium Scaevolam Iuris suo tem pore peritissimum consuluisset,neque, quod ille respondebat, ita statim intelligere potuisset, graviterlegitur ab ipso objurgatus fuisse, quodque Mucius dixerit : Turpe esse o Patrocio ct Nobili civit a. iis, inquaversetur, ignorare La. g. - 1. de O. I. Quod sane effatum si verum est de jure privato, de quo tamen hic de Sulpitius tantum quaesivit, & Mucius respondit, quin de jure publico rhctius quis afferuerit, nullum est dubium II. Etenim cum satis constet, Patricios & Nobiles per quam multos & sui ne semper, & etiamnum esse, qui ita res suas composuerint, ut nec ipsi aliis ex jure civili obligati sint, nec illis alij, quomodo etiam hanc inter praecipuas Attici laudes Viri alioquin Nobilissimi refert Cor. nelius Nepos, quoὲ neminem unquam accusaverit, nec de re fisa in judicium iverit: Cur, si non alii, saltem hi tuto illud ignorare queant, , ix idonea caussia afferri potest. Ne oue enim existimandum est, Muris privati peritia nobili-

3쪽

tatem ortam, aut postmodum tantum in eI sitam sui sie. cum&Nobilissimi semper homines extiterint sine hujus iuris peritia & iuris peritissimi sine Nobilitate. III. Bene autem illud ex historiis quis evicerit, , quibus coeperit Nobilitas, merita in Patriam, Populos, aut Principes fuisse, quae sane. vix est, ut primi Nobiles in illos contulerint, quorum jus es statum adeoque Rempublicam ignorarint. Quod cum ita esset, quo quis nobilior, eo magis semper Reipublicae se dedit, ut aut maiorum suorum dignitatem augeret, aut si illud non posset, acceptam ab illis saltem rueretur. Omnino erum, quoade imperiis in Catilina Sallustius, in nobilitate etiam obtinere sciebam : iis eo eam artibus facillime retineri,

buust parta

IV. Vt ut autem publicarum rerum cura istum o dinem maxime ante alios deceat, nunquam tamen tam imniquus ille suit, ut ad se solum Rempublicam pertinere arbitratus fuerit, sed palmam illam in medio ubi liactenus mar posita, omnibus reliquit. Et vero cum homo quasi natura sit animal civile, ut Aristoteles tum alibi tum r. P sis. a. contendit, & verum est, si mores qui nunc passim obtinent videas,atque illos receptos mores naturae Ioc. h beas,adeoque ita nemo nonalicujus civitatis pars sit, certe non possit non esse: si quid ratio Scaevolae valci , di propterea, qu odin civitate versatur, jus illius ignorare non

debet, illud jam in aperto est, omnibus civibus Remp blicam suam debere essecognitam. Quod tamen delam dere arduum sortassis fuerit, nisi certo modo hoc aliquis intelligat, suas videlicet partes & ossicium, quae cujusq; ire publica sint, nemini debere ignotas est...

V. Sed quid singuli cives Reipublicae suae scire vest sari debeant, alias erit videndum: id impraesentiaruntu

4쪽

satis est obtinuisse, nulli non civium, si non suam a uis

strare, iid enim in certis Rebuspublicis certarum est per sonarumὶ certe omnes Respublicas, si veIit de possit, e gnoscere licere. Cum enim natura in conserendis ingeniis certo ordini nunquam se adstringat, eaque stim masaepe in occulto lateant, inhumanum prorsus foret, nat ris hominum invidere, dc bonis ingeniis It mites velle phnere, quod, nisi de tyrannis inauditum hactenus suit. VI. Quod si scientia illa communis est cujuscum, ordinis hominibus, eos certe. qui huic studio semel vitam suam manciparunt, scire, quae ent Rerum publicarum, licere non solum, sed oc debere concludimus , ne quis illud Epicteti ex Gellio θῆ. u. cap. us. μόχυ --διυ ω σπατ'

τειν eis insusurret.

VII. Qua spe taciIiorem mihi veniam promitto, quae de Rebuspublicis universim audita lectave mihi sint, in medium proponam, strictim tamen, & ut ingenium αinstitutum meum est, breviter caetera de singulas Re publicas iis relicturus, qui par istis ausis ingenium, iudicium,

experientiam asserre potuerint. I . Neque vero rem abipso ovo, ut aiunt, ordiri

necessum putamus, quo ordine haec de Rebus ublicis scisentia, quod alias fieri solet tradi debeati dc quando, o Practicae omnes resolutivo , quae si ' primae dc simplices

societates . & quot numero quomodo ex iis familia ψα ex familiis civitas coalascat, in quam tanquam materiam proximam Respubliea introducatur. Haec enim aut ex aliis jam nota aut certe notanda sipponimus. Minitio monuisse suffecerit, cum civitas alias dicatur eum respectu ad illam ordinem, quo aliqui imperant aliqui pavent, ut eum simul. includat , alias sine illo resperiu- Ita

5쪽

postetisti significatu, si quando imposterum illa vota u.

tendum nobis fuerit, eam nobis semper intelligi. IX. Ipsa etiam vox Reipublicae &mDτεία est ex numero ἀν-λ- άνων, quae Aristoteli dicuntur, qua re&hoc expediendum , quid ea nobis valeat. Etenim α quamvis Reipublicae formam, sive unus, si ve optimi, si ve omnes eam constituant; dc unam aliquam singularem ejus speciem notat. De hac cum ad eam ordo nos deduxerit, aliquid veniet dicendum: extra illum locum, quando Rempublicam dicimus, priori modo volumus acceptam. X. Equidem aliae etiam ab aliis hujus vocis significationes, ut & in disputatione, quam antehac Claris. Praeses habuit ejusdem cum hac nostra argumenti, asseruntur. Notat scilicet etiam mixtionem ex Oligarchia dc Democratia ; & denique etiam civitatem suis administrandi legibus instructam. Verum cum hujus acceptionis nullus in specie; illius non nisi semel, cum de Republicastricte dicta seu Politica dicetur, quippe cum qua est ea dem, nobis obventurus sit usus, obiter etiam hoc praemopere, satis esse ducimus.

XI. es proximum erit de re ipsi, & quid igitur Respu-.blica in lata illa significatione sit, dispicere, quod aliund nemo melius cognove it, quam ex ipsa definitione, quam triplicem nobis dat Aristoteles, pro varia ratione instituti sui: ceu solet saepe usu venire, ut vocabulum aliquod exigente necessitate debeat alio sensu usurpari quam coquem alias promiscue obtinet. Vnams. Potit. r. Alteram Polit. . ultimam . Potit. r. quae tamen tantum ab invicem a beunt, ut idem dicere, si attendas, non facile i melli gas. Laudatissima bc nobis coli venientisama prae reliquis media est, quam s. Potit. ψ. seu ut alij habent s. Polit.=7 exstare diximus. Verba haec sunt, Resublica eu civitatis

ordo,

6쪽

ινὰν, tum Dali magi ratἰLu, tam is eo maxime, Pi omnia umen Princeps. Cui definitioni cum eorum nihil , quae ad essentiam bonae definitionis faciant, desit, merito acquiescimus. '

XII. Ex qua quidem principio constare potest, non eam tantum erae Rempublicam, in qua ita ille ordo est iii stitutus, ut res, id est, utilitas publica semper ex aequo spectetur, quod alias ex definiti origine contenderet aliut . Sed cuivis etiam alii hanc definitionem competςxe, in. qua quocunque modo res, id est, negocium publicum administretur, sive id unice populi commodo sive etiam cum aliquo ejus incommodo fiat. Neq; enim utilitas aequalis omnium norma & regula est quarumlibet Rerum publicarum, sed rectarum tantum, quae Aristoteli dicuntur, adeoque tyrannidem dc coeteras aberrationes non minus hoc

nomine venire, quam ilIas, quippe in quibus V κε Θον dc talis ordo, dc denique omnia definitionis reperiuntur; sola absit utilitas aequalis . quae tamen Reipublicae nisi rectaς definitionem non ingreditu XIIL Atque hinc est,cur Aristoteles, cum primum Rempublicam di finivisset, capite statim sequenti quinto divisionem instituat interrectas, quas diximus dc aberrationes, omnemque ilIarum differentiam ex bono publi co metiatur, ut qjinitIud praestitutum sibi exaequo habe ant, rectae sint, quae vero potissimum unius, vel divitum, vel pauperum, vitiose. Quamvis enim fortassis non defuerint, qui Aristotelem inconstantiae accusarint, quod eum initio quinti hujus capitis videatur omnium omnbno Rerum publiearum, sive rectae sint, sive vitiose, dignoscendarum certam ac infallibilem notam atque regulam facete numerum eorum, penes quos sit majestas; sub Gnem tamen us, quasi sui oblitus, Oligarchiam dc Dem

cratiam

7쪽

ctatiam ex divitiis & paupertate aestimet. sed id anticurare nolumus, dc, si suo nos loco conciliaturos promittamus, abunde nos hic secisse censemus. a XIV. Sed nec vicissim existimandum en Aristoteli, iquod in omni Republica, adeoque etiam resta maxime inspici velit illos , penes quos sit τὸ κυναν, coeteros cives nullo loeo esse. Quamvis enim ad Rempublicam in gomere constituendam aliam illorum rationem non habeat,

quam ut abesse non debeant, id quod vel ex ipsa definistione maxime liquet,quandoRempublicam dicit ordinem civitatis oc. Civitatis autem nomine praelati jam sumus. nes omnino cives,sive praesint, sivesubsint contineri,smrie tamen respectu imperii aut subjectionis. Talis autem Respublica, ubi omnes imperent seorsim stu singuli, nulls pareant, dari nullo modo potest. v xv. In Republica tamen recta tantum abest, ut Bullo loco ipsi sint subditi, ut illorum utilitas utramqu' ipsi paginam faciat, nec tecta ipsi sit, nisi illam non minus atque imperantium intendati:, Nec in ulla Republica 'eve tecta sit sive vitiosa, ad aliud quid o jubet attendi, quam ad dignoscendam reipublicae sormam, quam, . qui illud habent, constituunt. φφd certe bonoris, Rcoetera bene imperent, nec illis,qui rectis etiam Rebus,

sublicis praesiint, invideri, nec utit i public* derogar

blicarum tam rectarum quam vitiosarum diversitatem spectari quodammodo stcundum diversum eorum. -- merum,penes quos sit majestas, esita autςm nuncupamus id quod Aristoteli dicitur το κυριγ, sive summam potestatem malis vocare) ex eoque illas dignosci, cum igitur

8쪽

mores aut svuli regant, ut non solum Aristoteless. Potae. d. cv. s. se .. PHit. a. docet, sed & a Platone coeterisque Philosophis Cicero te didisse scribit lib. a. Me Divinat. dc usu ipso licet discere, id quidem in aperto est . utrarumque illarum tres esse species. Neque vero id nobis adversabitur , quod I. Rhesor. X. quatuor species Aristoteles enumeret, videlicet Monarchiam, Aristocratiam, Oligat, chiam dc Dermocratram, ut enim ipte citato loco innuit, vulgarem loquendi modum secutus, sub Monarchia Tyrannidem etiam & dominatum; suo Democratia veroPolitiam seu rempublicam stricte dictam comprehendit, deoq: omnes rerum publicarum species tam rectas quam pro lapias ibi ex vulgi sententia & populariter recenset. XVII. Proximum est de rectis videamus, si uno tantum verbo praemiserimus, quem dedimus numerum spe.

cietum & rectis & vitiosis rebuspublicis de simplicibus tantum nos intelligere. Praeter has enim mixtas quoque esse Aristoteles docet Polit. s. Imo tam rectas quam vitiosas aliquando misceri, id vero intra, quando de simplicibus visum fuerit, patebit. Prima igitur rectarum est, quando δε apote LMpenes unum ea ini lutem tamen publicam omnium unice intendat. Hanc communiter Regnum vocant. Equidem illius Reipublicae quando unus praeest Monarchiam Graeci vocant Aristoteless. 'lit. u. quinque sive species sive modos recenset, sed cum coete

ris alterntra aut absoluta potestas aut com mu n is de aequalisi omnium utι litas dest, hoc demum, in quo utraque sit conspicua, vere &proprie regnum esse docet, coetera non

misi secundum quid. rit a IJ XIIX. . Prima Classis est Regum Spartiatarum, eum eorum duo sere simul semper fuerint, licet inaequalisuhoritate nec potestas tamen illi mi ata, quantum hoc

regi

9쪽

regimen si non eontra eerte praeter naturam illius regni

sit, quod Aristoteles definit, cuivis judicare est integrum. Alter ordo est Regum apud Barbaros sive Mominorum . sed cum hi situm potissimum, non nisi secundario autem Commune curent bonum, propius sortassis 1 Tyrannide, quam Regno abesse dixeris, nisi quod hi tantum volentis bus, Tyranni imperent invitis. XIX. Tertiae Classis sunt Astranetae, quos Aristo. teles vocat,& Mytilenenses & coeteri etiam Graeci,alio tam tum nomine, si quanda periculum Reipublicae immin hat, ipsi cum iam mo imperio constituebant. His sim, is quippiam in Romana republica dictatores habebant, atque hi minimum omnium ab Aristotelis Regibus a

sint. Potestas tamen temporaria communiter tantum

erat, & - tamen minus non raro illi temporaria hac potentia in filum commodum abutebanturi, Vid. Dion. Halixam. bb.s. HU. eap. 11. Ultimi denique erant Heroes, sed quibus cum res ita eraF comparata, ut illorum quorumdam merita magis suspicerent istius aevi homines , quam ut illis parerent. Quam enim virtutis cinam hacten consecuta: erant, eadem adversum se usuros illos sepenumero credebanti ut nec illorum potestas fuerit absoluta, quippe qui imperium tantum belli,curationem sacro. rum, & controversiarum dissertationem praeter tria autem

illa, dicente Ph msopho, majestatis habuerit nihil. X X. omnibusigitur illis, merito muni illud , que t diximus Regnum praefert Aristoteles , in quo & absoluta potestas, dc publica ex aequo utilitas xoncurrant, cuique primum in ordine locum tribuit, lataquam simplicissimae Reipublicae, uti etiam Platoni audit ita. in de Legib. Ut sit , quasi norma ae regula reliquarum Monarchiarum, a qua illa quo Iontius abeant, magis menti Inde etiam est,

10쪽

or Ari stoteles praeterea Regem suum omnibus virtutibus& quidem usque adeo, ut omnem populum collcctive sumptum virtute adaequet imo superet, instructum esse velit δ. Eth. M. O . Potit. M. ne scilicet absoluta potestate abutantur, ut pro communi suo invigilent commodo. Cum etiam teste Dion. MI arn. in praes Orig. Rom a natura inditum sit, ut metior imperer deterioribuου, quod aliquoties etiam Aristoteles dicit,n Polit. I. s. Polit. uir. r. Polit. 3. Adeo ut talem Regem in omni retro historia vix invenias, nec multum 1 Platonis idea abeat, quod nec j pse Aristoteles ad modum dissitetur, quando p. Poli/- .Polit.VJemper sub conditione loquitur, squis existat talis, qui vir ω-

XXI. Quod si certe talis debet esse Rex, in proclivi

iam est judicare de illa controversia, utrum praestet nasci Regem an eligi ' Quamvis enim verum sit ,fortes creari forti τ ct bonis Horat. lib. .. Od. o. tamen ut fit in rebus humanis, in quibus nulla regula, ut loquimur; adeo firma est, quae non patiatur exceptionem 3 ita hic quoque deprehendas, aliquando non omnino errasse, qui Heroum

filios noxas dixit. Id profecto quam notissimum, non omnes Regum aut Principum filios semper meminisse, i a se natos esse, ut bona malaque sua ad Rempublicam peraiscat, quod Tiberius Germanici liberos monebat apud Tacitum . Aηnal. Nec solum Antoninum Philosophum felicem dici imperatorem potuisse, nisi filium Commodum reliquisset, Rei publicae postea nimis incommodum. Sed semper fere reperias, qui expaso afortuna nihil ater Mentia am serpent quod in Domitiano notat Tacitus de vita Agricol. Cum tales igitur non raro illi sint, electio autem optimum quemque inveniat, quin haec ad talem quidem

Aristotelicamrcscisormam obtinendam successioni imis B a tum

SEARCH

MENU NAVIGATION