Franc. Josephi Desbillons ... Fabulae Aesopiae, curis posterioribus, omnes fere, emendatae accesserunt plus quam 170 novae; tum etiam observationes, grammaticae praesertim, complures, et index copiosus ... Volumen 1. 2.

발행: 1768년

분량: 337페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Id equidem sacere minime cogitaveram si, At experiri, me timere quod jubet, Quam non timendum fuerit, protinus volo. Dixit; simulque provolavit huc levis, Unde revolare non sinent miseram doli, Quos fugere jussit provida nimium parens: Nam vix attigerat; sentit, & frustra gemit Sese retentam glutinosa compede. Pueri & puellae contumacem meminerint Avem irruisse tam grave in periculum, Non quod placeret, sed quia vetitum fuit.

Asellus junior. 7CuM quidam Asellus ad laborem junior

Ustitueretur, viribus infirmis adhuc, Humeros vacillare ejus, & crura, & pedes, Perspexit herus explorans & mediam super Lumborum spinam manibus impactis premens: Onus ergo, commiseratus, imposuit leve. Τunc ille, totus qui videbatur sibi Pulch Ilus esse, dixit: Prudenter facis, Quod metuis, here mi, ne graviore sarcina Dorsi hujus nostri offendas elegantiam.

182쪽

LIB. DECIMUS QUARTUS. 463

Qui captus est amore credulo sui, Quo stultior erit, hoc sibi placebit magis.

FABULA XXIV.

lex in casil, tum in aula . .

E et rura & urbes somnus tacite pervolans Sua dona distribuerat, parcius quidem Ubi Luxus habitat segnis at benignius Ubi vita misera est, agricolaeque pauperis Durum torum diurnus emendat labor; Cum tenuis , ore stridulo exiles sonos Calex ingeminans, rusticam subiit casam. Nasumque petiit quemdam, nec potitulum, Nec delicatum, sed ronchos aequabiles Gravius proflantem doctiusque quolibet Regali naso: insedit & proboscido Aculeat1 fugere coepit sanguinem: Noque nasus ideo rusticus ossicii sui Quidquam remittit. Hinc ad aedes regias, Noctis adhuc multum cum superesset, se culex Τranstulit: at ejus vix datur praenuntius, Auditur illico & extimescitur sonus; Et inclamantur & excitantur servulae, Ac servuli, hostem qui tam terribilem necent, Abigantve. Tantos ille ad adventum suum Fieri videns tumultus, repetit rimulam,

183쪽

ἀδ-ir- η' ---οθQna permearat, &: His ab aedibus procul Fugiamus, inquit; Somnus ipsas non amat. Αltum soporem durus adducit labor.

FABULA XXV.

Gallisa S Philosophus. '

GALLINA in altum suspiciebat aethera, Et inquietis advocans singultibus Pullos monebat, ut caverent, & sua Nusquam a parente longius recederent; At se sub alas condere ipsius statim Essent parati, si instaret periculum. Quidam hoc Philosophus ut animadvertit: Meis Clare, inquit, oculis video; nil video tamen: Gallina somnium ista finxerit sibi, Ut imperiti saepe vigilantes solent: Sed manifestandus error est. Longum simul Huc ille, qud sagaces mater anxia Intendit oculos, conspicillum dirigit: Cujus ope primo perspicit corpusculum Exite quoddam & mobile; deinde hanc avem

Attonitus esse colligit, alarum videns Remigium; denique vulturem esse comperit. Amore materno excitatus, plurimum

Ibi videt oculus, ubi alii nihil videnti

o Aubere, L. q. Fab. T. a Plautus, Mil. glor. Α'. 3. Sc. I. V. m. clari oculis vi o. pernix sum manibus , sum pede mohilis.

184쪽

LIB. DECIMUS QUARTUS. 46sFABULA XXVI.

BoΜBYcΕΜ acerbis vocibus his lacessere Aranea ausa est: Quid tibi est, quod vendites, Inepte vermisy Texrile hoc OpuS meum, Hoc delicatum stamen aspice, si potes; . Et illa, nere quae tuum ibi et genus a, Huc sila conser. Ille respondit: Tuus Quid pariat, unde sic superbias, labor , Non video, silis hisce quod subtilibus Circumdare tete noveris , quid prosicis ΤCulices minutos, vel aliquot miserabiles Muscas, dolosis impeditas cassibus, opprimis. At ese crassius nostrum objicis opus omne: quid agis, stulta Τ jam nostro laves Ηοnori; quod enim nostra laus est, exprobraS: Non tam tenuibus esse sitis quid nocet, Quibus, ubi tela validiori stamine Contexta semel est, majus hinc pretium venit gPerge ergo retia bestiolis praetexere :Nebo interim, quod ipsos Reges vestiat. Qui corda vulgi irretiunt s opusculis Futilibus, hos fabella scriptore, notat.

185쪽

FABULA XXVII.

Gallus S Vulpecula. si

V κ et D L u s, catusque 7 Gallus in ramo arboris a Cum tutus insideret; huc Vulpeculam Accedere famis impulit necessitas: Statim illa sisto aggressa cristatum 3 dolo: Quid hic morarisy in solum quin devolas, Exclamat, ut indulgere liceat osculis, Et invicem colebrare pacis munera gEtenim si nescis, inter omnes bestias Alserta pax est, verbis & solemnibus Per sociales hodie publicabitur. Ad haec reponit Gallus: Audieram quidem; Et sacile credo: ex hac enim specula canes Accurrere duos video robustissimos, Acerrimosque , ferre passim qu0s puto Felieitatem publicam internuntios. Paulisper igitur expecta, dum advenerint; Ut gaudeamus omnes, & bonam diem Rite celebremus . . . Quo lagis y brevis est mora:

6 La Fontaine, Lib. 2. Fab. II. camerarius, Fab. 26I. Verdigotii, PRg. m. ' Terentius . Andr Act. 5. Sc. I. V. 4. N scio qui sei ex modo venit, ellum, Cori fidens. ratus. Ad quem locum mnatus: Catus e callitim s. ao. rus. Cicero. de I epib. L. I. c. 6. Quis rim i Ritur mientern , b, ut ita aleam .eatum, non ex infius habitu. sea ex aliqua re extemajuian ειν Confer Horat. L. I. Ud, IO. V. 3.s Ovidius, Fnsti L. I. V. 43 3. Cristatus caeditur Ries. Phaedrus, L. 4. Fab. 8. V. 8. de hirco: Iminuit se Barbatus.

186쪽

LIB. DECIMUS QUARTUS. v

Descendo. . . manedum. At illa vesano metu

Perculsa, celerem jam capessivit fugam. Decipere qui vult, decipitur meritissimo P.

FABULA XXV ΙΙΙ.

SOLIT Us per artes exsecrandas quaerere Subsidia duram contra pauperiem Magum Et circulator doctus humili in pulpito Agitare gentem pigmaeorum ligneam 3, Cauponam eamdem ad publicam devenerant: Unde esset, & quo duceret iter, invicem Postquam rogarunt, ut viatores solent: Magus prior ait: Advenio Lutetia: Ιbi consuetum Tartaro ossicium mihi Praestante, varias per locupletum domos Exhibui humanis superiora viribus Prodigia: verurit, heu i quidlibet monstri darem, Humanae id opus est creditum solertiae Plerisqtie hominibus, seminisque maxime, Quae philosophorum regere nunc solent greges. Spretum igitur omnis me sesellit spes lucri; Nagisque pauper abiens, quam adveniens, sui. Sic Magus, at contra Circulator sic refert; Diversa longe facta me in voraginem

187쪽

Mersere non absunt lis infortunii; Nam ludicram omnem familiam meam trahens Cum me appulissem quamdam ad urbem Rhoetiae; Εt in theatrum, quale nos tenues decet, Populo dedissem convocato Virgines Per nemora, per agros cursitantes cum suis Amasiis, & usque Virgines tamen; Reges, Tetrarchas, Imperatores, Duces; Foedos Gigantes, Milites impervios Telorum acutis omnium mucronibus; Super his repente rumor de me spargitur

Non bellus, & res ad stipremos judices Desertur; atque hi me Magum pronuntiant, Damnaritque sceleris proinde capitalis reum: Vix & praecipiti supplicium evasi fuga. Fabella spectat ad homines incredulos. Hominesque stulte credulos pariter notat.

FABULA XXIX.

SEcnETIOREM quemdam in angulum domus Cimexque, Pule Xque, & Culex convenerant: Ibi sua quisqne vonditare lacinora Coepere: Palma sed mihi, Cimox ait, Debetur: etenim tu, Palex, licet acrius Nordere noris; tuque, quam pungis, CuleX, Summam cutem iri lammare didiceris licet;

188쪽

LIB. DECI MU S QU ARTU S. 469

Εgo tamen odium longe majus excito: Isse quippe vindex si manus compresserit, Repente missus teter Odor ulciscitur Injuriam: ideo me exsecratur natio Muliercularum delicata, & mo sinit Illaesum abire; nec hominum quisquam sere, Quamvis necare cupiat, tangere sustinet. Haec mea laus, quam non denegabitis mihi, Spero equidem. Nunc vero, agite, me sequamini,

Tu subsiliendo, tu volando , proXimum Hinc in cubile, mulier ubi, dignissima Nostram experiri malitiam, dulces solet

Captare somnos: vera nam s. nuntiat

Exceptus hinc & inde rumor, optimis, Cultissimisque moribus, clementia, Fide, pietate, ceteris virtutibus, Quas me pudet memorare, nostrum praegravat Illa, & resutat omne vivendi genus: Tantumque amat prodesse, quantum nos juvat NOcere. Maturemus ergo; & hunc, sibi Finxisse vultum quem videntur Gratide, Unde venit etiam sanctis animae dotibus Illustre pretium , protinus ardentes sero

Studeamus aggredi impetu, ne memores notas Imprimere. Plausu excipitur haec ora tio: Expediunt arma; properant... Alii I elicitas,

Felicitas, dormire pergist Ahi quies Periculosat Gratiis imbellibus, contra insoletitus bustas, quis opem set et 8

189쪽

Iam pervenere: jamque flagitium parant

Excogitatum persicere. Verurntamen

Timore quodam religioso territus Culex resistit 3: quod Cimex aegre serens: Ecquid vereris, inquit 7 aut quonam tuus Recessit ille pristinus animi vigoryAge, perge porro, quo te ducit indoles Maligna; pellaturque ridiculus pudor. Τon' pulchra lacies moveat 8 ejus suavitas Quanto magis nitescit, tanto est gratior Malignitati praeda. Forsitan parem Ossensioni ne feras poenam, times: Timere desine: nihil indulgentius Felicitate; quippe quae tenera suos Solet etiam hostes charitate prosequi. Haec dicta culicem ardore succendunt novo. Τum pariter omnes saeviunt aculeis: At vix eorum vividam Felicitas Improssionem sensit, expergiscitur; Dextriaque captum Pulicem elidit manu, Napam quo laeva sibi gravem ducit 5 simul Animosa, culicemque necopinantem opprimit.

3 Virgilius, A n. L a. V. 7 .lliri it Dii iri, mediiique in voce resistit. Ovidius. L. 6. U. 6 o. Cornuq ut aspexit, litervmis auriga profusis Restitit. 4 cicero. d' Diviii. L. I. c. q. Morcurium ' Vatera . quam dextri, manu lac. Αt d. L. q. c. r. Cism autem linunm mamrin

190쪽

LIB. DECIMUS QUARTUS. 47x

Cimex supererat: quem refugiens si tangere, Uno, levique digitulo sensim dicit: Frustraque putes inquit; haud fugies necem, Qua dignus es: benigna, misericors, piR . Et se quidem & opto, & id procuro maxime; Infirma 8 sed esse nolo. Tum famulas vocat; Tollantque vivum hunc, atque comburant, lubet. Haec vera virtus, quae severa est in loco

FABULA XXX.

Mos et 1s habitabat clivum, abundantem X nuce, Seiurus & ita carpere obviam dapem. Didicerat, ut saceretque multum corporis, Nihiloque hebetior fieret hinc, aut tardior. Quotidianae mox tamen alimoniae 3 Facilior usus attulit fastidium: Vallemque subjectam amnis ut latissimus6 Vide annot. ad lis. U. F'b. τε . is c a 7 Quintilianus, inst. L. 6. C. 3. Aliquam 'net putero. Horatius. L I. Sat. O. V. po. .d Nulla mihi, inctuam νReligio est . . . At mΤ: sum patulo infirmior. 9 Terentius, Heaiit. Att. 3. Sc. a. V. G. Ego verli laudo. Adel--makimum interdum est lucrum x cicero, de Setie'. c. 37. Abuna ι villa Orco, hae , agno, gallista. lacte. caseo , melle.

SEARCH

MENU NAVIGATION