Conspectus praesentaneae morborum conditionis auctore Carolo Allionio ..

발행: 1793년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

321쪽

sanguinis firmitas sustineatur. Multiam autem Commendo quantum quidem fieri poterit forte corporis exercitium. Ad Curationem autem morborum particularium, atque illorum, qui universalitatem corporis tenent, primum Medicus videat, quodnam vitium in humoribus genitum eos morbos foveat, atque ex iis, quae dicta sunt convenientem medendi method tun deducat. Sed quoniam hae morbosae successione Speculiares quasdam animadversiones, atque Cautelas requirunt, eae indicabuntur in curatione morborum particularium, et illorum, qui universalitatem corporis Ob- . Sident. In quarto stadis. Quando ad quartum stadium ventum est, exigua omnino Salutis spes superest,

si praesertim jam a diutino tempore in-

Ceperit morbus, atque cute obturata' ja1n humores Corruptionem subierint, et vis

vitalis jam plurimum fuerit infirmata. Si

' Cutis obturatas indicia dabunt qualitas pulsus valdo

imbecilla, atque cutis mollitios, et Iacuitas, maxime per Universum corpus extensa, Et iam visibilis in ipsa facio. quae licet macilentus a ger sit, ot oxcolor, attamen lucida apparet, ac si osset Olcto oblinita; summa enim visciditas muci cuticulam, quae propior mumoratam muci Conditionem genorata ost 1irritula, ot non extonsilis, ae-

ualiter ad se trahit, at quo laevem reddit: do qua quium cuticulae conditione jam alibi sermo factus st. Diuitia Corale

322쪽

autem viscera labefactata sint, aut sanguis gangraenose resolvi incoeperit, aut pertinax alvi fluxus vires exhauriat, aut advenerit febris putrido-exanthematica, non amplius aegri servantur. Enteritis etiam, maximeque gastritis, et vesicae inflammatio, in quarto stadio exortae difficillimum morbum Constituunt. Ii , quibus vitae summum periCulum imminet, ex magna humorum densitate, quae Vasorum permeabilitatem tollit, atque speciatim pulmoni repleto occasionem praebet, Curationem adhuc recipere possunt, si tempestive, et convenienter pe tractentur, atque adhuc regat vis nervorum vitalium ; ea interim, quae facienda erunt, si non ad valetudinem reddendam, saltem ad vitam hominis diu etiam protrahendam definire poterit Medicus ex cognito morbi curriculo, aegri constitutione , natura morbi universalis, et mo borum localium, qui aegrotantem ad eum statum duxerunt.

323쪽

CAPUT XXI.

MORBI CAPITIS, ET COLLI.

In morbis capitis generatim si argumenta plethorae adsint, ut planum est, sanguis

est detrahendus, sed opportunum est si morbus non urgeat, ex haemorrhoidibus sanguinem educere; utilius est saphaenam pedis dextri secare, si sinistrum latus affectum sit. Post revellentes autem operationes, retro aures hirudines utiliter applicantur potiusquam temporibus. Cucurbitulam nuchae applicitam non profuisse observavi, eo quod sanguinem, et Venenum ad Superiores partes attrahat; utilissimae extiterunt cucurbitulae cum

scarificatione dorso applicitae, et 'epetitae. Epispastica etiam tibiis sunt potius applicanda, aut coxis, quae maXime Commendamus si fumi ad instar malignus humor ad caput raptus sit. Eodem jure lau

324쪽

sita, sive in morbis soporosis, sive etiam in morbis . Conuulsi vis ex Cerebro immediate profectis, si morbus similem causam

Generatim autem monemus data per Venae sectionem majori Circuitus libertate , aut torpida fibrarum actione per stimulantia excitata, a provida natura subrem excitari ; eam sudores secum ferre Cum subsequentibus demum exanthematibus, quae morbi judicationem' praebent; sic Observavi apoplex iam, paralysi in , morbos Convulsi vos, atrocem Caephalalgiam, maniam, melancholiam, aliosqlie graVes Capitis morbos fuisse resolutos, et Superatos; Medicus igitur providae naturae motus sustinebit, aut etiam adjuvabit, sed primum saepissime ea instituenda curatio est, qua impacti humores resolvantur, et in circuitum aganturia In morbis Capitis, praesertim iis, qui bilem etiam pro caussa agnosCunt, dummodo bilis erysipelatosae naturae non fuerit, purgantia locum aliquem habere possunt: sed illorum administratio motus.

naturae sudorem moventis non abrumPat. . Clysterum autem familiaris usus esse poterit.

Expedit etiam prout caussa posita est

325쪽

tore, aut simplici Stimulo nervorum, multiplicis generis medicamenta adhibere, quae minime perseqUemur, ne hujusce tractationis aequos limites transgrediamur. Unice enim mihi propono ea indicare, quae peculiariter ad nostrum morbum pertinere animadverti. VERTIGINEM, quae primum nascitur ex quodam lentore lymphae, sustulit saepissime radix valerianae, Cui adjuncta fuit

CAEpHALALGIA periodica superanda est potius amaris resolventibus, atque sud rem cientibus praeter Venae Sectiones, et frequentem clysterum usum. Bilis etiamsi adsit degener in primis viis ducenda

Convenienter per alvum est, et salibus amaris, aut mixtura riveriana emendanda. Cortex autem pertivianus aut cito nocuit, aut contumacissimas, et graves post se

Vomitus interdum gravem Caephalal-giam sequitur, qui tollendus est aut venae sectione, aut epispastico nuchae applicito , qui materiam morbificam potius deducat ad spinalem medullam, et revincet ab iis nervis cerebralibus, qui stoma-

326쪽

3o cho prospiciunt. In tali rerum conditione

grave detrimentum emeticum inferet. Hemicrania naturae actioni est dereia linquenda, sed tamen Si frequenter repetat, et capitis plethoram afferat, sanguis moderate tamen detrahendus est. CONVULSIONUM Caussa, quae in hoc morbo contingunt, sollerter est Cognoscenda iis consideratis, quae in diagnosi dicta sunt. Sat frequenter in hisce convulsionibus sanguis est detrahendus, Cum Saepe exple thora capitis proficiscantur. In Meminis hysteriam quandoque mentiuntur, atque Interim venae sectionem expostulant. Si sanguis tenuitate peccaverit, nervina, atque antispasmodica pleraque potius nocebunt; utilia erunt demulcentia, incrassantia, et quae sanguinis, et humorum cohaesionem firmant. Cortex peruvianus, et martialia generi ratim in hisce convulsionibus non prosunt , sed nocent, interim et ea experiri licebit in humorum tenuitate, et fibrarum Iaxitate. Si pulsus contractus sit, et aliqualem duritiem, aut pulsationum brevitatem cum tensione conjunctam habuerit,

haec remedia non erunt opportuna.

In hisce morbis chronicis, qui diuturnas

327쪽

exanthematicas febres male judicatas con- aequuntur, nihil utilius est rusticatione, caeli mutatione, balneis, frictionibus, et

corporis exercitio una Cum Victu analeplico, et convenienti ad vires instaurandas, et genitam, aut suscitatam discrabiam humorum emendandam.

In ea CATALEpsI , quam ipse vidi, nihil

omnino faciendum esse observavi, atque nullo adhibito remedio accessiones breviores extitisse. EpILEPSIA evidenter producta ab hoc miasmate elusit plura remedia, sed usquo nunc ille non se se obtulit aegrotantium nUmerus, quo ex mea voluntate quaedam

definire possim. Adnotavi advenientem psorae speciem diutissimam etiam ad anis nos quietem dedisse in homine quinquagenario, - sed ea disparente morbum rediisse, qui paroxismis continuo frequentioribus factis, interdum delirans, quandoque desipiens, semper famelicus, apoplexia convulsiva peremptu S est. Puer, qui identidem modo delirans, et furiosus, modo epilepticus erat, sine ullo rationis sensu: alias in minoribus paroxis-mis eum alicujus perceptionis indiciis melius se habebat apparentibus in bra-

328쪽

3 Iochiis, et super dorsum manus maculis,

et pustulis pruriginosis.

Juvenis annorum triginta primo vere, et autumno epilepsia corripiebatur, a vino

fere abstinens, atque assumens singulo mane-bolum ex radice Valerianae, pulvere foliorum aurantiorum, et Stercore pavOnis, per annum, et ultra nullas acces-εiones passus est. Remedium neglexit, atque rediit morbus. Iterum autem Usus

Per annos duos, et ultra quotidie eodem Temedio, non amplius in epilepsiam incidit, sed ortus est podagricus dolor repetens autumno, et nyeme, qui podagricus dolor omnino respondet podagrae, quam hujusce morbi seminium sustinet. Juvenis triginta quinque annorum admodum frequenter epilepticus , liberatus est per se taceum in collo institutum, et gestatum per annos duos, sed post plurium annorum intervallum, primum in affectionem hypocondriacam incidit , et recurrenti levi podagrae dolore assiciebatur, torpidus, melancholicus, obliviosus,

Aomnolentus postea factus est, etiam apinplexi a fugaci correptus, atque excitata febri ex purpura miliari lente admodum

CurriCulum suum peragente extremum diem obiit.

Ego quidem crediderim non modo fon-

329쪽

3I Iticulorum ope, sed potenter incidentium

Usu, quem balnea, et saponaCea sudori fera consequantur hujusmodi mali curationem fortasse esse instituendam. Diagnosis VisANIAE nonnullarum Spe-zierum, quae huic morbo propria Sunt, cuaedam etiam continet ad curationem pertinentia. Tristibus, et melancholicissznguis densus esse solet, atque a venae sectione, et balneis sublevantur.

Tristitiam, et melancholiam fortissimam profligavit jusculum viperinum. Facta esta Item eruptio purpurae miliaris , quae nentem, et hilaritatem restituit.

Μania, quae per tres mEn SeS CUmma- .gna phoenomenorum varietate, et in Constantia hominem vexaverat, SVPerata est per febres intermittentes, quae cum mutitis sudoribus purpurae miliaris exanthemata attulerunt.

Ex mea opinione per sonticulos in tibiis excitatos aperienda via est, Per qUam natura partem vitiosi humoris eliminet. Tepido balneo emollienda cutis est; nam in hanc calamitatem veniunt ii praesertim, quibus densa cutis est. Si rapta bilis ad Caput fuerit, purgantibus, et clysteribus allicienda est ad abdomen. Purgantia etiam validiora poterunt som

330쪽

312tasse ex medulla cerebri materiam morbificam per nervos ad inferiores partes deduCere , atque ut ita dicam a meditullio cerebri abstrahere, sed morbi superatio non habebitur, nisi provida natura eamdem vitiosam materiam per cutim expetilat. Incumbet igitur Medico, ut diligens non sinat elabi occasionem aut sustinendi , aut adjuvandi utiles naturae judicationem mollientis actiones.

ODONTALGIA opii actionem eludit, etsi vehemens fuerit, sola venae sectiommitigatur. Utile etiam non raro extitit epit- pasticum retro aurem applicitum, aut brachio ejusdem lateris. Hoc symptoma morbi frequenter solet repetere etiam in priαo stadio, finemque tantummodo habet per erumpentes in habitu corporis pustulas.

APOPLEXIAE , quae succurrant, eruantur ex iis, quae generatim dicta sunt de Curatione morborum capitis, atque iis, quae de occasione tradita sunt in dia- gnosi apoplexiae. Iterum autem animad-yertemus expedite sanguinem secta Vena esse educendum; sed tamen excitata evidentiori febri, cum magna circumspectione in sanguinis eductione procedendum esse, ut naturae vires ad morbi judicationem supersint.

SEARCH

MENU NAVIGATION