Ludouici Augusti Wurffel ... Iurisprudentia ciuilis definitiua, exhibens definitiones, in iuris ciuilis complexu obuias ... Praemittitur Commentatio de vero ad solidam iuris scientiam perueniendi modo

발행: 1749년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류:

11쪽

' - COMMENTATIO

carere potest, tanto minus Latinae linguae studio lupersedebit. Ipsum namque, idque vastum iuris Romani volumen non solum Latina lingua consignatum est , sed & optimi scriptores, idem qui interpretati sunt,& qui ad eius intellectum faciunt, eodem usi sunt idiomate. Nec sussicere sibi putauerit quis, ita didicisse Latinam linguam, ut ultra verba non sapiat P sed temperan-clus ad elegantiam praeterea stilus: Non enim legere quotidie , sed scribere quandoque ICtum oportet. Ris, qui causas in Supremis Imperii Tribunalibus defendunt, Commendanda erit elegans scribendi. ratio, quando Leodiensium , Stabulensium ac Tridentinorum litigia iisdem exponunt, hoc enim Latio sermone fiat necesse est.

6. VIIII.

Novellas Graeca lingua scriptas esse, Vel tironibus patet. Easdem leges esse, In Vulgus notum est. Ni igitur pro nucleo comticem obtrudi sibi velit quis, sontes ipsos consulere debet. De Basilicis verba imprae.

sentiarum non faciam.

g. X. Nec ICtum pigebit laboris, in rimanda antiqua lingua Germanica impensi , iuri

Germanico explicando ita necessaria, ut

12쪽

Chao Lus IIII. Imp. in A. B. cap. sin. g. a. sanxerit, Principes Imperii linguae Stauicae studere debere.

q. XI.

Ante omnia vero vernaculae nostrae petapoliendae tempus aliquod dicandum esse, censerem. Opprobrium namque est Tullium latine loquendo citare, patrium vero idiomanon Callere. Censuram omnino merentur

Germani, quod, ad Cornicis apud Phaedrum exemplum, alienis plumis eXornari, quam nativa persectione conspici malint. Potissimum vero horride ita dicunt ac scribunt pragmatici nostri, ut non cum militissimis nostri seculi hominibus, sed, si non cum Euandri matre, cum Celtiberis certe Commercium iis esse videatur.

6. XII. Altera Philologiae classis absoluitur histo

ria. Ea autem est cognitio rerum in orbe gestarum, proindeque ad Iurisprudentiam necessaria ac utilis. Aperit nimirum sonteS, ex quibus leges manarunt, indicat circumis stantias, quae, dum condebantur hae, aderant, eXplicat mores populorum, e quibuS leges aut consuetudines fuerint derivatae. Hinc opus est, ut iuri operam daturus considat historicos cuiuscunque classis. Ad ius Romanum quod attinet, huic illustrando apprime inseruiunt Livius, SUETONIVS, a S VEL-

13쪽

COMMENTATI VELLEIVS i PATERCvLVS , VALERIvs MA-xi Mus, TACITUS, LAM PRIDIVS, Caeci

Mores Romanorum, in quantum iuri explicando inseruiunt, scriptis suis recensuere Ca CERO, e ComiCis vero TERENTIVS atquePLAvaeus, aliique. Dici non potest, quanta utilitas ex lectione horum auctorum in studiosum iuris redundet. Historici autem minima potissimum negligunt, quorum rationem Comici habent , atque ita factum, Vt, quod alias aeterna obliuione sepultum iacuisset, eius nunc distinctam habeamus cognitionem. Germanicum ius , siue publicum, siue priuatum, absque historia omnino non intelligitur.

6. XIII.

Philosophia Iurisprudentiae facem pra

sert, in tenebris alias ambulaturae. Logica namque filum illud Ariadnaeum est, cuius ope ex obscurarum notionum laburintho ad regnum distinctarum notionum progredi licet. Ea autem sormat obuenientium rerum notiones distinctas atque Completas, componit iudicia, terminos adhibere congruos, ratiocinari ex propositionibus distincte per-Ceptis , interpretari easdem, sensumque earum semel traditum aduersus oppositiones defendere docet.

g. XIIII. Mathesis nonnisi Logica practica est, hinc

& eius usus patet. f. XV.

14쪽

PRA LIMINARIS.

f. XV.

Ius naturae ciuilis iuris sons ac basis est, docente IMpERATORE 6. . I. de iust. ac iuri HOC autem supponit , praeter Philosophiam practicam uniuersalem, Physicam, Theologiam naturalem, Cosmologiam, Psychol giam , hae vero Ontologiam. F. harum omnium notitia destitui ICtus non debet.

g. XVI. Haec autem praecipua studia sunt, quae Iurisprudentia supponit. Iam breuissimis

differam de modo ac ratione ea addiscendi. Equidem Cons. Dn. M AN E ELI VS, in elegan

tissimo suo Discursu: Non Eliarichiung beree politis en Stubieni huic rei quidem laud

bilem impendit operam, neque dubito fore, ut ad hunc modum formatus, ICtus euadat maximus. Permittet tamen Vir hic celeberrimus , ut & meam qualemcunque symbo

lam conseram.

6. XVII.

Is igitur, qui Themidis olim oracula erit interpretaturus, iusque factis applicaturus, ante omnia stili, tam Latini, quam Germanici, elegantiam sibi habeat commendatam, quo habilis fiat in utroque idiomate animi sui sensa ita exprimendi, ut cum voluptate ab aliis legatur ac audiatur. Ad hoc ut perueniat, auctores g. XII. allegati non solum utilem operam ipsi praestabunt, sed duplici usui ei praeterea erunt. Ex iis namque diretis

15쪽

COMMENTATI

& rei publicae Romanae status, & reg forenses

Romanorum discere poterit. ΤvLLIus enim & causas in foro orauit, & marastratum gessit. Subleuabit hoc negotium lectio historiae antiquitatumque compendiaria ,

CELLARIO aut SCHAZIo duce. HEI NEC CII

enim liber altioris indaginis est, captumque tironis superans.

f. XVIII. Iam ad diffusiora scripta historica fiat pro

gressus; praecipue ad historiam S. R. I. alia

rumque cum hoc conneXarum terrarum.

Ita vero in historicis versandum erit ei, ut non cum vulgo memoriam factis obruat, sed pragmatice addiscat historiam, i. e. ita, ut in moralitatem, consectaria, vim & applicationem cuiuscunque facti inquirat. Ηistoria enim non nisi doctrina moralis memplaris esse debet. In Germanica historia potissimum ad id attendat, quicquid in iure publico, priuato, aut praxi, Supremorum maxime Imperii Tribunalium , usui olim esse

poterit.

6. XVIIII. Succedat Philosophiae studium. Ad quam

pedem promoturus primo circumspiciat compendium, idque breuissimum, quale est Fo meyanum; dein per singulas disciplinas omdine eat. Prima earum Logica est, omnium que utilissima. In hac pertractanda ita Versetur x

16쪽

pRAE LIMINARIS.

setur, Ut, theoria cuiuscunque capitis absoluta, praxin instituat eorum, quae didicit. U. g. Superato capite de notionibus , a quo illud de usu terminorum non erat separandum , ipse sermet sibi ideas distinctas, completas , adaequatas &C. eaSdemque ad regulas , quas didicit, reuocet. Dein, postquam ulterius in hoc stadio processit , construat. definitiones nominales , reales , descriptiones &c. In terminos porro inquirat, diiudicet propositiones, syllogismos componat, alios soluat, itemque Problemata ac sophisinata. Demonstret theoremata proposita. . Diiudicet experientiam. Propositiones , periodos simplices , compositos , scriptaque minora interpretetur , applicet ea, quae interpretatus est, aduersariam thesin impugnet, ipseque suam defendat. Hac, non alia ratione ad solidam scientiam aditus

ipsi erit patefactus. g. XX. Absoluta Logica pergendum quidem ad reliquas disciplinas, Metaphysicam, Physicam & Moralem doctrinam. Sed etiam Mathesin putauerim his iungendam. Saltim

puram. In hac namque Logicae praxis recurrit. Equidem in ea haeresi non sum, ut defenderem, ICtum peritissimum ac absolutissimum Architectum aut Astronomum d bere esse, neque in lineis aut circulis occultam aliquam qualitatem ius suum cuique

tribuem

17쪽

COMMENTATIO

tribuendi quaesiverim; sed eum festim in

'nem Matheseos scientiam requiro, ut cogitare distincte, Cogitata vero ordine proponere, & denique ratiocinari discat exacte. Methodus namque, quae Vocatur mathematica, ad veritatem inueniendam, inuentamque

probandam utilillima uti est, ita hoc commodum secum seri, ut, si eo procedamus cogitandi ordine, raro fallamur.

S. XXI.

Sed, numne praestabit hac ratione, ut omnia in Iurisprudentia hac methodo proponamus p Fateor, dissicile hoc problema solui, ita saltim , ne cuidam suppeditetur indignandi cacoethes. Sunt, qui P Cedunt, ut ordini ad mathematicorum, ve potius Logicorum modum cogitandi, iurati adeo existant hostes, ut cum vulgo delirare, quam cum Philolphis sapere malint. Sunt, qui censuram aut rogum metuunt, sibique proinde ab hac Scylla cauent. Sunt, qui per deuia loca vagari, quam compendio uti malunt. Sunt denique, qui Conlusis notionibus ita delectantur, ut eos, qui distincto Cogitant, mente vix Compotes habeant.

S. XXII. Sed dantur & alii, ab his in totum dissi

dentes, quibus nihil laudabile videtur, nisi quod ad Geometricam normam relatum, ei dem ex amcisi respondet. Vagatur hic demon

strandi

18쪽

PRAELI MI NAM R

strandi pruritus per omnia scientiarum non solum, sed artium quoque genera, ita quidem, ut nihil exceptum putauerint, quod absque mathematicorum lima perpolitum satis sit.

Dicendi canendique artes ne quidem eXem-tae , Parumque abest, quin communes confabulationes aliter, quam per axiomata ac theoremata adornent. Sed Imitatorum

seruum pecus i Ipsi plerumque demonstrationum vim nec capiunt, nec quidem ipsas propositiones Logicas intelligunt, similesque mini videntur parochis , qui sermonem s Crum Orthodoxum tum demum putant, si ad morem Lutheri neC pluribus nec Paucioribus tribus partibus constiterit iste. Ipse aliquando morbo hoc laboraui, ut nihil ad palatum esset, nisi quod Geometrice euictum

appareret. Sed tum temporis non nisi Comnium methodi demonstrativae habebam ideam. Ceperat me adeo eiusdem imago, ut non, nisi ea QIa, placeret. Perspiciebam quidem eam conuictionis aliquid secumferre, qua aliae destituerentur; veritas autem inuenta delectat, ita hac ratione omnes quaerebam veritates. Mancipaueram me Iuri rudentiae , absolutis , ut videbatur, elegantioribus , philosophicis ac mathema- ticis studiis, atque iam in eo eram, ut prima iuris elementa, secundum ordinem Institu.

tionum, proponi mihi paterer. Sed displi-ψebat Imperatoris methodus, ipseque, adhuc

19쪽

COMMENTATIO

tiro, admodum B. HEi NEC Cii meditabar nouam planeque demonstrativam. Legebam eristica, de methodi demonstrativae in Iurisprudentia usu &non usu, scripta, atque Iouem iurassem lapidem & minutistimas Romani iuris subtilitates ad certitudinem mathematicam reduci posse. Periculum huius facturus, ad 6. 3. I. de libertinis commentaturus, manumissionem quocunque loco ac tempore, etiam Praetore in balneum vel theatrum eunte, fuisse validam, Geometrico rigore euincere 1tudebam. Absolutum opus

elegantissimum ornabat E. D. ipseque in sinu gaudebam de superato feliciter labore.

Antequam vero prelo committerem partum meum, cum Viro quodam, in orbe litterato maxime Conspicuo, deque emendata Iuris- prudentia meritissimo, eum communicabam, roganS eumdem, ut, quid sibi de hoc meo opusculo videretur , candide eXponeret.

Responsione sua humanissima Vir iste celeberrimus studium meum quidem laudabat, sed suasor mihi simul erat, ut Geometriae studium adhuc magis excolerem , spondebatque futurum , ut distinctius cogitarem, accuratiusque, quam quidem factum hac

vice, ratiocinarer. Perspecturum me quoque tum, Geometras non axiomatibus aut

theorematibus solum delectari, sed realitatis aliquid inesse his, quae inuerecunda prodigalitate in vulgus non spargenda. Ipse mihi

ι non

20쪽

PRAELIMINARI s.

non videbar Suffenus, sed, consilium sau.

toris optimi ambabus arripiens manibus, scholis mathematicorum sedulo intereram, demumque experiebar, eum vera dixisse.

6. XXIII.

Atque hac ratione propria experientia inueni hanc veritatem: Vtramque partem fallere , tam eam , 'quae in desectu, quam eam , quae in excessu quoad methodi ma. thematicae applicationem peccat. Methois clus haec demonstrativa non nisi philosophica, naturalis, stationique conueniens est, 'peratur conuictionem plenariam atque cerutitudinem. Igitur quis persectionis suae existeret osor adeo , ut, ubi conuictionem habere posset, in probabilitate acquiesceret, ubi solicia imbui cognitione oceano adesset, superficiaria contentus foret, ordinem ubi posset sequi, confusione delectaretur. Iuri prudentia ciuilis ex iure naturae maximam partem manavit 6.XV.); hoc Philosophiae pars,

eadem vero scientia rationis est, E. Iurisprmclentia ciuilis, quatenus ex iure naturae, nocvero ex ratione conceptibile est, certitudine

sua non destituitur, ordineque philosophico proponi cum fructu poterit & debebit. Porro in iis doctrinis, in quibus Romanis

certa ac Constans suit theoria, idem optime procedit. In aliis vero, in quibus incomstans usus, variumque ius, v. g. successionibus . frustra allaborabis eo, ut ad certi-b tudinem.

SEARCH

MENU NAVIGATION