M. Accii Plauti Comoediae superstites viginti; cum fragmentis deperditarum; ex optimis quibusque editionibus, ac praecipue Friderici Taubmanni, diligentissime repraesentatae. Accessit index, in quo rariora & obsoleta poetae verba breviter ac dilucide

발행: 1725년

분량: 891페이지

출처: archive.org

분류: 문학

11쪽

Varro Parmenone, apud Nonium , an Poscere , ὸd est aeripere . In Arginnentis Caecilius poscit palmam , is Ethesinaerentius , in Sermonibus Plautus . Cicere Iib. I. do inclis. Duplex omnino est iocandi genus; unum illiberale , petulans , flagitiosum , obscoenum : alterum elegans , urbanum , ingeniosum , facetum et quo genere non modo Plautus noster di Atticorum antiqua Comoedia , sed etiam Philosophorum Socraticorum libri sunt referti . Idem Tuscul. 2uas . lib. I.

Serius Poeticam nos accepimus : annis enim sere ccccx.

post Romam conditam Livius Fabulam dedit , C. Claudio Caeei filio , Μ Tuditano Coss. anno ante natum Ennium , qui fuit major natu , quam Plautus & Naevius . Idem lib. III. de Oratore , ex perj.na L. Cras.

Equidem eum audio socrum meam Laeliam , sae ilius enim mulieres incorruptam antiquitatem servant , quod multorum sermonis expertes ea tenent semper, quae prima didicerunt eam sic audio , ut Plautum mihi aut Naeis vlum videar audire.

De Civ. lib. II. cap. IX.

Sed Periclem , eum jam suae civitati maxima auctorita te plurimos annos domi & belli praefuisset , violari versi inbus , di eos agi ia seena non plus decuit , quam si Plautus noster voluisset aut Naevius P. & Cn. Scipioni , Caecilius . M. Catoni maledicere. Idem

12쪽

Idem Catone Maiore , ex ejus m persona . Quam gaudebat Bello suo Punico Naeviust quam Truculento Plautust quam Pseudolo luem Episol. FamiL Iib. I x. Epist. ad Papirium Paetum . Sed tamen ipse Caesar habet peracre iudicium: & ut Servius frater tuus , quem litteratissimum fuse judico , facile diceret: Hic versus Plauti non est , hic est : quod triistas haberet aures notandis generibus Poetarum , di consuetudiis e legendi: sic audio Caesarem ,

Horatius Episolar. lib. Epist. I. v. 37. Dieitur Afrani toga convenisse Menandro , Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi , Uincere Caecilius gravitate , Texentius arte . Hos ediscit, & h os arcto stipata theatro Spectat Roma potens : habet hos, num evique poeta a Ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo .

et P. I 7O...... aspice , Plautus

Quo pacto partes tutetur amantis ephebi , Ut patris attenti , lenonis ut insidiosi .

Volcatius Sedigitus , de Poetis Comἰeis , apud

Agellium lib. xv. cap. XXIV.

Mu Itos incertos certare hanc rem vidimus , Palmam Poetae Comico cui deferant.

Eum meo judicio errorem dissolvam tibi :Ut, contra si quis sentiat , nihil sentiat . Caecilio palmam Statio do Comico . Plautus seeundus facile exsuperat ceteros . Dein Naevius , qui servet , pretium tertium est :

13쪽

Si erit , quod quarto detur , dabitur Licinio . Post insequi Licinium faeio Attilium .

In sexto sequitur hos loeo Terentius. Turpilius septimum , Trabea octavum obtinet . Nono loco esse saei Ie saeio Luscium . Decimum addo caussa antiquitatis Ennium . Plinius Natur. Hs. M. xIν. cap. XIII. Lautissima opud priseos vina erant myrrhae odore eon dita , ut apparet in Plauti Fabula , quae Persa inseribitur squam quam in ea & calamum addi jubet . Lege Pers.A I. I.

Pistores Romae non fuerunt ad Persicum usque bellum , annis ab urbe condita ID LXXX. Ipsi panem saetebant Quirites , mulierumque id opus erat , sicut etiamnunc in Plurimis gentium . Artoptam Plautus appellat in Fabula , qugna Aululariam seripsit , A11.2. Sc. s. v. magna ob id concertatione eruditorum , an is versus Poetae sit iIlius , certumque fit Ateeji Capitonis sententia tostum panem lautioribus coquere solitos , Pistoresque tantum eos , qui sar Pinsebant , nominatos . Plinius Iunior Lib. I. Epiu. xv I. Legit mihi nuper epistolas , quas uxoris esse dieebat: Plautum vel Terentium metro solutum legi eredidi. minita. Ins. Orat. lib. Io. cap. 1. In Comoedia maxime elaudieamus : Iieet Varro dieat ,

Musas Lue. Aelii Stolonis sententia ) Plautino sermona locuturas fuisse , si Larine loqui vellent.Heia

14쪽

TESTIMONI A.

Agellius 2 Oct. Att. Lib. I. cap. VII. Plautus verborum Latinorum elegant i stimus , in Amphitruone dixit: Numero mihi in χωntem fuit.

uom lib. III. cap. III.

Verum esse comperior, quod quosdam bene litteratos homines dicere audivi , qui plerasque Plauti Comoedias curiose atque contente temtaverunt , non . indicibus Λelii ,

nec Sedigiti , nec Claudii , nec Aurelii , nec Accii , nec Manilii , super bis Fabulis , quae dicuntur ambiguae , credituros , sed ipsi Plauto moribusque ingenii atque linguae

ejus. hac enim judicii norma Varronem quoque esse usum videmus : nam praeter illas unam & viginti , quae Varronianae vocantur; quas iccirco a ceteris segregavit, quoniam dubiosae non erant , sed consensu omnium Plauti esse eensebantur ι quasdam item alias probavit adductus stilo aeque faeetia sermonis Plauto congruentis : easque jam nominibus aliorum occupatas Plauto vindieavit: sicuti istam, quam nuperrime legebamus , cui est nomen , Boeotia . nam .

eum in illis una & viginti non sit , & esse Aquilii dieatur, nihil tamen Varro dubitavit , quin Plauti foret ι neque a lius quisquam non infrequens Plauti lector dubitaverit , si vel hos solos versus ex ea Fabula cognoverit: qui quoniam sunt , ut de illius more dicam , Plautinissimi , propterea-meminimus eos dc adscripsimus . Parasitus ibi esuriens haec dieit tin illum dρ perdant, primus qui boras repperit , &e. Favorinus quoque noster , cum Nervolariam Plauti legeiarem , quae inter incertas est habita , & audisset ex ea Comoedia versum hunc , Strauae , scrupedae , serari polae , sordidae odelectatus faceta verborum antiquitate , meretricum vitia atque deformitates significantium : Uel unus hercle , inquit , hic versus Plauti esse hanc Fabulam satis potest fidei secisse. Nos quoque ipsi nuperrime cum legeremus

15쪽

xii TESTIMONIA.

Fretum nomen est id Comoediae, quam Plauti esse quida in non putant haud quidquam dubitavimus, quin Plauti se

ret , di omnium maxime genuina ἐ ex qua duos hos versus exscripsimus , ut historiam quaereremus oraculi arietini: -- -- Nune illud es , arietinum responsum Magnis Lad;s dieitur rPeribo , si non fecero ; Ffaxo , vapulabo . Mareus autem Varro in libro De Comoediis Plautinis primo verba haec ponit : Nam nee Gemini , nec Lenones , ne Condalium , nec Anus Plauti , nee Bis compressa , nec Boeotia umquam Dit, neque adeo A γροικις , neque Commorientes , sed M. Acutiet. In eodem libro Varronis

id quoque scriptum est , Plautium suisse quempiam Poetam Comoediarum e cujus quoniam Fabulae PIa uti inscriptae forent , acceptas esse quasi Plautinas : cum essen cnon a Plauto Plautinae , sed a Plautio Plautianae . Feruntur autem sub Plauti nomine circiter centum atque triginta . Sed homo eruditissimus L. Aelius quinque & viginti esse ejus solas existimavit : non tamen dubium est , quia istae , & quae scriptae a Plauto non videntur, & nomini ejus addicuntur , veterum Poetarum fuerint , & ab eo retractatae & expolitae sint: ac propterea resipiant dictum Plautinum . Sed enim Saturionem dc Addictum & tertiam quamdam , cujus nunc mihi nomen non suppetit , in pistrino eum seripsisse Varro , di Plerique alii memoriae tradiderunt , cum pecunia omni , quam in operis artificum Seenicorum penererat , in mercationibus perdita , inops Romam rediisset ι. & ob quaerendum victum ad cirqumagen das molas , quae trusatiles appellantur , operam pistori Io-e1sset . Sicut de Naevio quoque accepimus , Fabulas eum in earcere duas scripsisse , Hariolum di Leontem , die. Idem lib. v I L. cap. xv II. x Plautus, homo linguae atque elegantiae in verbis Latinae princeps.

Idem

16쪽

Irim Agemus Lb. xv II. cap. XXI. Ae deinde annis sere post quindecim , bellum adversus Poenos sumtuna est : atque non nimium longe M. Cato orator in civitate , di Plautus Poeta in Scena floruerunt . Idem Lb. xxx. ca P. II X. Quando Plautus, linguae Latinae deeus , deliciam quoque cνινι, i dixerit , pro deliciis : Mea , , voluptat, meod licia . Macrobius Saturi lib. II. cap. I.

Et jam primum animadverto duos, quos eloquentissimos antiqua aetas tulit, Comicum Plautum & oratorem Tullium : eos ambos etiam ad jocorum venustatem ceteris praestitisse . Plautus quidem ea re clarus fuit , ut post mor tem ejus Comoediae , quae incertae ferebantur, Plautinae tamen esse de jocorum copia noscerentur .

D. Hierondimus n Epi . ad Pammaebium . 'Haee est Plautina elegantia , hic lepos Atticus , & Μusarum , ut dicunt , eloquio comparandus . Idem v . ad Pammacb. De opi. genere interpretandi. Terentius Menandrum, Plautus & Caecilius veteres Coismieos interpretati sunt. Numquid haerent in verbis , aenon decorem magis di elegantiam in translatione conserin ant , quam veritatem interpretationis Θ

υιm , ad Eustochium , de eustodia Hrginitatis. Itaque miser ego lecturus Tullium jejunabam . Post noctium

17쪽

xi. TESTIMONIA.

mum erebras vigilias , post lacrimas , quas mihi praeteri torum recordatio peecatorum ex imis visceribus eruebat , Plautus sumebatur in manu S. Idem , adversus Rusnum . Audio praeterea te quaedam de epistola mea philosophice earpere , di hominem rugosae frontis adductique super ei lii Plautino in me sale ludere, eo quod Barrabam Iudaeum dixerim praeeeptorem meum . Irim , in Eusebii Chroniso . olymp. CXLV. Plautus ex Umbria Sarsinas Romae moritur , qui propter annona dissicultatem ad molas manuarias pistori se locaverat . ibi, quoties ab opere vaesisset , scribere Fabulas solitus di vendere. Rinnus , A D. Hierondimum . Cum ad haec omnia, quae supra diximus, etiam illud ad indatur, ubi cessat omne commentum , quod in monasterio positus in Bethlehem ante non multo tempore partes Grammaticas exsecutus sit , & Maronem suum, Comi eonque ae Lyricos & Historicos auctores traditis sibi ad distendum Dei timorem pueris exponebat.

2uinam Ni Comisi x, paulo post exprimit.

Quaero , si vel Flaecus tuus , aut Maro , si Plautus Comicus , aut Terentius certe , si aut Satyricus quis , Irim ἰbidem. Sic , dum totus Plautinae & Tullianae eupis eloquentiae sectator videri , oblitus es , quomodo Apostolus omnem EeeIesiam oec.

18쪽

Puto quod puer legeris Aspri in Virgilium de Sallu

stium Commentarios , Vulcatii in orationes Ciceronis , Victorini in Dialogos ejus , & in Terentii Comoedias Praeceptoris mei Donati, aeque in Virgilium ; & aliorum in alios , Plautum , Lucretium , Flaccum , Persium atque

Lucanum. Argue Interpretes eorum , quare non unam

interpretationem sequuti sint , & in eadem re quid vel sibi vel aliis videatur, enumerent. D. AureL August. lib. a. cap. 12. De Civἰtate Dei. Indignum videlicet fuit, ut Plautus aut Naevius Publio. Ec Cnaeo Scipioni, aut Caecilius M. Catoni maledicreet r& dignum suit, ut Terentius vester flagitio Iovis Opt. adolescentium nequitiam concitaret . .

C. Sollius Sidon. Aponinaris Paneg. ad Anthra um augustum. Qua Crispus brevitate placet, quo pondere Varro , Quo genio Plautus , quo flumine Quintilianus .

Idem Carmine XXIII.

Et te , tempore qui satus severe Grajos , Plaute, salea lepore transis . Donatus is Terentium, Andr. Prolog. v. I s. In singulis magna emphasis auctoritatis . Sed ordo nociest servatus . Ennius namque ante Plautum fuit. Sed quod est summas auctoritatis , Ennium ultimum dixit . Servius Honorarus ad I. Aeneid. De numero librorum nulla hic quaestio est, licet in aliis ἐnveniatur auctoribus . nani Plautum alii dicunt scripsisse

Fabulas viginti unam , alii quadraginta , alii centum . Ioa

19쪽

xvi TESTIMONIA.

IOANNIS ALBERTI FABRICII

Bibliotheeae Latinae LIBRI I. CAPUT I.

Plaut. aetas . I. Comoediae quae exstant. 2. Vidularia unisa desideratur ex .liis XXI. quas omnium consensu Plauto tributas Varro esse scripsit. 3. Poetae quorum dramata ad Plautum a nonnullis relata . a. Comoediae deperditis quae a Veteribus sub Plauti nomine laudantur . S. Grammaticorum Veterum Seripta in Plautum deperdita . 6. Acro-

sicha Plauti Comoediis quis exsant praemissa . 7. Plauti Ediriones . g. Varia scripta eriaditoκum Uirorum Plauto tacem inerentia . 9. OUrotas supposita Plauto . Io. Philodoxios . I I. I. M. ACCIUS a pedum planitie sive πλατυ ητι

tria Sarsinas ex Umbria , lepidissimus Poeta Comicus . A temporibus belli Punici se eundi floruit , ingenio magis dives quam opibus , ita ut ad molas manuarias b in se locare coactus sit pistori. Fatis concessit Romae , cum Terentius vix novennis esset Anno V. C. DLXX. e ante

CHRISTUM natum CLXXXIV. P. Claudio &L. Poreio C O S S.

20쪽

II. Exstant ex ipsius Comoediis , quarum CXXX. aetate A. Gellii Lib Plauti nomine circumferebantur , ut ipse auctor est libro & capite tertio Noelium Atticarum , hae viginti , ordine fere litterarum a Grammaticis digestae , ad evolvendi , ut credibile est , facilitatem. r. Amphitruo , in qua post actus IV. Dei am et . inserti sunta recentiore nianu versus C L X X X I I. Σ. Asinarra ον γλi Demophili Comici Graeci expressa . 3. Aulularia sic dicta ab aulula sive olla Iuclionis. Ex tremam hujus dramatis partem supplevit & adtexuit. Antonius Codrus Greeus , Prosessor Bono iii ensis , qui

clatebat sub Sigismundo & Frideri eo III. Impp. Aliud breuius supplementum legitur in editione Plauti Lugdunensi quam dedit Gryphius , in Coloniensi Gyberti

Longotii , tum in Pareana & aliis recentioribus . Alia denique ex ingenio adornarunt Ioach. Camerarius &Georgius Reimamius Leibiali siti . Iamque olim Plauti Aulul Hiae alienos versus in sertos fuisse colligas e Plinii XV ΙΙ l. r. Aululariam seorsim ill ultravere Steph. Ricinctus , Mauritius Sydelius dic.

4. Capti dii , de qua comoedia sua Auctor ipse , Prologo :Non pertra tars facta est , neque item ut cetera : lNeque spurcidici insunt versus immemorabiles . Et in calce dramatis :Spe latores , ad pudicos mores facta haec fabula es .

Hujusmodi paucas Poetae reperiunt Comoedias ,

Ubi boni meliores fiant. - - -

S. Curculio , quod est nomen parasiti , impositum a verme qui frumentum exedit, unde jocus Ausonii Epist. XXII. Tota illa familia hominis litterati non ad Ciceronis frumentariam 3. in Verrem , sed ad Curculionem Plauti pertinebit. 6. Casina , pro quo nomine malebat Sam. Petitus II. 19. Misc. sed infelici conjectura , ut docuit Sam. Bochartus parte I. Hiero Zoici II. 33. Vide etiam si placet Guil. Canterum VII. 22. Nov. lect. Iohannes Meursius tu'mantissa ad librum de Iuxu Romanorum caP. II,

SEARCH

MENU NAVIGATION