장음표시 사용
21쪽
tudinem mathematicam dogmata reuoces. Ratio decidendi in obueniente casu lex est; lex vero est propositio imperantis volunt
tem continens , E. verba continet aliena; haec interpretanda erunt ab eo, qui eadem in usum conuertere vult. EX interpreta. tione autem oritur Cognitio saltim probabilis. Porro, si in legis cuiuSdam rationem sincientem inquisiveris, ea non semper patet; probabilitati itaque solum locus erit; aut patet quidem, sed historica utplurimum est, v. g. Cur septem testes in testamento solemni adesse debeant 8 cur actus continuitas requiratur ξ Denique compilatum ius Romanum est ex scriptis ICtorum diuersorum opinionum, omnibus vero legum vis indita; hinc contradictiones saepistime briuntur,
quae vix artificio tolluntur, ad mathematicam consonantiam vero nunquam redigentur.
Absoluta Mathesi pura, eamdem denuo repetat, quo facto ad applicatam se accingat, simulque in philosophico studio alacriter pergat. Prae caeteris disciplinis vero Iurinaturae sociali ac gentium addiscendo strenuam operam nauet. Etenim, qui ius naturae non firmiter ac cum ratione tenet, is nunquam ad solidam iuris ciuilis scientiam perueniet. Nec unica lectio sufficit, sed rea petita eiusdem cultura. In hoc enim omne
situm est pondus. Ita autem in hoc stadio
22쪽
eurrendum erit iuris studioso, ut omnes propositiones, naturali ordine dispositas, e somtibus suis derivet ex Philosophia practica uniuersali, Theologia naturali, Cosmologia, Psychologia, Ontologia &c. demonstret, inque demonstrando Logicae praecepta ob oculos habeat. Earum vero propositionum prae aliis rationem habeat, quibus nititur. ius Ciuile; hunc in finem ad manus habebit
Dii Institutiones iuris naturalis. LvDO UICIDoctrina iuris naturae, iuridice considerata, exigui erit usus.
In tutis naturalis studio firmatus satis, ad ipsum ius ciuile progredi poterit. Solemne quidem est, ut, praemisia historia iuris, Imcipiamus ab Institutis, progrediamur ad Di gesta, & ab his ad reliquas Iuris partes; sed, si dicendum, quod res est, hic ordo mihi
tantum non omnino placet. Labor namque primo diuiditur atque augetur , quum Vna fidelia plures dealbare possimus parietes. 'Praestat igitur iura, saltim Romana , uno intuitu repraesentare, ad quod tabellae opti- . me conducunt, atque summatim exponere, quae Instituta, Digesta, Codex ac Nouellae continent. Sed systematico , eoque absoluto opere in hoc genere adhuc destituimur. Iurisprudentia quidem S TR v vii unicum fuit
refugium iis, quiDigestis supersedere voluere; b a . sed
23쪽
sed eadem valde insinciens est, nec Completa praeterea, nec bene digesta. ME CRENII quidem additiones sua non destam dandae sunt laude, sed extra nexum collectae atque propositae. Non pigebit Cel. T o p p i ι Tabellas Cum maiori opere sub titulo: uno
Neoten i in usum suum adhibere. Premitur & alio incommodo methodus ad oridinem Institutionum & Digestorum procedendi. Confusio nempe materiarum ad cem tum ordinem difficile redigenda. Institutis uidem facilius medela adferri poterit , ouam
Quemcunque vero elegeris ordinem, ita tamen tibi versandum in eo erit, ut primum historicam materiae substratae considerati item instituas dein principia generaliora quaeras, e quibus veritates magis determinatae derivari possint. Dein in singulis, siue principiis, siue conclusionibus, ita ve seris, ut rite propositionem interpreteris, imterpretationem tuam veram esse legibus comprobes , rationem veritatis siue decisionis inuestiges , ea inuenta ad gnalogiam, quam dicunt iuris, conseras, usum denique & praxin hodiernam requiras. Ita, non alia r tione, euades Icius solida scientia instructus. Verum, quis me hoc docebit Z regeres fotian. Dolendum hoc ordine non procedi ab omnibus
24쪽
hus Doctoribus. Sed hinc illae in foro I
Ita in iuris ciuilis Romani theoria firmato ad praxin aduolare non statim licet, sed aliis ut imbuatur studiis adhuc opus est. Equidem his, quibus terminus vitae academicae sesquiennis, aut ad summum biennis fatalis, familiare est, superato Hoppii Examine, aut STRvvri Iurisprudentia in formam casualis Iurisprudentiae resoluta, ad praxin Confugere, & , ut Collegia practica sibi aperiantur, didactro postulare & impetrare plerumque; dein manus dirimendis vetularum aut ruricolarum litigiis infelici plerumque successu miscere. Verum non est quod sequamur abusium, satius quum nobis sit, cum
Iuris Romani complexus multa continet, quae circa delicta sunt disposita, quorum immen insignem partem nec moderna praxis respuit, aliam tamen aut Ordinatio crimina. lis Carolina abrogauit , aut in desuetudinem venit. Inde, absoluto iure ciuili, ad cruminalem Iurisprudentiam pergendum putauerim. Caveat vero sibi quis ab hoc, ne in hoc studio empyriam captet, memoriamque suam non intelligibilibus propositionibus oneret in spem suturae obliuionis, sed singula ex fontibus suis, s dogmatica, s hi-
25쪽
storica principia eadem sint, derivet. Hoc ut fiat, optime sibi consulet , si Iss. BogmMERI Iurisprud. criminalem sequatur, atque ad eam Ordinationem criminalem cum rei, quis legibus conserat.
Accingat se iam ad ius priuatum Germani- m. Hoc enim potissimum Iurisprudentiae encyclopaediae caput est. Si enim testeQvINTO Mucio apud POMPONIvMin L. a. 6 43. n. de strig. iur. a Romanis turpe habitum Patricio & nobili, & causas oranti, ius, in Quo versaretur, ignorare; certe Germanis nostris honos ex neglecto patrii iuris studio oriri nequit. Ius illud patrium iis pragmaticorum nostrorum, qui non nisi formulas ad Romanorum morem decantare didicerunt, quibus Germanicum ius in seritate magis ac barbarie antiquorum residere visum fuit, lapis semper fuit offensionis; sed hi luduntur notionibus deceptricibus. Sua cuilibet regioni indoles, sua cuilibet reipublicae constitutio 3 suum proinde unicuique ius peculiare sit, necesse est. Neque enim satis scio, quinam maioris
dementiae accusandi sint, veteres Romani,
a Graecis, anne Germani, ab illis iura sibi praescribi Magitantes. Sed felicius nobis ex aliquo tempore affulsit sidus, postquam
potissimam in exomando restituendoque iure
26쪽
Germanico collocarunt curam. Ius autem Germanicum qui discere vult, historiam calleat, antiquosque maiorum nostrorum mores, necesse est. Illa namque facem huic praesert lucemque accendit, cuius ope, quae subinde contigerunt mutationes iurium, optime poterunt animaduerti. Neque plane amtiquis chartis supersedere poterit iuri Germanico studens, e quibus quippe plerumque iuris nostri idea hauritur adaequata. Speculum dein & Saxonicum & Sue cum alio. rum forumdemque prouincialium iurium fontes existunt, proindeque diligenter comserenda. Compendiaria via tiro , duce B. Dn. η EI NEC CIO ut Cel. EN GAvio, ibist.
. Praecipuam vero operam impendat excolendo iuri priuato personarum illustrium, olim sibi, maxime in praxi Summorum Imperii Tribunalium, profuturo. GRIEBNE- Rus viam monstrabit.
Absoluto iure ciuili quocunque, sequaturius canonicum & ecclesi sticum , id quod viam ad ius publicum & praxin forensem
sternit optime. Foeneratur autem idem mubium luminis ex historia ecclesiastica, maxime vero proximorum post Christum natum seculorum. Dolendum vero est, Protestantes adhuc curata iuris canonici notitia destitui, quum, quae ad interpretandos canones spe.
27쪽
ctent, maxime traditiones cum estis moribus 'ac ritibus, iis non satis cognitae sint atque perspectae. Praestaret igitur omnino primo praecepta iuris canonici ad ductum auctoris Catholici addiicere, dein vero ius ecclesiasti, cum Protestantium praeeunte Perili. BogmMERo huic superaddere. Ita feliciori successis interpretatio & applicatio iuris canonici. ad casus obuenientes institueretur olim.
Tandem deueniendum ad ius publicum& seudate. Ius publicum S. R. I. intelligo, quod in decidendis controuersiis Statuum Imperii omne sert punctum. Caveat Verosita quis ab eo, ne partium studio abripiatur, alterutrique parti tribuat, alteri vero intemetarat nimium. Sed vix erit, ut hoc contino gere possit.
Ius seudate, non Longobardicum solum, sed & potissimum Germanicum , idque ita
erit addiscendum, ut controuemiis , circa seuda Imperii tam majora, quam minora mOtis , decidendis 1ussiciat. Inde est, quod ius publicum praemittendum iuri seudali
g. XXIIII. Ita demum praxi se dabit. Quod dum
fecerit, utetur viri in praxi versatissimi, non alicuius academici solum doctoris manudmetione.
28쪽
Atque ita per omnem Iurisprudentiae partem ita eundum erit, ut rationem potissimum legum inuestigemus, ne in applicando errare contingat. Id, quum negligere soleant plerique, hinc illae in foro lacrymae. Omnem autem malorum Lemam in eo detegisse mihi videor, quod notionibus plerumque deceptricibus, obscuris, confusis, ambiguis, aut ad summum claris contenti, distinctos ac completos negligere soleant conceptus. Dici non potest, quanta definitionum, quae veritatum principia prima sunt, in arte nostra aequi ac boni sita enim cum CELso vocanda hoc rerum statu, & vix poterit Iurisprudentia, existat confusio, quantaque notionum monstra e pulpitis Doctorum saepe prodeant,
quae commentarios potius aut iurium dedu- mones, solutionesve problematum interdum vocaveris non immerito. Idem hoc Iuri prudentiae, ad veterem morem concinnatae,
Idque naturale vitium est, ut vix dabile sit vitiosae definitionis exemplum, quod non liceat inuenire in legibus aut scriptis Doctorum. Agnouere hoc ipsum limatioris iudicii Iureconsulti atque medelam huic malo adserri cupiuere. Inter reliquos & post fata
celeberrimus B. Dn. HEINEccius inter eos,
qui instaurandae Philosophiae manus adm uere, principe loco positus est. Eo quum in Ill. Fridericiana degenti familiariter uti . i b I com
29쪽
contingeret, iuraque ac Philosophiam cum mathematicis studiis pro viribus excolerem, consilium mihi suppeditabat, ut Iurispr dentiam definitivam , ea, qua olim V. C. BAvMEisTERus Philosophiam definitivam tradiderat, methodo, Concinnarem, atque ita eos, qui cultiori iurisprudentiae addiscendae se accingerent, subleuarem. Placuit hoc viri summi consilium, manusque operi admoui, de cuius conditione pauca praesar
Est autem definitio oratio continens notionem rei distinctam atque completam. Distinctam vero notionem habere dicimur,quam do notas rei, f. characteres, ordine recensere
possumus, ita, ut & alter eius sibi formare possit ideam. Definiturus igitur caueat, i ne principem aliquem characterem omittat, a ne accidentale pro charactere habeat, 3)ne alium pro alio repraesentet, q) ne terminia utatur obscuris, ambiguis, inanibus , re ipr cis, impropriisque.
Character autem, seu nota characteristica dicitur id, quod rei constanter inest, quoque ab alio dignoscitur. Ad hoc vero, ut notio euadat distincta, opus est, ut recenseantur characteres,& quidem quo plures, eo magis
30쪽
Accidens dicitur, quicquid in essentia rei rationem sussicientem non habet. . Igitur, qui accidentale aliquod allegat, non allegat characterem; sed indicat aliquid, quod rei non Constanter inest, adeoque non definit,
sed describit. g. XXXVIIII. Qui aliud pro alio repraesentat, decipit;
E. notio, alium characterem pro alio obuetatens, deceptrix est.
6. XL. Qui terminis obscuris utitur, is inteIII bilis non est; Κ finem non obtinet, qui eratis, ut alteri sermaretur notio distincta rei cruiusdam. Obscuritas vero potissimum euitatur, si terminos adhibeamus vulgares, planos ac intelligibiles, abstineamus ab inconsuetis ac tropicis dictionibus.
g. XLI. Sed nec distincta solum sit definitio, M& completa notio. Completa autem est,
quae ab omnibus, quibuscum simile aliquid habet, semper, omnique casu discemi potest.
Exempla vitiosarum definitionum larga manu in notis, opusculi huius s. s. subjectis, suppeditabo. 6. XLIII. Sunt autem definitiones vel nominales vel reales. Illae terminum, hae rei possibilitatem
